MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum continentia fuerit In ipsa ?
Post haec quaeritur de continentia quae, ut dicit Gossa, est a licitis abstinere: et intelligitur de licitis et placitis : quia est virtus placitis abstinuisse bonis : et intelligitur hoc de placitis secundum sensum : quia non est virtus abstinuisse a bonis placitis secundum intellectum : illa enim sunt simpliciter bona et secundum virtutem appetenda: a bonis autem delectabilibus secundum sensum abstinendum : summe vero delectabile secundum sensum est actus gnerationis : ergo ab hoc abstinere est maximum virtutis.
1. Hoc autem est tribus modis secuncundum abstinentiam perfectam, vel. perfectiorem, vel secundum perfectissimam : perfectam in conjugatis, perfectiorem in viduis, perfectissimam autem ut in vir-
ginibus, et ibi perfectior secundum quod virginitas perfectior : ergo simpliciter in summo, ubi est virginitas in summo : sed haec in beatissima Virgine fuit in summo : ergo habuit fructum continentiae in summo.
2. Item, Virtus est circa arduum et difficile : sed continentia secundum abstinentiam actus gnerationis maxime est ardua et difficilis naturae corruptibili, praecipue circa partem quae est corrupta et infecta: ergo ubi est illa abstinentia in summo, ibi erit continentia in summo : haec autem fuit in beata Virgine : ergo ipsa habuit continentiam in summo.
3. Item, Licitum est quod nulla lege prohibetur : sed beatissimae Virgini non est lex imposita : justis enim non est lexposita v Unde, ad sig. alat. v, 23, enumeratis fructibus subjungitur: Adversus hujusmodi non est lex. Ergo ei omnia licebant: omnibus autem aliis erat lex posita : ergo omnia erant ei improportionabiliter magis licita : ergo improportionabiliter aliis continentiae ejus fructus erat major.
4, Item, Augmentat virtutem continentiae abstinere a rebus non tantum licitis et placitis, sed ab aliquibus etiam debitis: erit ergo virtus continentiae perfecta abstinere a licitis, placitis, et debitis : ergo a magis debitis abstinere erit major virtus : sed beata Virgo improportionabiliter abstinuit ab honoribus et rebus sibi debitis plus omnibus aliis
creaturis : ergo sua continentia fuit improportionabilis omnibus aliis creaturis.
5. Item, Ubi augmentat virtutem continentiae abstinere a magno et digno sibi debito et licito in summo, ibi erit continentia in summo: sed honor et reverentia quae debebatur ei in quantum erat mater Dei, excellit omnem reverentiam et omnem honorem debitum creaturae: ergo ipsa habuit fructum continentiae in summo.
Sic igitur patet qualiter beatissima Virgo abstinuit a summe licitis, a summe placitis, a summe arduis, a summe debitis, a summe dignis : et sic fructum continentiae excellentius habuit omnibus creaturis .