MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum castitas fuerit in Ipsa?
Post haec quaeritur de castitate quae, ut dicit Glossa, est recte uti licitis.
Quod autem luerit in beatissima Virgine in summo, probatur hoc modo :
1. Triplex est status, scilicet ante gratiam vel praeter gratiam, in gratia,et in gloria. In primo statu fit operatio secundum naturam, in ultimo fit operatio secundum gloriam : sed inter haec duo extrema, scilicet omnia operari secundum naturam, ei omnia operari secundum gloriam sunt duo media, scilicet operari quandoque secundum naturam, quandoque secundum gratiam, et operari omnia super naturam semper et semper secundum gratiam : omnia operari secundum gloriam
convenit comprehensoribus, secundum naturam corruptam vel incorruptam convenit hominibus sive peccatoribus sive non peccatoribus : operari vero quandoque secundum naturam, quandoque secundum gratiam communiter convenit viatoribus : ergo operari omnia super naturam vel semper secundum gratiam vel numquam sine gratia convenit statui medio inter comprehensores et viatores : ille autem est status beatissimae Virginis : ergo id operari convenit beatissimae Virgini tantum : et illud operari est summe recte uti licitis : ergo ei soli convenit recte uti licito : ergo ei convenit castitas in summo.
2. Item, Omnes actiones humanae sunt referibiles secundum actum viae : ergo summe perfectus secundum statum viae omnes actiones refert: haec autem fuit beatissima Virgo : ergo ipsa retulit omnes actiones .suas. Item, Apostolus, I ad Corinth. x, 31 : Sive manducatis, sive bibitis, omnia in gloriam Dei facite : hoc autem est referre omnia ad gloriam Dei: et hujusmodi referre est uti: ergo contingit omnibus recte uti. Sed cum uti consistat in referendo, est enim secundum Augustinum ''uti, id quod in usum venerit, referre ad obtinendum illud quo fruendum est, vel quod amatur, si tamen amandum est, sicut contingit referre differenter, ita contingit differenter uti: sed viatores contingit omnia referre habitualiter : solam Virginem contingit omnia referre etiam actualiter : ergo convenit ei uti omnibus improportionabiliter.
Quod autem nulli viatori conveniat posse referre actualiter, sic patet: Omnem alium necesse est peccare venialiter aliquando : sed quicumque peccat venialiter, non refert illum actum actualiter : ergo quemcumque necesse est aliquando venialiter peccare, illum impossibile est omnia referre actualiter : sed omnem viatorem, excepta beata Virgine, necesse est aliquando peccare venialiter: ergo ipsa sola potuit omnia referre actualiter.
Item, inter habitum et statum medius est actus : ergo inter statum fruendi et habitum eferendi medius est actus referendi : ergo inter frui Deo et omnibus in Deo actualiter, et inter omnia referre ad Deum, habitualiter, medium est referre actualiter omnia ad Deum : primum pertinet ad statum comprehensoris, secundum ad statum viatoris : ergo medium ad statum medium : hic autem est status beatissimae Virginis: ergo omnia opera sua in Deum retulit actualiter : et hoc est recte ,uti licitis in summo : ergo ipsa sola habuit in summo fructum castitatis .
Patet igitur, quod ipsa habuit omnes fructus Spiritus in summo.
Plenior solutio praecedentium quaestionum de gratiis gratum facientibus.