Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Ponit etiam tres conclusiones de primo emittente. Prima, dari aliquam naturam simpliciter primam, secundum perfectionem. Secunda, hanc esse incausabilem. Tertia, esse actu existentem. Probantur, sicut similes positae de primo efficiente, et de primo fine.
Conclusionibus tribus (a) de utroque ordine causalitatis extrinsecae jam positis, propono tres similes de ordine eminentiae.
Prima conclusio est ista : Aliqua natura eminens, est simpliciter prima secundum perfectionem. Hoc patet in ordine essentiali, quia secundum Aristotelem formae se habent sicut numeri, 8. Metaph. in hoc ordine statur, quod probatur illis quinque rationibus, quae de statu in effectivis sunt superius adductae.
Secunda conclusio (b) est ista : Suprema natura est incausabilis. Probatur, quia est infinitatis ; nam finibile excellitur a fine in bonitate, et per consequens in perfectione. Et ultra, igitur est ineffectibilis ; et ultra, ergo incausabilis. Consequentiae ultimae probatae sunt in secunda conclusione de primo effectivo.
Item, quod suprema natura sit ineffectibilis probatur, nam omne effectibile habet aliquam causam essentialiter ordinatam, sicut patet ex probatione ipsius B in conclusione prima de primo effectivo; causa autem essentialiter ordinata excedit effectum; igitur si esset effectivus non esset suprema.
Tertia conclusio (c): Suprema natura est aliquid actu existens. Probatur ex praecedentibus, ut tertia de effectivo.
Corollarium. Aliquam esse naturam eminentiorem vel superiorem ipsa prima includit contradictionem, quod probatur,ut corollarium de efficiente in fine.