QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Ut melius praedicta omnia stabiliantur adducit contra ea sex selecta argumenta, in quorum solutionibus et solutionum replicationibus, maximas difficultates expedit, ut, an differentiae individuales sint ejusdem speciei, vel diversae, de quo ad primum. Item, an naturae praecise a sua singularitate repugnat dividi, de quo ad secundum. Item, an separari possit a singularitate; ad tertium, et an sint plures individualitates in uno, ut animalis, hominis, Petri, ad quartum, ubi tangit an a formis distinctis sumantur praedicata in quid, de quo optime tradit 2. d. 3. q. 6. S Ulterius declarando, n. 11. explicans a qua entitate sumitur differentia specifica et individualis.
Contra praedicta, haec differentia, aut est alterius speciei ab alia differentia individuali, aut ejusdem: si alterius, ergo Socrates et Plato differunt specie, quia differentiis alterius speciei: si ejusdem, ergo illud commune, sicut et natura hominis: per quid ergo descendit in hoc, et hoc? si secundum alias differentias, idem argumentum de eis, et proceditur in infinitum. Item, naturae specificae, quae intelligitur in Socrate sub hac differentia repugnat dividi, et ipsa distinguitur ab ipsa natura hominis, quae est in Platone: ergo est individua circumscripta illa differentia. Item, natura hominis, quae est in Socrate, separetur ab illa differentia individuali, et ita manebit non singularis, nec una numero. Non enim videtur contradictio, quod separatur, cum non includat illam. Ponatur etiam sub alia differentia individuali, et tunc eadem natura primo erit haec singularis natura, postea illa singularis natura. Item, Socrates est Socrates, et est hic homo, et hoc animal, et sic usque ad ens: ergo in eodem erunt multae differentiae individuales. Item, quando linea dividitur, quod prius fuit pars, nunc est singulare per se: ergo generatur ibi differentia individualis per divisionem, et corrumpitur similiter continuatione duarum facta Item, illa quae conveniunt individuis, ut agere, generari, etc. aut insunt eis per naturam communem, aut per differentias individuales; si primo modo, tunc primo insunt universali: si secundo, ergo talia non sunt demonstrabilia de aliquo subjecto, et ita nec scibilia, et ita scientia naturalis non est scientia.
Intelligendum, quod universale completum est, quodestin pluribus, et de pluribus non actu, sed potentia propinqua, tale nihil est nisi ex consideratione intellectus: unum autem in multis potentia, ut accipitur potentia Logice, non naturaliter dicitur, cui non repugnat esse in multis, et sic commune potest esse in rerum natura. In Socrate enim non solum secundum considerationem intellectus, sed secundum ordinem naturalem perfectionum unitive contentarum, prius est animal quam homo, et homo quam hic homo, quod patet ex operationibus propriis. Sic enim cognoscitur ordo unitive contentorum, ut praedictum est versus finem secundae quaestionis quarti libri; et homini secundum gradum proprium naturaliter priorem gradu singularitatis, non repugnat in multis esse, quia in ipso ut sic nihil invenitur, per quod repugnet sibi: sicut ergo commune est in natura, et sua unitas, ut sic, dicta est illa, quae probatur supra in ista quaestione et de qua dictum est supra, cuicumque enim gradui reali entitatis, correspondet realis unitas. Sicut tamen in aliis unitive contentis non est separatio realis, nec etiam potentialis: sic natura cui intellectus tribuit intentionem speciei, quae dicta est esse in re, est communis, sicut commune est potentiale in re, nunquam separatur ab alia perfectione unitive secum contenta, vel ab illo gradu, in quo accipitur differentia individualis. Cum etiam nunquam fiat in rerum natura nisi sub determinato gradu, nunquam est ab illo separabilis, quia ille gradus cum quo ponitur, est secum unitive contentus.
Per hoc patet ad tertium argumentum, quod contradictio includitur, quod separetur propter unitivam continentiam. Contra, quare non potest fieri sub gradu naturae, sive gradu individuante? et de ipsa sic facta procedit argumentum, ponitur enim sub uno gradu individuante, deinde sub alio. Item, tunc sequeretur, quod natura nunquam potest individuari per aliquid, non idem sibi unitive, aliter enim posset mutari a singularitate in singularitatem. Item, omnia ejusdem speciei eadem continent unitive; ergo si alius est gradus in hoc, et in isto unitive contentus, oportet praeintelligere differentiam continentium, et ita isti gradus non erunt primo distinguentes. Ad primum istorum, quaedam naturae in se non repugnant, et tamen repugnant naturae positae in esse vel factae, sicut non esse non factum. Similiter naturae in se non repugnat forte separari ab omnibus gradibus. individualibus, quia intelligendo naturam sine illis, non includitur contradictio: tamen in esse repugnat sibi quod separetur ab omnibus, non autem quod separetur ab hac, hoc enim est possibile, ut in illa, et e converso. Non ergo potest fieri nisi sub aliquo gradu individuali, quare iste non potest differre re, in hoc conceditur secundum argumentum, et ita stat inseparabilitas propter continentiam unitivam. In mutatione enim oportet subjectum realiter differre ab utroque termino.
Ad tertium, natura non continet unitive illum gradum, sed compositum ex natura, et illo gradu. Quod autem natura ponitur sub illo gradu, non est causa nisi agens. Si ergo accipitur, iste gradus non differt ab illo, nisi quia continens a continente, negandum est, sed e converso est: et tamen ille gradus non est, nisi quia naturaliter prius continens ipsum est: non enim est, nisi quia agens producit compositum primo. Sic ergo continens prius in esse, gradus prior in diversitate. Exemplum, Deus creat aerem et ignem, composita primo producuntur, et ideo primo sunt formae, non nisi per accidens: et ideo secundo composita differunt per formas, tamen non e converso, et formae primo diversae, non sic composita.
Sic ergo patet ad tertium principale, et ad tres objectiones annexas. Contra istam responsionem, contenta videntur differre propter differentiam continentium: non ergo e converso propter circulum. Probatur antecedens, sensitiva in me et in te differt, quia intellectiva differt, none converso. Responsio de antecedente, est ut sic, est ut non, secundum quod contentum est formale in ratione continentis, vel materiale, exemplificatur autem in argumento, quando est materiale.
Ad primum principale, quod si intelligatur speciei, id est, sicut contentum sub specie neutrum membrum est dandum, sicut rationale, nec est ejusdem generis cum irrationali, nec alterius, sic sicut contentum per se sub genere. Differentiae enim oppositae, ut praedictum est, sunt primo diversae propter infinitatem vitandam. Si autem intelligatur ejusdem speciei, ut divisivum et constitutivum aliquorum ejusdem speciei, sic sunt ejusdem, sicut differentiae specie sunt ejusdem generis. Ad secundum, sicut lapidi albo formaliter repugnat nigredo per albedinem, et ita per intellectum circumscribendo albedinem lapidi, qui est genus subjectum non repugnat nigredo: sic circumscripta differentia individuali, per quam formaliter divisio repugnat composito ex natura et illa differentia, naturae specificae per illam differentiam non repugnat divisio, unde ipsa est communis, ut praedictum est, per posse Logice esse in pluribus. Contra, tunc adhuc illa natura distinguitur ab illa, quae est sine alia differentia individuali: ergo differentia numerali. Respondeo, si loquamur realiter, humanitas quae est in Socrate, non est humanitas quae est in Platone, et est realis differentia ex differentiis individualibus unitive contentis, inseparabilibus hinc inde. Si autem circumscribamus differentiam hinc inde, sic ut nec natura intelligitur una maxima unitate in se, sed tantum illa unitate minori, quae est communis: sic nec est divisa ab humanitate Platonis divisione numerali, nec aliqua quia non specifica, patet, sicut non ponendo aliam formam generis, aliam speciei, diceretur de natura generis in una specie, et alia circumscriptis differentiis hinc inde.
Ad quartum, si ponantur aliae formae a quibus sumuntur praedicata in quid, necesse est concedere multas differentias individuales in eodem, quia natura generis sine contradictione potest esse prior forma specifica, et non est sine sua differentia individuali, et sic necesse est concedere, quod hoc animal possit esse hic homo, et non hic homo. Similiter hic homo vel ille homo, nisi dicatur quod hoc animal non est natum perfici a natura animae intellectivae, nisi sub certa differentia individuali ; non est tamen nisi una differentia individualis ultima, quae determinat formam specificam.
Si dicatur alia opinio de formis, potest dici quod unus gradus perfectionis determinet omnes praecedentes ad ultimam unitatem, sicut una differentia specifica determinat omnes perfectiones praecedentes ad unitatem speciei, quam nec ex se habent, nec aliunde quam ab alia differentia.
Contra, si una differentia individualis potest intelligi inquantum determinat genus superius, non inquantum determinat inferius, potest enim intelligi haec substantia, non hoc corpus, ergo illa inquantum determinat omnes perfectiones praecedentes, est in virtute multae. Quod igitur inconveniens, si ponantur gradus proprii tot, cum non ponantur res diversae, sed tantum unitive contenti? Non est inconveniens hoc concedere, secundum utramque opinionem, nisi quia maxima unitas, quae scilicet est per hanc differentiam, intelligeretur prius inesse substantiae, quam unitas differentiae specificae, quae est minor et prior, ut videtur. Sed responsio, omne commune est aeque unum in se, unitate communis, et immediate post illam unitate indivisibili, quarum neutra secundum se diversificatur per advenientia, non magis in substantia quam in homine: sed tantum extrinsece variatur, et unum plus dicitur variari, quia est in pluribus essentialiter, et magis diversis.
Contra, tunc omne commune est species specialissima de se, quia una talis est in pluribus quam alia, et individua unius speciei pluribus differentiis extrinsecis differunt, quam individua alterius. Respondeo, differentiae extrinsecae non faciunt unum per se cum illo quod subest, sicut haec cum communiori ; plures differentiae faciunt unum per se, et ideo quodam modo per se diversificantur per illas, sicut materia per formas, non sic subjectum per accidentia.
Ad quintum, per divisionem nihil positivum fit, sed fit una praecisio vel solitudo, quae dicitur actualitas opposita potentialitati partis in toto ; haec ergo prius medietas lineae, quae nunc est haec linea, et habens actu differentiam individualem actualitate distinguente, sic quod ipsa cum nullo facit unum per se, haec prius habuit illam differentiam actu opposito potentiae ante talem actum, ante generationem ; et per eam distinguebatur ab alia mediate, sic quod non fuit illa, non tamen sic quin ex eis fieret unum.
Ad sextum, quidquid per se inest uni individuo, cujus simile inest alii individuo, inest per naturam communem, quia differentiis singularibus non inest commune aliquid; et ita si quid per unam inesset, per aliam simile non inesset, non plus quam quae consequuntur generalissima sunt simil lia, vel species, ratione differentiarum speciflcarum, licet illa quae consequuntur species duas totas ratione totalitatis sint similia ; ergo generari inest Socrati ratione humanitatis, sicut generare, quia in hoc assimilatur genito tali, non tamen insunt haec homini sine singularitate, loquendo de eis in se; loquendo autem de eis in communi, insunt primo homini in communi, et de illo demonstrantur et sciuntur. Contra hoc est unum argumentum factum extra in q. G primi libri.