IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(b) Ad argumenta. Doctor primo arguit probando istam esse veram : Christus secundum quod homo est creatura, et arguit sic primo : Christus secundum quod homo est aliquid, aut creatum aut increatum ; non increatum, quia tunc homo diceret esse increatum, quod est esse Dei ; ergo dicit aliquid creatum, ergo secundum quod homo est creatura.
Respondet, quod ly secundum quod, si accipiatur reduplicative, propositio est falsa, ut supra patuit. Si vero specificative, ita quod ly secundum quod homo, specificet praedicatum, determinando et distrahendo ipsum, ut supra dixi, propositio potest concedi. Et si inferatur, Christus secundum quod homo, accipiendo ly secundum quod specificative, est creatura; ergo Christus est simpliciter creatura, est fallacia secundum quid ad simpliciter, sicut etiam hic : Aethiops est albus secundum dentes ; ergo est albus simpliciter.
Dat etiam aliam responsionem, dicens quod Christus, secundum quod homo, est aliquid increatum, quia, ut Deus, praedicaret de ipso Christo esse increatum per se et essentialiter, quia Deus ipraedicat naturam divinam, quae est increata, de supposito divino per se et essentialiter, quia est de essentia suppositi divini, homo autem tantum denominative, quia Christus ut homo praedicat tantum esse increatum denominative, quia esse increatum suppositi divini, pro quo stat, Christus, tantum denominative convenit homini, et denominatione extrinseca.
Secundo arguit sic Doctor, quod convenit toti secundum partes dicitur de toto, sicut homo sanatur, quia thorax sanatur, ut patet 5. Physic. text. com. 5. ergo cum naturae humanae conveniat esse creaturam ; sicut ergo simpliciter est verum dicere quod homo sanatur secundum thoracem, quia thorax sanatur, ita videtur esse verum simpliciter quod Christus, secundum quod homo sit creatura.
(c) Ad aliud dico. Respondet, quod quando opposita possunt inesse secundum diversas partes, etc. Nec Philosophus quinto Physicorum : Curavit de Logica, etc. ubi vult, quod aliquid dicitur transmutari, sive moveri secundum accidens, sicut dicimus quod musicus currit, quia accidit ei, qui est musicus, ut currat. Secundo, aliquid dicitur transmutari sive moveri, quia pars ejus transmutatur sive movetur, sicut dicimus quod corpus sanatur, quia oculus aut thorax sanatur.
Tertio, dicitur aliquid moveri, sive transmutari, non per accidens, neque per partem, sed quia ipsum in se primo movetur, et hoc est proprie moveri per se ; in isto ergo textu Philosophus non curavit de sermone Logico, sed de ista realitate. Dicit ergo ibi, quod quando aliquod praedicatum natum est inesse toti per aliquam partem, quia scilicet praecise inest illi parti, tunc ex hoc quod denominat partem, sequitur quod denominat totum, quia denominat ipsum, sicut natum est ipsum denominare, quia non est natum denominare totum, nisi per partem, sicut visio nata est inesse animali praecise secundum oculos ; et ideo si secundum illos insit de virtute sermonis inest toti, ita si sanari natum est praecise vel principaliter inesse homini secundum thoracem, hoc est secundum cor, quod intelligo per thoracem (licet Commentator in translatione Arabica accipiat thoracem pro pectore) potest sic dici animal sanum simpliciter, quia thorax est sanus ; sic tamen secundum aliam partem aeque sit natum inesse sanum et oppositum, scilicet aegrum, tunc secundum quod sanum denominat praecise hanc partem, non dicitur simpliciter animal sanum, quia secundum aliam partem potest esse aegrum, et si tunc diceretur simpliciter sanum secundum unam partem, et simpliciter aegrum secundum aliam, duo opposita simpliciter dicerentur de eodem. Ita ad propositum dico quod si creatura non est nata enuntiari de toto ratione partis, etc. Vult dicere quod ex quo creatura, quae enuntiatur de aliquo subjecto, non enuntiatur de tali subjecto, nisi vel ratione totius subjecti, quod simpliciter accipit esse immediate post non esse, vel ratione primae partis subjecti, quae accipit esse post non esse ; cum ergo hoc subjectum, scilicet Christus non accipiat esse post non esse ratione totalis esse, cum nullum tale sit in Christo, ut supra patuit, nec ratione primi esse in Christo, quia istud est aeternum, ideo creatura nec simpliciter, nec cum reduplicatione proprie sumpta potest enuntiari de Christo.
(d) Et si objiciatur, etc. Respondet Doctor quod contradictoria non sunt simpliciter concedenda de Christo, sic quod dicatur, Christus est passibilis, Christus non est passibilis: conceditur tamen quod sit passibilis secundum naturam humanam, et impassibilis secundum naturam divinam, sicut etiam conceditur, si idem corpus simul esset in pluribus locis quod in uno loco movetur, ergo movetur absolute, et in alio loco quiescit ; ergo quiescit absolute, et sic simul movetur et quiescit, quia praedicata affirmativa simpliciter sumpta sequuntur ex seipsis sumptis cum determinatione non minuente ; sicut cum dico,
quiescit in isto loco, qui est determinatio non diminuens, ergo quiescit ; et tamen ultra non sequitur, igitur quiescit et non quiescit, vel movetur et non movetur. Sed est ibi fallacia secundum quid ad simpliciter, quia quiescere non infert non moveri ab- solute, sed tantum cum illa determinatione, et ideo non sequitur, nisi quia hoc movetur in hoc ubi, et non movetur in isto ubi, et hoc patet a Doctore in secundo, distinctione 2. quaest. 7. et in quarto, distinct. 10. quaest. 2.
Sic dico in proposito quod bene sequitur : Christus secundum naturam humanam est passibilis, ergo simpliciter passibilis ; et secundum naturam divinam est impassibilis, ergo simpliciter impassibilis. Et ultra non sequitur, ergo est passibilis et non passibilis. Sed est fallacia secundum quid propter causam superius dictam.
Deinde Doctor facit duo argumenta ad oppositum, quibus probat quod ista sit falsa: Christus secundum quod homo est creatura. Et primo arguit sic : si Christus, secundum quod homo est creatura, ergo Christus secundum quod iste homo est creatura. Patet consequentia, quia Christus non est alius homo quam iste homo.
Tunc ultra, si Christus secundum quod iste homo est creatura, iste homo est creatura. Probatio consequentiae, quia de eo quod sequitur reduplicationem, absolute potest enuntiari praedicatum. Patet, quia si ista est vera : homo secundum quod rationalis est risibilis, ista etiam erit vera : rationale est risibile ; sed hoc est falsum quod iste homo sit creatura, quia iste homo est creator, ut patet per Damascenum cap. 50. ergo non est creatura.
Et adverte, quod iste homo non supponit praecise pro natura humana singulari assumpta, sed pro supposito divino, quod dicitur hic homo. Secunda ratio est clara ex dictis in corpore quaestionis.