PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
ENARRATIO.
" Etait ad discipulos suos : Impossibile est ut non veniant scandala : vae aufem illi per quem veniunt. "
Hic incipit capitulum decimum septimurn secundum concordantias : tamen quantum ad senlentiam, istud est adhuc de praecedenti parte. Quia hic agitur de misericordia spirituali, per quam aliquis meretur electionem quantum ad justitiam praesentem.
Habet autem duas paries: unam quidem de vitatione scandali: quia crudelis est, qui scandalum ponit et offendiculum proximo : et misericors est, qui vitando scandalum aedificat proximum. In secunda autem, agit de misericordia ejus qui remittit in se peccanti.
In priori harum partium dicit tria. Primo enim dicit, quod necesse est ut veniant scandala, ut probentur illi qui sunt electi. Secundo, tangit maledictionem eorum qui scandala suscitant. Tertio autem, ostendit periculum eorum qui scandala faciunt.