Chrysostomus in ioannem.
Iudaei qui camelum transglutiebant, culicem autem colabant, cum tantam fuissent operati audaciam, de die diligenter ratiocinantur; unde dicitur Iudaei ergo, quoniam parasceve erat, ut non remanerent in cruce corpora sabbato. Beda. Parasceve, idest praeparatio, dicta est sexta feria, quia eo die duplices sibi cibos filii Israel praeparabant.
Erat enim magnus dies ille sabbati; scilicet propter solemnitatem paschalem.
Rogaverunt Pilatum, ut frangerentur crura eorum. Augustinus in ioannem.
Non crura tollerentur, sed hi quibus ideo frangebantur ut morerentur, auferrentur ex ligno, ne pendentes in crucibus magnum diem festum sui diurni cruciatus horrore foedarent. Theophylactus.
Sic enim iubebatur in lege, non occidere solem in hominis supplicio: vel quia noluerunt in die festo tortores aut homicidae censeri. Chrysostomus.
Vide autem qualiter valida est veritas: per eorum enim studia prophetia completur; unde subditur venerunt ergo milites, et primi quidem fregerunt crura, et alterius qui crucifixus est cum eo; ad iesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura; sed unus militum lancea latus eius aperuit.
Theophylactus. Ut Iudaeis complaceant, lanceant christum, circa corpus exanime contumelias inferentes; sed contumelia in signum prodiit: sanguinem enim de corpore extincto manare miraculosum est.
Augustinus. Vigilanti verbo evangelista usus est, ut non diceret latus eius percussit, aut vulneravit, sed aperuit, ut illic quodammodo vitae Ostium panderetur, unde sacramenta ecclesiae manaverunt, sine quibus ad vitam quae vere vita est, non intratur; unde sequitur et continuo exivit sanguis et aqua. Ille sanguis in remissionem fusus est peccatorum: aqua illa salutare temperat poculum: hoc et lavacrum praestat et potum. Hoc praenuntiabat quod Noe in latere arcae Ostium facere iussus est, quo intrarent animalia quae non erant diluvio peritura, quibus praefigurabatur ecclesia. Propter hoc prima mulier facta est de viri latere dormientis; et hic secundus Adam inclinato capite in cruce dormivit, ut inde formaretur ei coniux per id quod de latere dormientis effluxit. O mors, unde mortui reviviscunt.
Quid isto sanguine mundius, quid isto vulnere salubrius? chrysostomus.
Et quia hinc suscipiunt principium sacra mysteria, cum accesseris ad tremendum calicem, ut ab ipsa bibiturus christi costa, ita accedas. Theophylactus. Erubescant igitur qui vinum in sacris non limphant mysteriis: videntur enim non credere quod aqua de latere fluxerit. Potest tamen quis calumniose dicere, quod aliqua virtus vitalis erat in corpore, et ideo sanguis effluxit; aqua vero manans inexpugnabile signum fuit; et ideo evangelista subiungit et qui vidit, testimonium perhibuit. Chrysostomus.
Quasi dicat: non ab aliis audivit, sed ipse praesens vidit. Et verum est testimonium eius: quod convenienter subiungit, convicium christi enarrans, non magnum aliquod et admirabile signum, ut sic suspectus sermo redderetur; sed ipse hoc dixit, haereticorum ora praecludens, et futura personans mysteria, et eum qui latebat in eis inspiciens thesaurum.
Sequitur et ille scit quia vera dicit, ut et vos credatis. Augustinus.
Scit enim qui vidit, cuius credat testimonio qui non vidit. Duo autem testimonia de Scripturis reddidit singulis rebus quas factas fuisse narravit. Nam quia dixerat: non fregerunt crura iesu, subdidit facta sunt enim haec ut Scriptura impleretur: os non comminuetis ex eo: quod praeceptum est eis qui celebrare Pascha iussi sunt ovis immolatione in veteri lege, quae dominicae passionis umbra praecesserat.
Item quia subiunxerat: unus militum lancea latus eius aperuit, ad hoc pertinet alterum testimonium quod subdit dicens et iterum alia Scriptura dicit: videbunt in quem transfixerunt: ubi promissus est christus in ea qua crucifixus est carne futurus. Hieronymus. Hoc autem testimonium sumptum est de zacharia.