QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Corollario infert singulare esse unam quid, et consequenter per se intelligibile, quod tenet 2. dist. 3. quaest. 6. ad seeundum,et quaest. 11. num. 9 et latius de. Anima, q. 22. ubi plura de hoc dixi in Commentario. Contra horum tria vel quatuor fortissima argumenta objicit. Ad primum, explicat quare individuum non est a nobis definibile, nec pro nunc distincte cognoscibile. Ad secundum, an aliquid commune abstrahi possit ab individualibus differentiis. Ad tertium (ponitur hic ad quartum) quod sensus non cognoscit singulare, de quo 2. dist. 3. quaest. 1. num. 4. et multa hic tractat, quomodo universale cognosci possit ab intellectu, et non a sensu, de quo etiam supra 1. 1. quaest 6. et de Anima quaest. 22. Circa ultimum dubium, quomodo existentibus multis phantasmatibus. fit cognitio potius per unum quam per alia. Mauritius hic in fine notat esse additionem, quia se remisit ad distinct. 3. primi, et tamen probat Mauritius in praefatione hujus operis prius eum scripsisse hoc opus quam Theologiam, ubi quaest. 6. primi libri ad 3. docet. quod phantasma fortius movens facit ut intellectus objectum illius prius considere^ tangit quomodo converter vel divertere intellectum sit in potostato voluntatis, de quo latius agit 2. distinct. 42. quaestione quarta,et haec de hac quaestione in cujus indagine vere dicit Occham, Scolum omnes alios Doctores longe excelluisse.
Ex ista opinione patet, quod singulare est unum quid pro hoc, secundo de Trinit. 6. Danielitas; et si singulare est unum quid, est per se intelligibile, etiam differentia individualis sine singulari. Contra, ergo definibile, et de eo erunt demonstrationes et scientiae. Item, quidquid est in isto, ejus simile est in illo, ita ab istis inquantum singularia abstrahetur aliquid commune, sicut inquantum albedines. Item, tunc sensus et intellectus, quomodo differrent. Ad primum, differentia individualis a nullo nota est in hac vita communiter. Cujus probatio est, quia tunc nota esset differentia ejus ad quodcumque aliud, et ita non posset errare de quocumque alio sibi intellectualiter ostenso, quin judicaret illud esse aliud; sed illud est falsum de alio omnino simili, nisi tantum de intelligendo se animam et suum actum forte, a quibus differre diceret quan tu m c m que similia sibi ostensa: de intelligendo tamen se compositum, forte erraret quis, si subito Deus suum corpus annihilaret, et aliud animae uniret, manente anima in eadem intellectione non interrupta, sic quod anima inquantum ad differentiam individualem seipsam certissime novit hoc ens. Quantum ad naturam specificam, alia ut sensibilia certius novit, et hanc notitiam de se inquirit, sic glossa Augustin. Trinit. 6. ergo non possumus individuum definire, non ex parte ejus, sed ex impotentia nostra, sicut nec substantias separatas, ut patet in quadam quaestione super secundum librum. Contra, sic species substantiae diceretur non definibilis, quia non per se intelligitur, respondeo, quamlibet naturam specificam substantiae consequitur aliquid vel aliqua, unde ejus notitia per effectum possit haberi, non sic differentiam individualem. Sic ad aliud de demonstratione, vel sicut dictum est ad sextum, nihil consequitur individuum ratione differentiae individualis per se, quia illud esset omnino incommunicabile, sic quod nihil ejus simile pos sit in aliquo inveniri, quale nihil invenitur in entibus, ut videtur, praeter differentiam individualem, vel si quid consequitur ratione ejus, cum ipsa dicat gradum positivum entis; ergo potest aliquid causare, tunc illa non erunt nota, et ita demonstrabilia in se, sed non nobis, sic oportet concedere illud extra in quaest.6. primi libri. Patet, illud de infinitate non valet, quotcumque enim speciebus, forte plures sunt possibiles, et tamen de qualibet non minus est scientia, sic hic. Nec valet de corruptibili singularium, quia incorruptibiliter sua passio per suam definitionem sibi inest: potest enim et universale corrumpi ab actu esse, corruptis omnibus singularibus: ergo. Quod etiam vult Aristoteles 7. text. c. 35. quod cum extra sensum fiant, immanifestum est utrum sunt, vel non. Respondeo, hoc est de cognitione si est, sive rei in propria existentia, sic etiam de universali est immanifestum, nisi sciatur necessarium in aliquo singulari ' quia tamen talis existentia est magis singularis quam universalis, quia non est universalis nisi in singulari, ideo sic singularia magis dicuntur non scibilia, quia talis cognitio magis competit eis.
Ad aliud, differentiae illae sunt primo diversae, in nullo convenientes. Juxta hoc nota, quod si generatio deberet dici aequivoca in divinis, quia proprietates personales non sunt ejusdem speciei; ergo quaelibet in creaturis, quia differentiae individuales sunt primo diversae. Item nota, quod a differentiis individualibus quidquid abstrahitur est aliquid secundae intentionis, et non primae; et sic cum intelligo Adam, non intelligo singulare, quia si ipse ostenderetur, nescirem quod ipse esset, sed intelligo conceptum compositum ex homine et singulari, quod est quoddam commune secundae intentionis, talem etiam conceptum habeo, intelligendo quodcumque singulare. Quod vero praedictum est, quod quidquid abstrahitur a differentiis individualibus, est aliquid secundae intentionis, hoc sic corrigitur, abstractio proprie est praedicati dicentis quid subjecti: non enim passio communis dicitur proprie abstrahi a subjecto non convertibili, tamen communiter loquendo dicitur abstractio ; ideo a differentiis individualibus, sicut nec specificis nihil potest abstrahi primo modo, quia sunt rationes reales omnino simplices primo diversae, alias esset processus in infinitum. Sed secundo modo possunt multa abstrahi, et non solum secundae intentionis, ut praedicitur, sed et primae, ut individuum, unum numero, per se existens, incommunicabile, quae forte sunt primae intentionis. Sic ergo intelligendo compositum ex natura universali, et aliquo tali ut parte objecti, non ut ratione objecti. Ad quartum, per argumentum factum de intellectu, de differentia cognoscenda, quod nullus sensus per se cognoscit singulare, quia ejusdem sensibilis, simila omnino, non discerneretur ab ipso. Contra, imo ex loco similiter numerus est per se sensibilis. Respondeo, si quid idem in duobus locis, quid tunc? Similiter si ex loco, ergo non est per se hoc, quia hoc non est hoc per locum, quia si cognosceret hoc, inquantum hoc, etiam distingueret ab illo, posito quod simul essent, imo quocumque posito, stante hoc.
Ad illud de numero, oportet glossare, certum est enim, si semper sunt novi radii Solis in medio, sic quod nullus durat ibi diu, quod visus noster illum numerum non cognoscit, intelligendum est ergo numerum dissimilium.
Alia opinio de sentiendo singulare, tangitur in fine quaest. 6. primi, argumenta contra non bene solvuntur forte.
Aliter potest dici, quod sensus non est alicujus, nisi praesentis secundum naturam, et in existentia actuali, quod non est nisi singulare ; intellectus intelligit abstrahendo ab hic et nunc, hoc est, non secundum quod actualiter existens in natura, cujus existentiae conditiones sunt hic et nunc, ista abstractio semper necessaria est in intellectu. Hoc dubium, ut patet in quaest. 6. hujus, tamen talis abstractio non facit singulare, dicibile de multis. Ita enim hic homo est intelligibilis, non ut existens sicut homo ; intellectus ergo est universalis per abstractionem ab hic et nunc, sensus singularis concernendo Me et nunc. Aliter, quod albedo universalis est ens per accidens, nec primo intelligitur, sed albedo, cui tamen intelligibili vere denominative convenit definitio universalis, quia nullo ulteriori facto circa ipsum, est dicibilis de pluribus, cum non intelligatur sub ratione alicujus prohibentis istam pluralitatem possibilem, non impossibilem per abstractionem ab hic et nunc Hoc modo tantum universale intelligitur, hoc est, tantum illud quod ut sic, natum est denominari ab universalitate, non tamen universale, sic quod universalitas sit ratio intelligendi sicut est hic : Tantum intelligibile intelligitur. Singulare tamen est ex parte sui intelligibile, cum sit quid, sed non a nobis nunc, intellectione simplici positiva ; albedo vero universalis et albedo singularis sunt conceptus compositi entis per accidens, et posterius intelliguntur, sicut homo albus, singulare vero sentitur per se: nec compositum, haec albedo, nec albedo singularis, ens per accidens, et ipsa singularitas est tantum intelligibile, et aliquid secundae intentionis, et commune albedini et sono. Sed albedo conjuncta differentiae individuali, et sic est natum denominari a singularitate: non sic quod conjunctio seutiatur, nec ista differentia individualis, nec conjunctio sit ratio formalis sentiendi, sed modus quidam rationis formalis, sub quo modo est ratio sentiendi.
Contra, tantum albedo sentitur, cuicumque sit conjuncta: ergo ipsa ut est sic nota, non repugnat dici de pluribus, sicut nec ipsi ut est intellecta; ergo universale ita sentitur, sicut intelligitur. Similiter, universale sic est extra animam, quia licet albedo extra animam semper sit conjuncta differentiae individuali, tamen albedo prius naturaliter est, quam illa conjunctio; illi sic non repugnat dici de multis, licet consideratae sub differentia, per differentiam repugnet; ergo sicut universale intelligitur, sic est extra.
Respondeo, ibi est albedo universalis, ubi separatur a prohibente dici de multis, quia ibi non impossibile ; ergo possibile est hoc esse in intellectione, sibi enim intellectae non conjungitur differentia individualis, sibi in re conjungitur, et sibi sensatae maxime. Si hoc additur, quod sensus est rei secundum quod existit, quod est verum de existente forte. Contra, si intelligis separari realiter, sic quod non conjungatur intellecto in re, falsum est; abstrahentium enim non est mendacium, si inquantum ad actum cognoscendi, sic in sensu, quia haecceitas non sentitur. Similiter est in existendo, quia illo esse priori, quod est albedinis proprium, non est differentia individualis, quia posterius, nisi dicatur quis videre colorem. Respondeo, intellecto in se per accidens conjungitur differentia individualis, ita quod non necessario sensato per accidens, hoc sine quo non, sed necessario existenti per ge, quia ille prior gradus, qui est albedinis in se, cum differentia individuali facit unum per se.
Ad argumenta contra intellectionem singularium, quae fiunt super primum librum, patet quod nunc nunquam intelligitur; unde perfectissima scientia nunc nobis possibilis est de specie specialissima, ibi status.
Sed difficultas est contra hoc, cum enim multa singularia faciant multa phantasmata, quare non a quolibet abstrahitur species universalis? et ita vel erunt tot, vel voluntas ibi aliquid faciet, quod est inconveniens. Responsionem ad hoc quaere scilicet dist. 3. primi in responsione tertiae rationis principalis illius quaestionis : an oportet ponere speciem intelligibilem in memoria praecedentem actum intelligendi. Ad aliud, universalitas est per se ratio intelligendi quodlibet intelligibile, non intellecta ut objectum, nec ut pars formalis objecti ; sicut singularitas ratio formalis sentiendi, non ut objectum, nec pars, sed praecise ratio, imo si debet intelligi, intelligitur sub ratione universalis. Exemplum, masculinitatem volo concipere, qui est modus praecise, concipiendo Deum, nec objectum, nec pars: illum modum si facio objectum, concipio sub modo faemineitatis. Unde masculinitas est faeminini generis, tamen forte universale est ratio intelligendi, non ita intellecta, sicut modus Grammaticalis.
ANNOTATIONES.
Sequitur quaestio decimatertia de principio individuationis, quae fundari potest super diversis Iocis textus, licet super 5. Metaphysicae poterat oriri, ut eam aliqualiter tetigit Ant. Andr. ibidem, potest enim t. c. 28. 35. et 45. oriri, ut iubavimus in principio ejus ; famosa enim, et ampla, et maxima speculationis est haec materia, et chaos magnum opinionum et disputationum, quam tamen mirabili ingenio haec amplectitur compendiose ; et testante etiam adversario doctrinae hujus Gulielmo Occham, in primo, d. 2. caeteros omnes excellit iste in hac individuatione, et subtilitate ejus, de qua distincte in 6. q. ad plenum et resolute, et difficulter pertractat, in 2. d. 3. part. 1. quarum principalis fructus in hac unica q. habetur, et plura subtilissima adduntur Scholastico volatu mirifico.
Adverte, quod in aliquibus originalibus ante oppositum ponitur parvum Extra ibi: Nota primum argumentum, etc. usque illuc : Contra 4. Metaphys. etc. et in margine in aliquibus habetur quaedam littera, quae sic incipit : utrum substantia materialis ex natura sua sit individua, etc. usque illuc inclusive, ut hujus generis, et alia, quae sic incipit: de Angelis quod non. 12. Metaphys. etc. usque illuc inclusive. Item natura perfectior, cummunicatior, et quia non inuitum necessaria et diminuta, quare non posuimus in originali impresso eam, lector addat si voluerit.
Secundum argumentum post oppositum est divisivum, ut patet, cujus unum membrum removet, aliud vero membrum impugnabis, ut in scquentibus habet ; supposuit enim salis manifestum, secundum membrum esse inconveniens, ideo tacuit.
Infra, ibi : Hic male allegat Aristol. et c. usque illuc: Tertia est de materia, etc. assignatur Extra, sed littera satis bona est ; et cum dicit alibi, potest remitti ad expositionem litterae ibi, et supra q. de ratione quantitatis, et infra in hac q. et in 2. ubi supra, et si sic congrue ponitur extra sustinendo suppositum principale.
In decisione quaestionis introducit duas vias principales, quarum prima est, quod natura per aliquid positivum quodammodo aliud ab ipsa individuatur, quae subdividitur in sex vias, quarum quinque sunt aliorum, et sexta est propria. Secunda via principa Iis habet duas vias. Prima, quod seipsa natura est haec ; secunda, quod duplici negatione, et sic in universo sunt octo viae minus principales. Opiniones primae viae partialis primae principalis exprimuntur in littera. Secunda via partialis est Goffr. quodlib.7.q.5. et quodlib.6.q.l6. et Aegidii quodlib.l.q.5. et in Theorematibus. Tertia estAlbertiS. Metaphys. et in libello de intellectu et intelligibili, et S. Thomae, licet propter infestationes Daemonum materiam signaverit quantitatis Gruce in fronte, vide eum 5. Metaph. et libello de individuatione materiae, et super Boetio de Trin. et 1. part. Summae, q. 1. art. 1. et 50. q. et in 2. scripto expressius, d. 3. q. 4. vide etiam Bonav. et Richardum in 2. ibidem notanter ad hoc, et alios antiquos. Quarta via attribuitur RogerioBaconis, et videtur A-vicebron, qui tamen potius formam posuit esse principium individuationis, et hanc sequitur Nicolaus Boneti, 8. Metaphysicae, et aliqui quotant Goddo. Quaere Warr. in 2. ubi prius. Quinta via est multum specialis, quam tacuit in 2, quaere War. in 2. q. i. et Henr. quodlib. 3. q. 9. et alios ad hoc. Prima via partialis secundae principalis est Nominalium, quam sequitur Occham in primo d. 2. part. 1. copiose, et aliqualiter quodlib. 5. q. 12. et 13. et Frater Adam lib. 1. d. 33. q. 8. art. 1. quaere Aureolum et alios, uf nosti; secunda via est Henr. quodlib. 5. q. 8.
et 5. Quinque vias principales impugnat primo in generali, vel saltem tres primas per quatuor media notabiliter. Consequenter in speciali arguit singillatim contra eas suo modo.
Aliqui assignant Extra ibi : Hic respondet Aegidius de illo modo etc. usque illuc : Ex secunda via sic, etc. et illa r esponsio habetur ubi supra quotavi ipsum.
Quod tangit infra in exemplo improbando, id est, viam secundae principalis, ubi dicit secundum unam opinionem. Quaere in primo d. 36. illas opiniones, et consequenter in 2. via recitat dicta Henr. in Summa et quodlibeto, ubi ibi tangit, sed vide omnia in fonte si potueris, et pondera singula.
Infra ibi: Dicitur ergo, quod natura non est una, etc. assignatur Extra in aliquibus, sed satis bona littera, et potest assignari nona opinio in solutione quaestio, nis, et verum est secundum omnes, quod singularitate formaliter et proxime est singulare, sed de hoc non quaeritur, ut habet.
Deinde ibi: Et nota, quod non quaeritur, etc. declarat titulum quaesiti, et ostendit partem negativam ejus. Quantum ad primam partem, videlicet quod natura lapidis non sit de se haec, ubi introducit disputationem de unitate minori reali unitate numerali, quae etiam infra q. 18. replicatur ; et ideo hic posset omitti, quae famosa est in doctrina ejus, et breviter et subtiliter procedit, et licet multi conantur solvere motiva ista, ut Occham, et sequaces ubi supra, et similiter alia argumenta supra, contra alias vias hic, tu tamen faciliter infringes cuncta bene discutiendo, nam obstinatis nihil persuadetur.
Consequenter adverte ad illam responsionem ibi infra : Respondetur ad primam improbationem consequentis, etc.
contra quam non replicat, posset enim assignari Extra, et si volueris, faciliter infringitur ; nam licet in differentibus, numeraliter, posset reperiri inaequalitas, non tamen in differentia ipsa an etiam sit alicujus quantitatis, et sic capax aequalitatis principium individuationis ponderabis, ex dictis hujusmodi, et probabiliter diceretur quod non, nisi extensive. Quaere 5. quaest, quodlibeti, et 26. dist. I. sed instantia est aliqualiter, 1. d. 1. et alibi. Infra, adverte qualiter argumentum de unitate objecti potentiae infringit, sed de unitate objecti unius actus replicari) commendat. Quaere supra lib. 1. et in 2. Sententiarum, ubi supra.
Deinde concludit quid tenendum sit in hac quaest, ibi : Ex his potest concludi, etc. ubi consequenter videtur magna intricatio in processu, nam respondet ad diversas quaest, cum tamem una tantum mota sit. Et in originalibus diversis transmutatur littera, tota namque illa littera : Dicitur, quod natura non est una, nisi per unitatem de genere Quantitatis, etc. usque illuc: Ex his potest concludi, omit titur in aliquibus, et vocatur Extra, et satis rationabiliter. Illa etiam littera : Notandum, quod individuum, sive unum numero dicitur illud, etiam per totum usque ad illud inclusive, sicut modus Grammaticalis praecedit illam partem : Ex his potest concludi, etc. quae sequuntur, et satis bonus ordo est ille ; teneatur tamen ordo iste quem posuimus, quia satis bonus, et legatur tota littera, quia optima ubique, et singularis doctrina de singulari.
Cum dicit ibi : Ad duo prima primae q. etc. debent applicari ad principalia argumenta pro utraque parte, et ante oppositum, et post illae solutiones. Ubi advertei quod cjuotat argumenta ante oppositum ibi, ut supra in illo extra ante oppositum ea comparavit.
Infra, consequenter cum dicit: Ad aliam quaest, ibi intelligit implicite q. 13 nam secundum multiplicem recitatam opinionem, multiplex subintelligitur hic q. ut expresse ponit in 2. hic vero gratia brevitatis sub una omnes includit. Similiter infra cum dicit: Ad aliam quaest, quod forma est principium,etc. applica ad opin. de immaterialibus, in quibus non conceduntur plura in eadem specie secundum communem viam, et ibi argumenta implicita, quae solvit. Quaere in 2. ubi supra quaest. et in illo Extra, quod notavi supra de Angelis, etc. habentur brevibus: similiter infra ibi: Ad aliam quaest, etc. applica ad opin. de quantitate, quae ibi tangit, ut patet, licet declaratio illa est generalis in hac materia in omni via, ut patet. Deinde inducit objectiones contra solutionem q. principalis, et solvit valde notanter, et adverte ad solutionem ultimae objectionis ibidem, quia videtur habere instantias ex dictis Boetii lib. Divisionum, qui divisionem speciei reducit ad divisionem totius in partes, sed salva Doctorem ut nosti, et similiter omnes alias solutiones hic examinabis diligenter judicio boni viri.
Sequitur illa pars : Notandum, quod individuum, etc. ubi declarat praecedentia, et altius omnia investigat, et de principio individuationis, et unitate reali minori unitate numerali et universalitate, ubi consequenter inducit sex objectiones contra dicta ; et antequam solvit eas, inserit plura declarativa, et instantias et solutiones ; vide infra ibi : Ad primum principale, etc. intellige de prima illarum sex objectionum.
Pertransibis lento passu, illud chaos metaphysicale Scoticura, ubi assignatur infra ibi : Quod vero praedictum est, quod quidquid abstrahitur, etc. usque illuc: Ad quartum per argumentum factum, etc. Extra : sed littera singularis valde, quam etiam infra tangit, et non habetur communiter in omnibus originalibus in hoc loco.
Infra ad finem quaest, ante illam litteram immediate : Ad argumenta contra intellectionem singularis, etc. ponitur in aliquibus originalibus objectio talis. Contra, semper stat quod per se sentitur universale, quod est extra animam, hoc est illud, quod natum est denominari ab unitate, et satis facilis est solutio ex dictis, vel omitte, quia non necessaria.
Consequenter ibi : Responsionem ad hoc quaere, scilicet 3. d. primi, etc. illud additum est, et nonestde originali Doct.ve.-ra enim remissio ; sed non habetur in originalibus antiquis, et tenendo suppositum principale, nam est de littera, varie habetur bi littera in diversis, et aliqua adduntur, iquaenon sunt hic supra lib. 1. et lib. 3. ad hoc plura patent, quaere 45.4. et alibi saepe. Alios sequaces hujus hic vide.