REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Ex dictis resolvitur, nihil aliud a voluntate esse causam totalem volitionis. Addit quod alias sequeretur nihil conlingenter evenire.
Dico igitur ad quaestionem, quod nihil creatum aliud a voluntate est causa totalis actus volendi in voluntate, quia aliquid evenit conlingenter in rebus, hoc est, evitabiliter (sic loquitur Aristoteles in lib. 1. Perihermen. cap. ultimo : Necessario evenire, hoc est inevitabiliter) ; illud igitur quod contingenter evenit, ita evenit, quod tunc posset non evenire in sensu diviso. Quaero igitur, a qua causa contingenter evenit ; vel a causa determinata potente se determinare, vel non potente ? Si a non potente, oportet quod per aliud determinetur ad unum ; vel si exeat in actum, ut indeterminata, simul faceret utrumque vel neutrum ; igitur oportet quod in illo instanti, in quo evenit, eveniat a causa indeterminata potente se determinare. Dicit, ista determinatio est ex parte intellectus sic repraesentantis objectum voluntati.
Contra, intellectus indeterminate se habens ad hoc fore et non fore, non potest determinare se, nisi ad unum istorum nisi sophistice. Si enim determinet se ad unum per rationem necessariam, ad oppositum non potest determinare se, nisi paralogizetur. Si igitur determinatio esset ad unum illorum, ad quae se habet contingenter, solum ab intellectu, hoc non posset nisi inquantum paralogizabilis ; igitur a voluntate nihil posset immediate contingenter evenire , et probatum est in . primo , quod tunc nihil contingenter eveniret, cum in voluntate divina sit ponenda prima ratio contingentiae.
Item, intellectus non est causa contingens, cum talis actio sit per modum naturae, ideo dicitur Filius procedere per modum naturae.
Dices, Philosophus dividit naturam contra intellectum et agens a proposito ; non igitur intelligit quod intellectus sit causa per modum naturae.
Dico, quod intellectus potest accipi secundum quod est quaedam potentia operativa, vel secundum quod intellectus et voluntas sunt principium concurrentia respectu practicabilium, quae extrinsecus producuntur per intellectum et voluntatem. Primo modo parum loquitur Philosophus de intellectu,
sed secundo modo multum frequenter fere per totum librum Ethicorum, et 9. Metaphysic. et 3. de Anima, et 2. Physic. de potentia rationali ; et isto modo agens per intellectum distinguitur contra agens per naturam. Praeter hoc, sine contradictione posset esse appetitus intellectivus non potens se determinare, sed appetens per modum naturae, sicut fingit Anselmus de casu Diaboli, cap. 12. quod primo esset unus Angelus, qui haberet intellectum vel appetitum tantum, ita quod posset habere affectionem commodi, et non daretur sibi affectio justi. Iste Angelus cum non possit appetere nisi tantum intelligibilia, et hoc per modum naturae, sicut nunc appetitus sensitivus appetit per modum naturae convenientia secundum sensum, nec appeteret ille convenientia secundum intellectum. Nihil igitur est creatum praeter voluntatem, quae potest se determinare ex se, et per consequens nihil aliud creatum a se potest esse causa totalis volitionis.
Ad primum principale, sustinendo quod objectum movet effective voluntatem, non tamen est causa totalis, tunc auctoritas Aristotelis est pro me. Vel sustinendo quod tantum appetibile movet metaphoiice, tunc vult Aristoteles intelligere quod sicut appetibile movet appetitum metaphorice, ita appetitus motus movet effective animal ad exequendum, ut acquiratur illud appetibile.
Et cum dicitur, tunc aequivocaret, illud nihil valet, quia adhuc inter ista est ordo secundum genus causae posterioris ad prius genus causae, ut efficientis ad finem ; et Aristoteles potuit dixisse sic expresse intentionem suam, quod unum movet metaphorice, et aliud effective, et potest dimittere ne exprimat, sicut in graviori auctoritate dicitur, scilicet in Scriptura sacra Eccl. 31. Qui potuit transgredi, et non est transgressus. Potuit transgredi non refertur ad Christum, sed dicitur de alio Sancto, et non est transgressus tantum refertur ad Christum. Medietas igitur auctoritatis refertur ad caput, et alia medietas ad alia corporis membra. Ad aliud, concedo quod voluntas est potentia activa ; et cum dicitur, non est principium transmutandi aliud inquantum aliud, quia objectum non aliter se habet propterea, quia est volitum realiter ; igitur voluntas non transmutat objectum. Si quis vellet dicere quod ipse loquitur de potentia activa, quae est factiva in 5. Metaphysic. sic concedenda esset conclusio, quod voluntas non est factiva ; tamen quia videtur generaliter esse, dico, sic ipsemet exponit, 9. Metaphysic. ubi dicit, est principium transmutandi aliud, aut inquantum aliud, ut me. dicus sanat se, non inquantum medicus, et tamen certum est quod non sanat alium. Sic igitur intelligendo potentiam activam, ut est terminus a quo, inquantum causaret perfectionem, quam recipit in termino ad quem, sic verum est quod transmutat aliud, vel inquantum aliud, ut est in termino a quo, et in termino ad quem ; et per hoc patet ad illud dictum ibidem, nihil inquantum ipsum agit in seipsum, verum est, ratio formalis transmutabilis, ut dicit terminum oppositum termino ad quem, non est ratio formalis termini ad quem.
Ad aliud, nego cum dicitur, accidens per accidens non oritur ex principiis intrinsecis alicujus entis. Cum enim oporteat procedere donec ad illud a quo causatur, perveniatur per intrinseca, sive in se, sive in alio, cum ipsum posse causare tale accidens per accidens, nullam perfectionem tollat ab eo, nec etiam in creaturis ipsum posse recipere, tollit perfectionem, igitur pari ratione standum in principio, quod forma perfecta possit causare in se accidens per accidens.
Ad aliud, cum dicitur quod est in potentia contradictionis ad aliqua, non determinat se ad unum, dico quod aliqua est forma in potentia contradictionis, ut scientia contrariorum, et ista non potest determinare se, quia est diminuta, et non potens se complete determinare ad unum, et ideo, ut vult Aristoteles, si talis potentia ex se procederet ad actum, simul produceret contraria. Alia est causa indeterminata, quae est causa completa potens se determinare ad unum istorum, et ista est rationalis complexa, ut voluntas cum intellectu, et hoc necesse est dicere, si aliquid sit contingens ; et talis potest determinare, et complete se determinare, quia est indeterminata active. Quae tamen est indeterminata passive tantum, vel active incomplete, nunquam potest se ad unum indifferentium determinare, cujusmodi sunt materia et scientia.