CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De virtute adjuncta quae circa honorem est secundum quod honor consistit in gradu honoris.
Cum autem honor dupliciter sit, scilicet communiter, et proprie dictus. Communiter dictus honor est, qui in reverentia consistit exteriori in testimonium virtutis : et hoc quidem communiter debetur virtuti in quantum virtus est, consequenter tamen debetur etiam naturae ordinatae ad virtutem propter dignitatem rationalis naturae cui semina virtutum communicata sunt. Specialiter autem dictus honor est, vel honoris titulus. Sic-.ut dicit Aristoteles in Regimine dominorum, quod reges Persarum quos honorare volebant, titulis et gradibus praelationum honorabant : et haec cum bona civilia sint ad honestum provocantia et disponentia ad optimum, oporte appetere moderate. Optima enim sunt exteriorum bonorum, et ad operationem felicitatis propinquissime deservient. Oportet igigitur studere ad illa. Ex dignitate autem illa consequi difficile est et bonum. Virtutem igitur oportet esse quemdam appetitum ad hoc ordinatum et delectationem et tristitiam quae sunt circa ipsa : omnia enim sunt quae virtutis sunt. De genere enim honesti est, et est dispositio perfecti ad optimum, et circa difficile et bonum cum delectatione et tristitia, et contingit abundare et deficere et medio modo habere se in istis.
Circa magnanimitatem igitur virtus quaedam videtur esse, quemamodum in prioribus tractatibus dictum est, quae similiter videtur habere se ad magnanimitatem, quemadmodum se habet liberalitas ad magnificentiam. Ambo enim isti, liberalis scilicet et magnanimus, a magno quidem secundum quod magnum est, distant. Circa moderata autem et parva disponunt nos ut oportet. Quemadmodum enim diximus, quod magnanimitas circa magna et maxima est, hoc diximus de maximis in genere bonorum exteriorum. Quod autem maximum est comparatum ad genera alia, nihil prohibet in rebus sui generis quando comparantur ad. invicem, et parum et minus et minimum habere, et similiter magnum et majus et maximum. Hoc igitur modo diximus quod magnanimitas circa parum et moderatum honorem est, qui communiter honor vocatur. Alia autem virtus magnanimitate perfectior circa honorem est, qui in sui ratione magnitudinem habet, eo quod in quantum sui ratione vel gradum dignitatis vel titulum includit sicut est praetoratus, vel proconsulis gradus, et alius similis sive major sive minor sive aequalis, et in titulis, sicut est meritum fornicis vel statuae vel publicae ostentationis et ci rcum ductionis quae fieri jubetur a regibus vel communitatibus his qui
magno praeconio honoris extolli debent. Hoc tamen publico bono Antiqui Deum ponebant, cujus cultum b onum tali conferrent, quem vocaverunt Mavortem, hoc est, majora vertentem, et eos qui inter heroas talibus se dignificabant et mavortes vocabant, et eos etiam qui. jam in gradu tali erant constituti. Virtutem autem qua ad hoc bonum disponebantur, vocaverunt mavortiam, superexcessum vero ambitionem, defectum autem, in communi nomine vocaverunt pusillanimitatem.
Quemadmodum autem in acceptione et datione pecuniarum duplex est medietas, et duplex est superabundantia, et duplex defectus : ita est in honoris appetitu, sive communi nomine, sive . secundum gradum dignitatis honor vocetur. Est enim honor magis appetere quam oportet, et minus quam oportet, et unde oportet, et ut oportet. Amatorem enim honoris, ut chaymuni et ambitiosum vituperamus, ut magis appetentes honorem quam oportet, et unde non oportet. Similiter et non amatorem honoris vel pusillanimem vituperamus, ut eum qui saltem in bonis non elegit honorem, eo quod non dignificat se dignis. Adhuc autem non amatorem honoris non aliquando laudamus, ut moderatum et temperatum circa honorem, quemadmodum in praemissis diximus. Mavors enim et magnanimus non amant honorem unde non oportet, et ut non oportet.
Manifestum est ergo, quod cum amator honoris multipliciter dicatur, non in idem ferimus intentionem, quando laudantes aliquando et aliquando vituperantes amatorem bonorum vocamus. Sed laudantes quidem amatorem bonorum, illum laudamus quod magis multis qui idiotae sunt, honorem amat. Amat enim secundum dignitatem propriam quod non faciunt multi. Vitu- perantes autem amatorem honoris, illum vituperamus, quod non secundum propriam dignitatem, sed magis quam oportet honorem amat, sicut ambitiosus.
Medietas tamen ista qua magnis dignificant se honoribus, propter sui difficultatem et perfectionem fere deserta est, paucis ad ipsam pervenientibus : et ideo innominata est apud multos. Paucae enim urbanitates sunt, in quibus gratiae praelationum secundum meritum conferantur virtutum, et in ipsis urbanitatibus pauci qui tale culmen attingant meritorum. In antiqua tamen urbanitate Romanorum quam in libro de Natura deorum describit Caecina pontifex, mavortes tales vocabantur. Cum autem propter raritatem innominata sit medietas, dubia efficiuntur extrema, et nomine extremi aliquando extremum, aliquando medium nominatur. Ex ipsa re tamen manifestum est, quod in quibuscumque passionibus et operationibus superabundantia et defectus sunt vituperabilia, in his medium contigit omne laudabile : et hoc est in appetitu honoris sicut in aliis appetitibus. Quidam enim appetunt honorem plus quam oportet vituperabiliter, et quidam minus quam oportet iterum vituperabiliter. Habitus igitur hic, qui est medietas existens circa honorem (quamvis innominatus) apud multos laudatur : appetit enim ut oportet, et non appetit ut non oportet. Videtur autem opponi non amor honoris qui est pusillanimitas, ad amorem honoris qui est vel chaymotis, vel ambitiosi, vel etiam magnanimi, et mavortis. Ad non amorem autem honoris qui est pusillanimis, et e converso videtur opponi amor honoris qui vel medietas est vel extremum. Opponuntur autem ad utrumque aliqualiter, hoc est, extrema ad medium, et ad invicem. Sed extrema ad invicem in fi-
nibus et objecto opponuntur magis,quam in forma circumstantiarum. Extrema autem ad medium magis opponuntur in forma circumstantiarum quam in finibus et objecto. Talis autem modus operationis etiam circa alias virtutes morales est : haec tamen in ista virtute operatio magis videtur esse inter extrema ad invicem quam ad medium : quia medium est innominatum : et ideo per nomen proprium comparari non potest. Sciendum tamen est, quod neque magnanimus neque mavors dignificant se dignis honoribus, ac si ponant honorem ut finem et remunerationem suarum operationum : tunc enim virtus adjunctam haberet delectationem, quod jam saepius improbatum est. Sed sicut quaelibet virtus non operatur nisi sui proprii boni gratia, quo ipsa pars honesti est : ita magnanimitas et mavortia sui proprii boni gratia operantur. Talibus autem existentibus operibus juste condignus honor attribuitur, et sic honor attributus de consequentibus est et adjunctis. Adhuc autem quamvis ambae dispositiones, AdminBookmark scilicet et
AdminBookmark , sive ambitio et pusillanimitas, mediae opponantur dispositioni : plus tamen opponitur pusillanimitas sive
AdminBookmark , eo quod intendit in oppositum : et deterior est, eo quod ad nullum bonum erigit animam : et ideo quia homines procliviores sunt ad ipsam, propter quod difficulter coritcribilis est.