PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Et hoc est quod sequitur :
" Ait autem illi: Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent. "
" Ait autem illi, " scilicet Abraham. Et est quartus paragraphus, in quo ratio divitis excluditur per sapienliam justi patris.
" Si Moysen et prophetas non audiunt, " quorum testimonia tot signis confirmata sunt. Ad Hebr. ii, 3 et 4 : Quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem ? Quae cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis qui audierunt, in nos confirmata est, contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, etc.
" Neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent, "
Et hoc ostenderunt, quia Domino resurgenti non crediderunt. Et sicut dicitur, ad Hebr. XI, 35 : Acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos: nec tamen propter hoc Judaei crediderunt, Similiter autem, Joan. XI, 44 et seq., surrexit Lazarus, et ex hoc ad deteriora provocati sunt. Joan. XII, 10 et 11: Cogitaverunt principes sacerdolum ui et Latarum interficerenl, quia multi ex Judaeis propter illum abibant, et credebant in Jesum. Narrat etiam Nicodemus in Evangelio suo, quod filii Simeonis, et multi alii surgentes ex mortuis, testimonium Christo perhibuerunt : et tamen in incredulitate Judaei manserunt. Matth. XXVII, 52 et 53 : Multa corpora Sanclorum qui dormierant surrexerunl :... et venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis. Nec aliquid ad fidem Judaeorum profecerunt, quia erat eis verilicatum quod dixit Isaias, Isa. VI, 10: Excaeca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude: ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum. Hujus autem tota causa fuit, quia gloriam mundi ad humilitatem fidei commutare noluerunt: sicut nec dives dum viveret. Joan, v, 44: Quomodo vos potestis, credere, qui gloriam ab invicem accipistis, et gloriam quae a solo Deo est, non quaeritis ?
Hoc est ergo quod dicit.