QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Arist. 1. Physis. text. 49. et 5. Met. e. 9. Philipon ibid. e. 8. Averr. tom. 9. D. Thom. 1. p. q. 86. o. 1. quodlib. 12. q. 8. Mirand. de euersione singulam, certam. lib. 23. sec. 4. Aureol. 1. dist. 35. q. 4. a. 1. Ricli. 2. dist. 24. q. 4. Durand. dist. 3. q. 7. Greg. in 1. dist 3. q. 1. a. 1. Jaajun. 3. de anim. q. 11. ApoUinar. q. 12. Suar. lib. 4. de Anim. c. 3.
Quod sic videtur, quia ens per se est objectum intellectus per Avicennam 1. Metaph. c. 5. et non tantum ens in universali,sed quodlibet ens inquantum habet rationem entis ; quod ergo maxime est ens, maxime est intelligibile, sed prima substantia maxime est ens, quia maxime est substantia ex libro Praedicamentorum ; ergo. etc. Item, operatio realis non est nisi a singulari, sed movere intellect tum objective est operatio realis ; ergo. etc. Praeterea 1. Posterior. t. o.l. et 3. sicut per syllogismum cognoscimus conclusiones, ita per inductionem principia : sed nulla potentia arguit discurrendo per inductionem nisi intellectus; ergo sibi notiores sunt praemissae conclusione ; ergo per se intelligit singularia, a quibus arguit inducendo. Praeterea, cognoscens differentiam per se aliquorum extremorum, per secognoscit extrema differentia: sed intellectus per se cognoscit differentiam inter singulare et universale: ergo per se cognoscit utrumque extremum. Sic arguit Philosophus 2. de Anima. t. c. 145. et inde, de sensu communi. Praeterea, intellectus rebus, quas intelligit,nomina imponit; imponit autem nomina singularibus, quibus etiam attribuit intentiones, puta hanc, singulare individuum, propositiones, oppositiones contrarias de eis facit, quae pertinent adintellectum. Nec illa reflexio quam ponunt, videtur multum valere, cum ista possint intelligi ante abstractionem universalis, imo dubitando cujus speciei sit hoc individuum. Praeterea, nisi intellectus per se intelligeret singulare, quomodo voluntas potest per se velle actum singularem , et quomodo tunc peccaret? Videtur enim quod nullo modo, cum voluntas non possit per se velle, nisi quod est per se ab intellectu cognitum. Praeterea, si repugnaret singulari, unde singulare est per se intelligi, quomodo posset Angelus per seipsum, et Deus se? ergo certum est, quod singularitas non impedit intellectionem.
Si ergo aliquid aliud hoc impediat, puta accidentia annexa separentur ; si materialitas, vel quid aliud, certum videtur quod intra quidditatem non est nisi quidditas speciei signata: tolle igitur omnia impedientia intelligibilitatem, ita per se movebitur intellectus a singulari, sicut a speciei natura. Praeterea, species genita cum sit essentialiter similitudo, non solum proximi gignentis ipsam, sed mediati, et hoc sub ista ratione objecti sub qua gignit, quia alia ratio requireret aliam speciem propter aliam repraesentationem, cum species in intellectu sit genita a singulari, sed mediate illud semper repraesentabit; licet enim novum lumen requiratur ad illam gignitionem in intellectu, quod potest dare intensius, vel minus intense repraesentare, nunquam tamen dabit aliud in repraesentatione objecti, quam illud a quo gignitur mediate, vel immediate. Respondeo, quod semper repraesentat istud a quo gignitur, sed non sub illa ratione, ita quod gignens eamdem rationem habeat inquantum gignens, cum ratione objecti repraesentari per speciem genitam ; alioquin quamvis ponas, quod singulare primo intelligitur saltem, tamen oportet te concedere, quod a specie singularis in intellectu, possit abstrahi species universalis, alioquin universale nunquam intelligeretur, sequitur quod illa species, quam tu ponis universalis, per se repraesentaret singulare in ratione objecti.
Contra, si singulare per se intelligitur, duo singularia erunt duo per se intelligibilia, et cum intellectus simplex per se non intelligit nisi quidditatem, duo singularia habebunt duas quidditates, et per consequens duas definitiones, et ita erunt duae species. Responsio, primum consequens est concedendum: sed intellectus non intelligit nisi quidditatem absolute universalis, vel hanc quidditatem, vel magis hoc quid, quia quidditas forte non habet inferius. Sed quid habet hoc quid, quod non est per accidens ens, ideo per se intelligibile, sed haec duo quid non habent duas de- Unitiones. Praeterea ad principale arguitur, si singulare per se intelligitur, ergo non universale ; consequens est falsum. Probatio consequentiae, quia si singulare et universale per se intelligantur, aut ergo per eamdem speciem, aut per aliam ; non per eamdem speciem, tum, quia illa repraesentaret omnia singularia sub propriis rationibus, et sic idem est principium cognoscendi plura ut plura ; et similiter idem repraesentabit illud sub ratione distincti et indistincti, quae sunt inconvenientia: tum, quia universale et singulare in ratione objecti simpliciter differunt: tum, quia semper simul ambo intelligerentur , nisi intellectus uteretur specie, nunc ad hoc, nunc ad illud, et istum usum oporteret, quod praecederet cognitio hujus et illius, non per aliam speciem; tum, quia utraque esset aeque abstracta et omnia haberet eadem, ut videtur tam phantasma originans, quam intellectum agentem creantem, etc. quare ergo una est magis universale quam alia? Praeterea, si primo gignitur species intelligibilis singularis ex phantasmate, aut congignitur alia universalis de eodem, vel etiam de illa, et tunc tot species erunt universalis quot singularium, et sic infinitae; aut non necessario congignitur species universalis, sed tantum voluntarie, et hoc videtur irrationale omnino, cum gignitio speciei sit naturalis, aut secunda species universalis redit in idem cum prima, et auget eam, et sic cognitio universalis poterit intendi in infinitum ; et etiam sequeretur, quod quanto plura singularia video, tanto perfectius cognoscam universale. Propterea, si singulare sit per se intelligibile, duo singularia habebunt duas species proprias in intellectu, et duas intellectiones actuales, et sic ex multis actibus circa utrumque potest generari habitus, qui sit per se illius objecti, cujus est actus: ergo duae scientiae erunt de duobus singularibus ejusdem speciei, quod videtur multipliciter impossibile, quia tunc duo accidentia ejusdem speciei simul in eodem essent. Tunc etiam nullus sciens aliqua de specie specialissima esset perfecte sciens, sed tantum in universali, nisi sciret de omnibus singularibus. Tunc etiam idem posset habere infinitas scientias, tamen, quia idem sciens de uno singulari propter hoc non sciret de alio: ergo oportet alio singulari intellecto, ad sciendum de isto, accipere scientiam de novo per inventionem, vel doctrinam, nec tunc per unam artem aedificandi sciret aliquis facere domum nisi unam. Respondeo ad hoc, non omnis intellectio per se iterata generat habitum scientiae, nisi sit cujusdam de quodam per medium, quod est definitio: de duobus singularibus non intelligitur aliquid per duo media, quae sint definitiones. Contra, ibi est hoc subjectum, haec passio , haec causa , quare ergo non est alia scientia?