LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
Et est digressio declarans, utrum intel lectus et prohaeresis et voluntas fluant a corde, vel non ?
De parte autem intellectiva animae forte dubium est, utrum cum aliis exeat ab eodem, vel non? Videtur autem maxime a corde fluere cum aliis, propter hoc quod intellectus et voluntas et prohaeresis sunt motivarum pallium animae : motus autem omnis est a corde : et cum idem moveat cui fit nuntium de delectabili vel tristi, videntur istae potentiae a corde fluere. Et contrario autem videtur esse quod in libro de Anima bene determinatum est, quod intellectus nullius corporis est actus : et si nullius corporis est actus, non videtur esse actus cordis : et eadem ratione neque prohaeresis, neque voluntas.
Amplius cum intellectus universalis sit in agendo, sicut et prohaeresis in eligendo, et voluntas in volendo, nulla autem potentiarum organicarum sit universalis, videtur quod nulla istarum sit organica : quaecumque autem est in corde, aut in aliquo corpore., est organica : vi- detur igitur quod nulla istarum sit in corde,
Ad horum autem et similium determinationem oportet scire, quod primus motus intellectualis et non organicus, sed omnino indivisibilis et impartibilis est in primo mobili non sicut virtus organica in organo, sed potius sicut motor in eo quod movet cui influit formam moventem quam non habet ab ipso. Tripliciter enim unitur motor mobili, scilicet cujus esse et actus movendi est secundum naturam mobilis : et cujus esse non est secundum naturam mobilis, sed actus : et cujus nec esse, nec actus est secundum naturam mobilis, sed forma motus influitur per motum quo motor movet mobile. Et primi exemplum est in sensibilibus vegetativi. Secundi autem exemplum in nauta in comparatione ad navim, sicut diximus superius. Tertii autem exemplum est in arte et in instrumento artis. Artifex enim nec esse nec actum habet artis a dolabro, sed tamen per dolabrum inducit formam artis in naturam artificiati: et hoc modo unitur intellectus corpori: et ex hoc non sequitur quod sit corporis actus, sed potius separatus, sicut ars separata est ab lnstrumento artificis.
Est igitur intellectus et similiter prohaeresis et voluntas potentia quaedam animae quae est in corde : sed non fluunt ab ipsa hae potentiae in quantum est in corde, sed potius in quantum est separata sub forma naturae intellectualis, sicut in antehabitis dictum est : et tamen intellectus movet per modum quem diximus, sicut ars separata movet instrumentum : tota enim materia corporis se habet ad intellectum sicut instrumenta se habent ad artem, sicut saepius in antehabitis est determinatum. Cum autem una sit substantia animae quae habet potentias conjunctas corpori, et separatas ad formam separatam intellectualem, sequitur motus in corde propter unionem potentiarum separatarum cum his quae unitae sunt organo in una et eadem animae sub- stantia, praecipue cum forma movens sit forma ad rem comparata : qua comparatione particulatur forma, et determinatur ad materiam : eo quod in universali non est imitandum vel fugiendum, aut delectabile vel triste : et ideo in universalibus nihil erit de imitando vel fugiendo : propter quod etiam cum universale ad rem determinatur, accipit formam particularem in phantasia de imitando aut fugiendo : et quia illae tales sunt virtutes organicae, non est mirum si cor movetur in talibus dilatando se et contrahendo : omnis enim intellectus practicus sive operativus formam quam habet et scientiam, determinat ad particulare bonum circa quod est opus : et ideo sua forma non est per modum resolutionis, sed per modum compositionis, et in comparatione forma illa determinatur ad imaginationem et sensum, sicut patet in operationibus medicorum et architectorum et omnium eorum qui ex arte aliquid operis perficiunt. Sic igitur anima unitur corpori, et movet et regit corpus.