CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Juxta tres conclusiones. Hic Doctor ponit tres alias conclusiones. Prima, aliquod finitivum, etc. et hoc potest probari quinque rationibus positis ad A , quae sic deducuntur :
Prima sic deducitur : Universitas causatorum est finita ; ergo dependet ab aliquo tanquam a fine, non ab aliquo illius universitatis, quia idem esset finis sui ipsius; ergo ab alio extra illam universitatem, et sic arguatur ut prius, mutando nomen causati in nomen finiti; et sicut ibi dicebatur, aut illud est causatum a se aut ab alio, etc. ita hic dicatur, illud aliud, aut est finitum a se, aut ab alio, etc.
Secunda sic deducitur : Si non est status in finibus ; ergo actu erunt infiniti fines, quod est impossibile.
Tertia sic deducitur : Aliquid est propinquius fini ; ergo est primum finitivum.
Quarta deducitur sic : Superior finis est perfectior in finiendo; ergo in infinitum superior erit in infinitum perfectior, et ita infinitae perfectionis in finiendo, et per consequens non finiens in virtute alterius, et sic primum finitivum.
Quinta sic : Esse finem alicujus non includit de necessitate imperfectionem; sed si esset finis in virtute alterius, necessario includeret imperfectionem, quia dependentiam finis: ergo in aliquo debet poni, sine imperfectione, ergo erit in aliquo finis, non in virtute alterius, sed in virtute propria, et sic primum finitivum.
(b) Secunda conclusio est haec : Primum
finttivum est incausabile, etc. Et ratio stat in hoc : Cujus non est per se agens, ejus non erit aliquod agens; patet, quia non oportet fugere ad agens per accidens (quasi dicendo, etsi non habet agens per se, tamen agens habet per accidens, ut patet de casu et fortuna, qui lanium sunt effectus per accidens) quia omnis effectus in re positivus necessario habet causam per se agentem ; et si casus et fortuna, respectu alicujus causae intendentis per se alium effectum, dicantur effectus per accidens, tamen respectu alterius causae per se erunt effectus, ut patet a Doctore infra dist. 2. part. 2. secundi, in Quolib. uti. hinc est quod Aristoteles reducit casum et fortunam ad agens per se, ut patet 2. Phys. text. cap. 66. 67. Reducit enim illos ad naturam et ad intellectum, id est, agens per se, vel per modum naturae et per modum intellectus, sive ad agens naturale et ad agens a proposito. Sed primi effectivi nullum est per se agens, ut supra probatum est, nec per se, nec per accidens. De per se patet. De per accidens patet, quia cujus est agens per accidens, ejus erit aliquod per se agens, ut supra patuit; ergo nullum erit agens ipsius primi effectivi. Tunc ultra, cujus non est aliquod agens, ejus non est aliquis finis. Probatur, quia omne per se agens agit propter finem, ex 2. Phys. text. com. 47. 61. 70. ubi vult Philosophus, etiam hoc de natura, de qua minus videtur, quia non cognoscit finem nec amat actu elicito, sed lanium habet naturalem inclinationem ; ergo multo fortius agens a proposito sive agens per intellectum agit propter finem; tum, quia cognoscit illum ; tum, quia actu elicito voluntatis amat illum ; tum, quia actu elicito ordinat effectum ad finem, quem actu elicito amat, cujus ergo est causa finalis, ejus erit causa efficiens ; patet, quia efficiens agit aliquid propter finem, scilicet ordinando illum effectum ad finem quem diligit ; non est ergo causa finalis respectu primi efficientis, quia primum efficiens movetur metaphorice ab ultimo fine ad producendum effectum, inquantum enim amat ultimum finem, producit effectum illum amatum et desideratum. Sed primum efficiens non potest agere propter alium finem a seipso, ut patet ; ergo agit propter seipsum, tanquam propter finem ; si ergo primum efficiens haberet finem alium ad quem ordinaretur, haberet aliquod efficiens quod causaret illud in ordine ad illum finem: patet ergo quod si primum effectivum est simpliciter ineffectibile, quod erit etiam simpliciter infinibile ; et si est simpliciter incausabile causa finali, statim sequitur quod erit primum finitivum, sicut etiam arguimus, si est simpliciter ineffectibile; ergo erit primum effectivum.
(c) Tertia conclusio est. Primum Unitivum est actu existens, et probatur sic : Cui repugnat esse ab alio, si potest esse, potest esse a se; ergo est a se. Sed primo finilivo repugnat esse ab alio, probatur, quia cujus non est causa finalis, ejus non est causa efficiens, ut patet supra; sed primi finitivi nulla est causa finalis, ergo primum Unitivum est simpliciter ineffeclibile ; ergo ut potest esse, potest esse a se, ergo actu est a se; ista consequentia deducatur ut prius.