Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
In hoc secundo articulo ponit duas conclusiones. Prima, primum efficiens esse primum, id est, ultimum finem, quia cum sit perfectissime agens propter finem, debet habere perfectissimum finem. Secunda, illud ipsum esse primum eminens,quia est causa aequivoca omnium causatorum.
(a) Quantum ad secundum articulum, dico quod ista triplex primitas quae est sparsim probata de ista quidditate , competit eidem quidditati, quod ostenditur duabus conclusionibus sequentibus.
Prima est ista : Quod primum efficiens est ultimus finis.
Secunda est : Quod primum efficiens est primum eminentia, ita quod iste articulus habet duas conclusiones. Prima probatur sic, quia omne per se efficiens agit propter finem, et prius efficiens agit propter finem priorem ; ergo primum efficiens agit propter ultimum finem: sed propter nihil aliud a se principaliter et ultimate agit, qui nihil aliud a se potest esse fini ejus: ergo agit propter se sicut propter ultimum finem: ergo primum efficiens est ultimus finis.
Secunda conclusio hujus articuli probatur sic: Primum efficiens non est univocum respectu illarum naturarum effectarum, sed aequivocum ; ergo eminentius et nobilius eis; ergo primum efficiens est eminentissimum.