IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Hanc Christus incipit esse, uno sensu esse veram, et alio falsam ; et explicat utrumque sensum, resolvens ex vi sermonis simpliciter esse veram, quia sufficit aliquod esse simpliciter subjecti incipere, et non requiritur quod primum esse ejus incipiat. Similiter ista: hic homo, ostenso Christo, incepit esse, concedenda est Vide scholium ultimum distinct., praeced. quaest 2.
Hic sunt duo (a) consideranda: unum ex parte subjecti ; aliud ex parte praedicati. Ex parte subjecti, an totum ens per accidens possit stare respectu hujus praedicati, ratione suae totalitatis, an ratione partis formalis, an praecise ratione partis principalis ; sicut si Socrates albus dicatur incipere esse, utrum subjectum possit accipi respectu praedicati pro toto ente per accidens, an pro ipsa albedine, ut scilicet totum dicatur incipere, quia albedo incipit esse in toto, vel solum potest accipi pro ipso subjecto, de quo dicitur albedo.
Et quia haec difficultas non videtur esse in subjecto respectu aliorum praedicatorum, ideo (b) videtur esse difficultas ex parte praedicati, videlicet an inceptio enuntiata per praedicatum tale, significet inceptionem totius ratione totalitatis suae, vel ratione alterius partis, et si ratione partis, cujus partis? Videtur quod de vi sermonis non possit respectu hujus praedicati subjectum magis arctari, quam respectu alterius praedicati, quia quod ponitur in uno extremo, non determinat illud, quod ponitur in altero extremo. Posset autem respectu alterius praedicati accipi secundum rationem totalitatis suae, sive secundum rationem partis formalis ; ut sicut si albedo faceret per se unum cum homine, esset haec per se primo modo : homo albus est coloratus, licet haec non esset per se : homo est coloratus, quemadmodum ista est per se secundo modo : animal rationale est risibile, licet haec non sit per se aliquo modo : animal est risibile.
Ita si Christus imponatur ad significandum Verbum hominem secundum Damascenum 49. cap. (lib. 3. cap. 3.) poterit de hoc subjecto praedicari aliquid, vel ratione totius, vel ratione partis alicujus ; sicut igitur si Christus secundum humanitatem est mortuus, Christus est mortuus, ita si secundum humanitatem incepit esse, Christus incepit esse, ita quod si hoc praedicatum possit vere enuntiari de hoc subjecto, ratione illius partis subjecti, videtur quod simpliciter possit enuntiari de eo.
Restat ergo quod totum sit ex parte praedicati, utrum incipere esse dicat inceptionem secundum primum esse ejus, de quo dicitur ; vel secundum quodcumque esse simpliciter illius. Quia si primo modo, ista propositio est falsa, sicut et illa: Christus creatur; si secundo modo, cum quodlibet esse substantiae sit esse simpliciter, et
Christus incepit esse secundum esse humanum, quod est esse substantiae, Christus incepit esse simpliciter. Secundum magis videtur esse de virtute sermonis, quia sicut esse secundum enuntiat esse simpliciter, et non ex vi sermonis, primum esse illius, de quo dicitur, si subjectum habeat plura esse, sicut Christus, ita et incipere determinatum per secundum esse, videtur dicere inceptionem in esse simpliciter, non autem in esse primo illius subjecti. Simpliciter ergo de vi sermonis posset concedi, quod Christus secundum quod importat hoc, quod est Verbum . homo, incepit esse, hoc est, habet aliquod esse simpliciter, quod prius non habuit, licet illud non sit primum esse Christi.
Hoc modo (c) etiam posset concedi ista propositio : iste homo incepit esse, de subjecto demonstrante suppositum ; non tamen nude, quia non in natura divina, sed ut in natura humana verum est enuntiare inceptionem simpliciter illius subjecti, ita quod non debeat concedi, Filius Dei incepit esse, sicut Christus, vel iste homo incepit esse, quia esse humanum est esse simpliciter Christi, vel istius hominis, non autem est esse Verbi simpliciter ; quia licet de Verbo dicat esse simpliciter, quia esse substantiae, non tamen est esse simpliciter Verbi, quia respectu Verbi est esse quasi adventitium, et quasi esse accidentis respectu subjecti ; non autem est ita adventitium esse respectu Christi, vel respectu istius hominis.
Et si dicas, quod iste homo non potest supponere nisi.pro supposito naturae divinae, dico quod verum est, tamen potest supponere pro illo, ut est suppositum in natura humana, sicut Socrates albus supponit pro supposito substantiae, tamen ut in albedine existens. Sancti tamen noluerunt concedere istam propositionem propter haereticos, qui dixerunt Christum simpliciter incipere quantum ad primum esse, ponentes eum esse puram creaturam ; sed incipere esse non importat hoc, quod est creatura.
Argumenta patent, quia procedunt, secundum quod de Christo ratione duarum naturarum, dicuntur proprietates utriusque naturae, et ita ratione naturae divinae et humanae, potuit simpliciter incipere et non incipere esse.