In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Divus Thomas 3. part. quaest. 16. art. 9. (ubi Cajet. Suar.) et 3. disp. 12. quaest. 1. art. 1. Divus Bonaventura hic art. 2 quaest. 1. Richardus art. 3. quaest. 1. Durand. quaest. i. Major quaest. 1. Paludanus dist. 12. quaest. unic. Vasquez 3. part. disp. 67.
Tertio quaeritur, utrum Christus inceperit esse ? Quod sic videtur, quia Christus nominat suppositum duarum naturarum secundum Damascenum cap. 49. (lib. 3. cap. 3.) sed suppositum duarum naturarum incepit esse ; ergo, etc.
Praeterea, quod incepit esse secundum esse substantiae, incepit esse simpliciter, quia esse substantiae est esse simpliciter ; Christus incepit esse secundum esse humanum, quod est esse substantiae ; igitur, etc.
Praeterea, quod generatur incipit esse simpliciter, quia secundum Aristotelem 5. Physicor. generatio est a non esse ad esse simpliciter ; Christus generabatur ; igitur, etc.
Praeterea, Verbum incepit esse homo ; ergo Christus incepit esse. Probatio consequentiae, quia quando de aliquo dicitur incipere determinatum per aliquod praedicatum, de illo toto dicitur incipere, sicut si Socrates incipit esse albus, Socrates albus incipit esse; ergo similiter in proposito.
Contra, Joan. 8. Antequam Abraham fieret, ego sum; ergo ab aeterno ; ergo non incepit esse.
Item Damascenus cap. 50. (lib. 3. cap. 4.) Homo ille fuit sine principio; sed inceptio ponit principium ; ergo non incepit esse.