MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
g I.
Haec autem concedimus omnia, et credimus esse vera, sicut ex veris et probabilibus per ordinem sunt probata.
Ad expressiorem tamen praedictorum intelligentiam, et ad videndum gratuitorum perfectionis differentiam, quam in plenitudine gratiae beatissimae Virginis omnifariam disputamus esse comprehensam, nota quod gratuita perfectio potest comparari ad duo, ad illud in quo est ut in subjecto, vel ad illud ad quod est vel ad quod ordinat ut ad actum, objectum, vel finem. Secundum comparationem quam habet ad illud in quo est, sumuntur fructus: perfectio enim gratuita delectat proprium subjectum et reficit ipsum, et secundum hoc appellatur fructus. Comparatio autem ad id ad quod est vel ad, quod ordinat, potest esse duobus modis: potest enim esse illa comparatio vel secundum statum, vel secundu m ac tum. Si secundu m statum, sic sunt beatitudines, quae determinant statum perfectum secundum perfectionem gratuitam per modum viae, et est determinatio status per effectus completissimos et excellentissimos viae, ut est omnia relinquere, sua et aliorum peccata deflere, et animam pro proximo ponere, et horum similia. Si autem illa fuit secundum actum, hoc potest esse dupliciter : potest enim perfectio esse gratuita quantum ad actus primos primo in agere gratuito perficientes, vel quoad actus secundos secundo quoad consequentes actus et excellentes perficientes. Si secundo modo, sic sunt dona. Si primo modo, hoc potet esse dupliciter : quia primo ista perfectio in esse gratuito potest esse liberando a malo et sanando, vel ad bonum ordinando. Primo modo sunt sig. raiiae sacramentales, secundo modo virtutes.