Reportata parisiensia liber secundus.
Quaestio ii. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio unica. utrum angeli meruerint beatitudinem
Quaestio ii. virum omnes angeli mittantur ?
Quaestio i. utrum caelum, sit substantia simplex ?
Quaestio unica. utrumpeccatum a dae fuit gravissimum 1
Quaestio unica. utrum gratia sit virtus ?
Quaestio unica. utrum bonum sit causa mali
Quaestio ii. utrum actus ille sita deo, ut peccatum ?
Quaestio i. utrum synderesis sit in voluntate ?
Utrum gratia sit in essentia animae, vel in voluntate ?
Alens. 3. part. quaest. 69. membro 2. D. Thomas I. 2. quaest. 110. art. 4. et in 4. d . 26. art. 3. et in 2. d. 10. art. 11. O. Bonavent. hic art. I. quaest . 5. Richardus art . 2. quaest . 4. Durand. quaest . 2. Gabr. quaest . I. Henric. quodl. 15. quaest . 12. Vasq. I. 2. disp . 198. cap. 3. Scot. inOxon. hic.
Circa istam distinctionem vigesimam sextam quaeritur primo : Utrum habitus gratificans animam sit in essentia animae, vel potentia immediate ? Quod in essentia: probo, quia quod primo exit a Deo prius gratificatur, quia secundum Dionysium de Caelesti Hierarchia, processus est ab extremo in extremum per medium ; sed anima prius exit a Deo quam potentia ; igitur, etc.
Item, magis indeterminatum magis eget determinante ; essentia est magis indeterminata quam potentia ; igitur ipsa magis debet determinari per habitum ad operandum quam potentia.
Item, potentia non semper est in actu suo ; sed habitus gratificans existens in anima semper est in actu suo, qui est gratificare ; igitur illud in quo est immediate, semper est in actu suo ; hujusmodi est essentia.
Oppositum, eadem est gratia operans et cooperans ; gratia cooperans est in potentia, quia potentia est immediatum principium operationis ; igitur et gratia operans est immediate in potentia.