QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Declarat amplius hactenus dicta, altius omnia investigans, nihil non examinans, ad fundum usque, adeo, ut maximus ejus adversarius Occham 2. d. 2. q. 1. etsi ab eo in hac quaestione dissentiat, fateatur, ipsum omnes alios in hujus difficilis quaestionis indagatione, excelluisse.
Notandum, quod individuum, sive unum numero, dicitur illud quod non est divisibile in multa, et distinguitur ab omni alio secundum numerum. Prima pars sic intelligitur, quod sibi repugnat divisio in partes subjectivas, haec repugnantia non potest esse nisi per aliquid, quod est in individuo, vocetur individuum A, hoc probatur dupliciter. Uno modo sic : dividi in partes subjectivas est imperfectionis , unde removetur a Deo ; ergo hoc nulli repugnat, nisi propter perfectionem aliquam in ipso. Et quamvis dicatur hic, quod dividi sic, est imperfectionis in natura specifica, vel in quacumque natura secundum se, et non posse dividi est propter aliquam perfectionem, tamen in supposito naturae non est propter aliquam perfectionem, sed propter limitationem. Aliter secundo arguitur ad conclusionem ; si talis divisio repugnet A, A, et divisio illa sunt incompossibiles: sed incompossibilitas aliquorum non est nisi propter aliqua inclusa in ipsis, vel propter ipsa tota: ergo. Minor patet. Si enimab A tolleretur tantummodo aliquid, per quod esset divisibile sic, adhuc non repugnaret divisioni, quia quod de se repugnat alicui, sub quocumque non destruente ipsum ponatur, semper sunt repugnantia, nisi autem repugnaret sibi dividi, non esset individuum. Hoc patet in exemplo, licet enim substantia sine quantitate non sit in potentia, saltem proxima, ad qualitatem tamen non repugnat sibi, quia tunc nullo adveniente posset stare cum ipsa; sic ergo supponendo conclusionem probatam, quaerimus quid sit illud in individuo, per quod sibi repugnat divisio in partes subjectivas tales, scilicet quarum quaelibet sit ipsum. Non enim negatur ipsum posse dividi in partes essentiales, similiter in integrales heterogeneas et homogeneas; quandoque tamen nulla pars etiam homogenea est ipsum divisum, licet eadem species praedicetur de parte divisa, quae prius praedicabatur de toto. Quid ergo est illud in A? non negatio, quia vel iste effectus est positivus, et patet: vel privativus, et ita non datur causa ejus, sed id ipsum. Si datur haec negatio non posse, etc. quaero etiam de causa negationis datae, et semper quousque stes in natura positiva pro causa. Ad hoc esset illud argumentum primum pro supra, si valeret.
Item, individuum est verissime ens et unum, sicut arguitur hic de prima substantia, quod est maxime substantia, et ipsius est generatio et circa ipsam sunt operationes, ipsa etiam operatur: omnia ista videntur neganda ab aliquo formaliter constituto per negationem. Est ergo illud in A
positivum, nullum accidens, nec multa simul propter argumenta superius facta, et quaedam supra contra negationem. Non materia, nec forma, nec esse actu, si differt a forma propter argumenta facta superius. Contra etiam omnia ista est, quia quodlibet istorum est communicabile ; ergo de ipso est quaerendum, per quid fit hoc, vel per quid repugnat sibi dividi in partes subjectivas. Istud idem concludit contra negationem, per quid enim est haec? quia conceptus negationis est contrabibilis.
Notandum ergo, quod sicut aliqua primo sunt diversa, scilicet se totis, quae videlicet in nullo conveniunt, sic in omnibus differentibus, quae sunt diversa aliquid unum entia, oportet invenire aliqua quibus differant, quae se totis sunt diversa, aliter procedetur in infinitum: et illa sunt ultimae rationes unitatis, qua sic sunt indivisibilia, sicut differentia specifica in specie est causa indivisibilitatis in species: nec est causa prior, quia ipsa est ibi, cui primo repugnat divisibilitas illa: ipsa etiam est qua primo differt ab alia specie secundum ejus differentiam, ita quod una differentia primo est diversa ab alia, sic de unitate generis generalissimi in s, id est, in divisibilitate ejus in plura genera, et distinctione ab alio genere. Utrumque enim convenit substantiae primo si sit conceptus simplex, et in nullo conveniat cum quantitate secundum aliquos: sic igitur cum individua sint proprie differentia, non primo diversa, quaerenda est causa unitatis numeralis, qua primo repugnat dividi in multas partes subjectivas, et qua primo distinguitur ab alio individuo, ita quod id in hoc individuo, et aliud in illo, sint primo diversa: illud proprie vocatur differentia individualis vel singularis, cum differentia sit, qua differunt a se singula. Et constat individua differre proprie, quia sunt diversa aliquid unum entia, et per omnia, quoad rationem differentiae, scilicet quoad simplicem determinationem communis per ipsam, ut per formale, non habere aliud superius in quo convenit cum differentia opposita, nec forte cum aliquo, et aequaliter ex se diversum esse a quolibet, sive opposito, sive differentia disparata: aequaliter inquam, quia se toto, non aequaliter quoad formalem rationem diversitatis, quae uno modo major est inter opposita dividentia idem commune, quo autem ad incompossibilitatem alio modo major est inter disparata, quae scilicet circa idem commune non habent fieri sicut opposita, etc. Similiter judicandum est de differentia individuali, sicut de specifica quoad aliquid, tamen est differentia, quod specifica est causa minoris unitatis, cui scilicet non repugnat omnis divisio in partes subjectivas. Haec maxime unitas, sicut inter specificas inferior est causa majoris unitatis quam superior, quare tandem est aliqua unitas maxima, cujus causa est perfectissima differentia, quae ponitur indivisibilis. Haec differentia, quia indivisibilis, non est principium constituendi aliquid in ratione praedicabilis, sed tantum subjici bilis, et hoc maxima subjicibilitate, et subjectum est materiale respectu praedicati ; sic potest vocari materialis differentia, et ideo non esse principium definitionis, quae proprie est praedicatum et medium demonstrationis; sic etiam differentia specifica posset dici materialis aliquo modo, quia principium subjicibilis respectu generis, et sic in 5. capit. de Causa. Omnes partes definitionis dicuntur formae, verum est respectu definiti, non inter se: sed differentia vere informativa generis, ut actus potentialis materialis respectu ejus non pro se, si pro constituto in subjicibilitate respectu ejus, sic haec differentia magis materialis erit, et aliquo modo formalis, sic patet ad hoc.