Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
2. Multi enim fortes sunt, quando ab hominibus patiuntur persecutionem, et vident eos aperte saevire in se; et putant quia tunc imitantur passiones Christi, si aperte eos homines persequantur: si autem occulta diaboli persecutione feriantur, putant se non coronari a Christo. Noli timere quando imitaris Christum. Nam et quando tentavit diabolus Dominum, nullus homo fuit in eremo, occulte illum tentavit; sed superatus est, et aperte saeviens superatus est (Matth. IV, 1-11) . Sic et tu fac , si vis intrare per januam, quando occulte tentat inimicus, quando postulat hominem ut aliquid ei noceat per corporales molestias, per febres, per aegritudines, per aliquos labores corporis, sicut laboravit Job. Diabolum non videbat, sed potestatem Dei intelligebat. Noverat quia diabolus in eum nihil posset, nisi ab illo cujus summa potestas est, permitteretur: totam gloriam Deo dabat, potentiam diabolo non dabat. Nam et quando abstulit diabolus omnia, hoc dixit: Dominus dedit, Dominus abstulit. Non dixit, Dominus dedit, diabolus abstulit: quia nihil abstulisset diabolus, nisi permisisset Dominus. Ideo autem permisit Dominus, ut homo probaretur, diabolus vinceretur. Et quando eum plaga percussit, ille permisit. Quia cum a capite usque ad pedes in putredine vermium flueret, nec tunc tribuit diabolo aliquam potestatem Job: sed cum ei suggessisset uxor 1151 ejus, quam solam reliquerat diabolus, non consolatricem mariti, sed adjutricem sui, et dixisset ei, Dic aliquod verbum in Deum, et morere; dixit ei, Locuta es tanquam una de insipientibus mulieribus: si bona suscepimus de manu Domini, mala non sustinebimus (Job II, 9-10) ?