MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum modestia fuerit in Ipsa?
Posthaec quaeritur de modestia, quae, ut dicit Glossa, consistit in dictis, et in factis, et in sermone : sed haec fuerunt in summo in beatissima Virgine, ut probatum est supra: ergo debebatur ei refectio in summo. Probatur :
1. Sicut enim se habet cibus ad cibum, ita delectatio ad delectationem.
2. Item, Sicut se habet virtus ad virtutem, ita actio ad actionem, et modus actionis ad modum : sed beatissima Virgo virtutes habuit in summo : ergo et actiones et modum : sed penes modificationem consistit modestia: ergo eam habuit in summo : ergo et fructum modestiae.
3. Item, In virtutibus politicis virtus est medietas duorum extremorum : unde et in his modus consistit circa medium. In virtutibus autem theologicis tanto perfectius est virtusis esse, quanto major est elevatio et extensio ad consecu-
tionem finis: unde modus ibi attenditur secundum majorem elevationem virtutis : fides enim tanto magis est virtus, quanto magis elevat potentiam ad credendum. Et simili modo spes tanto perfectius habet esse virtutis, quanto magis elevat potentiam ad sperandum. Similiter in amore modus est per modum in statu viae elevare potentiam ad perfectissimum actum qui potest esse in statu viae : hujusmodi autem elevatio fuit tantum in beatissima Virgine : ergo ipsa habuit modum tantum in summo : ergo ipsa habuit modestiam tantum In summo.
4. Item, Ad Romam xii, 1 : Rationabile sit obsequium vestrum. G lossa : Ne quid minus vel nimis: hoc autem solum convenit beatae Virgini praecise : ergo beata Virgo sola habuit fructum modestiae In summo.
5. Item, In aliis viatoribus modestia est cohibitio et restrictio appetituum inordinatorum a concupiscentia surgentium, et fructus modestiae est refectio vel delectatio de hujusmodi cohibitione vel restrictione motuum inordinatorum, unde est quasi delectatio pugnatorum post victoriam, et sic est delectatio per modum paenitentiae. Modestia autem beatissimae Virginis non est de restrictione appetituum inordinatorum qui in ea esse non possunt, sed est subjectio carnis perfecta et sensualitatis ad spiritum, secundum tale et tam plenum rationis dominium, quod non est possibile irascibilem vel concupiscibilem vel etiam rationalem excedere suum modum: et fructus modestiae in ipsa non est super cohibitione
vel restrictione motuum inordinatorum qui in ea non sunt, sed in ea est delectatio super eo quod hujusmodi motus ei non insunt nec inesse possunt. Et sic sua refectio est per modum innocentiae : refectio autem aliorum fuit per modum poenitentiae : sed status innocentiae excellit improportionabiliter statum poenitentiae in dignitate : ergo refectio per modum innocentiae refectionem per modum poenitentiae, quia poena potest demi, culpa perennis erit.
Sic igitur patet, quod beatissima Virgo fructum modestiae imporportionabiliter excellentius omni viatore habuit .