REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Sententia D. Thomae et aliorum, gratiam esse in essentia animae, non in potentia, nisi per quamdam redundantiam, suadetur quinque argumentis. Refatatur primo, quia gloria, cui gratia est idem, vel dispositio ad eam, est in potentia, quia operatio, de quo in Oxon. 4. dist. 40. quaest. 1. 2. et 3. occasione instante) docet fruitionem viae et patriae differre specie ; de quo ibidem dist. 49. quaest. 5. Secundo, gratia non perficit animam, nisi quoad voluotatem tantum. Tertio, alias intellectio praecedens voluntatem esset meritoria. Quarto, ex Anselmo.
Dicitur ad quaestionem, quod gratia est primo in anima, et in potentia per quamdam redundantiam. Hoc probatur per Augustinum de laude charitatis, ubi dicit, quod gratia est radix viventium, et vita morientium ; essentia animae est radix vitae corporalis ; igitur in ipsa immediate erit radix vitae superna turalis.
Item, gratia dat agere, igitur dat esse, quia agere praesupponit esse ; sic esse est ab essentia animae, et sibi primo datur esse supernaturale.
Item, per essentiam acceptam Deo acceptatur potentia, et totum ; non autem essentia perpotentiaim ; igitur cum per gratiam fiat anima accepta Deo, ipsa erit immediate in essentia. Primum assumptumpatet,Genes. 3.
Prius enim respexit Deus ad Abel, deinde ad munera ; igitur prius est acceptus in se, quam quantum ad opera. Secundum assumptum probatur, quia acceptata potentia non non est causa acceptationis aliarum.
Item, essentia est principale agens in actu meritorio, potentia tantum instrumentale ; sed magis debet poni gratia, quae est dispositio necessaria ad hoc quod actus sit acceptus in principali agente quam instrumentali.
Item, ad hoc est una congruentia. Reformatio imaginis fit per gratiam ; imago est magis in essentia quam in potentiis; igitur gratia magis debet poni in essentia.
Contra illud, gratia vel non est res alia a beatitudine, vel est dispositio proxima et perfectio, ad quam disponit; beatitudo autem est immediate in potentia, cum consistat in operatione.
Dicitur, quod beatitudo est primo in essentia per illapsum, et per redundantiam in potentia, et ideo dicitur essentia, ut carbo ignitus.
Contra, beatitudo non potest consistere, nisi in attingendo objectum ultimum, nihil enim intrinsecum satiat capacitatem animae ; igitur in actu formaliter consistit beatitudo, per quam attingit objectum, et hoc vult Aristoteles 10. Ethic. quod consistat in operatione.
Item, si non consisteret beatitudo in operatione, sed immediate in essentia, posset beatitudo nunc inesse viatori, sicut comprehensori, licet non ita perfecta beatitudo, quia major potest esse gratia intensive, seu charitas in viatore quam in comprehensore, ut in beata Virgine in via, quam in Latrone in patria.
Dicitur, sic arguo contra te, quia charitas nunc potest esse major intensive in perfectissimo viatore, quam in patria in aliquo comprehensore ; igitur nunc posset esse beatitudo in viatore, cum ipsa respondeat intentioni charitatis. Nec valet dicere quod non, quia nunc caret visione, quia visio vel non est de essentia beatitudinis, vel non est principale in beatitudine.
Dico, sustinendo quod objectum est aliqua causa per se, licet non principalis, tunc potest esse effectus per se alius, et alius, quia objectum nunc non est sic praesens, sicut requiritur ad beatitudinem, quia nunc est visum aenigmatice, tunc vero clare, ideo potest fruitio nunc differre a fruitione tunc specie, quamquam sit eadem charitas numero nunc et tunc, esto quod sit causa principalis utriusque. Quia principali agente existente eodem, causa secunda per se variata, potest effectus variari specie, et secundum illud potest salvari illud commune, quod omne illud per quod perfectius convenit cum imperfecto, est imperfectius perfecto, quam quo differt ab imperfecto. Quod tamen difficile est salvare, si fruitio nunc et tunc sunt ejusdem speciei, differentes tantum secundum magis perfectum, et minus perfectum, quia tunc fruitio illa convenit cum ista in quolibet, praeterquam in visione, et illa fruitio est perfectior ista ; igitur videtur quod visio sit quid perfectius in ista fruitione, cum solum in hoc differat ab ista, quae est perfectior. Vel sustinendo quod objectum non est aliqua causa beatitudinis, nisi sicut sine quo non, potest dici quod adhuc illae fruitiones differunt specie, quia causa illimitatae virtutis activae ad multos effectus causandos, ita tamen quod non est nata causare, nisi aliis concurrentibus, ipsamet potest producere diversos effectus specie, vel aliis qualitercumque concurrentibus, quae sunt tantum sine quo non ; igitur licet objectum nihil agat, adhuc voluntas informata charitate potest causare diversos effectus specie, sicut Sol quantumcumque terra esset uniformiter disposita, produceret effectus diversae speciei.
Item, quando aliqua forma est indifferens ad tantas operationes, quod perficit eam, ut principium hujus operationis tantum, non perficit eam, ut indifferens ; sed gratia non perficit animam qualitercumque, sed solum ut principium operationis meritoriae. Sed anima quantum ad essentiam est indifferens ad meritoriam operationem et demeritoriam ; igitur non, ut sic, perficitur a gratia immediate, sicut scientia non perficit animam, nisi ut est principium intelligendi, et ex hoc sequitur quod non est in essentia animae immediate, sed in intellectu.
Item, si gratia sit immediate in essentia, igitur posset esse operatio gratuita in intellectu praevia volitione ; et esto quod non esset volitio sequens, intellectio esset meritoria, quia principium activum informatum charitate potest operari meritorie.
Item, Anselmus de conceptu Virginali, 3. et 4. cap. dicit quod omnis justitia et injustitia est in voluntate, et 7. Omne peccatum est in voluntate) igitur ibi immediate est gratia, cum idem sit susceptivum contrariorum.
Ad primum principale dico, sustinendo hanc conclusionem, quod gratia est immediate in potentia, et dico quod illud quod primo agit, primo perficitur, loquendo de diversis naturis, non de his, quae sunt in eodem supposito, et non res et res alia; et sic intelligit Dionysius, quod prius perficitur immediatum, quam mediatum, etc. quando talia distinguuntur in supposito.
Ad aliud, cum dicitur, essentia est magis indeterminata;igitur eget majori determinatione. Dico quod quia essentia est magis indeterminata quam potentia, cum ipsa sit deter minata ad rationes potentiarum, ideo determinatur per potentias ; non sic potentia, sed ulterius postquam anima est determinata ad potentias, adhuc potentia est indeterminata ad sic agere, vel non, et ideo ipsa eget magis determinatione, cum ipsa sit immediatum principium operandi.
Ad aliud, concedo quod habitus non possit esse in actu, nisi illudi cujus est, sit in actu secundo ; nunc autem habitus gratuitus non semper est in actu secundo, sicut nec ipsa potentia ; unde quod semper gratificat, non arguit quod sit in actu secundo, quia gratificare est actus primus, quamquam videatur sonare ut actus secundus ; non enim est gratificare, ut actus elicitus et potentia in qua est, semper est in actu primo.
Ad primum pro opposita opinione, cum dicitur quod charitas est radix et vita spiritualis, dico quod sicut vita corporalis primo est in essentia, sic radix operationis meritoriae, et vita primo est in potentia, quae est immediatum principium operationis.
Ad aliud, concedo quod sicut dat agere, ita dat esse tale potentiae.
Ad aliud, cum dicitur, acceptatio essentiae sufficit, sed potentiae non, dico, acceptatio potentiae sufficit, sed essentiae non, quia acceptatio essentiae, non est nisi quaedam generalis acceptatio cujuslibet entis, quod vult esse. Alia est acceptatio specialis tanquam ordinati ad bonum, cujus est capax. Et hoc est propter opus meritorium, quod sic est acceptum, et tale opus est immediate in potentia, et non in essentia.
Et cum dicitur, prius respexit, etc. dico quod ibi vocantur munera, opera exteriora, sed Abel vocatur affectio intrinseca, et prius est affectio interior accepta, quam opera exteriora ; ideo nihil illud est ad propositum de potentia et essentia.
Ad aliud, cum dicitur, si acceptatio esset primo in potentia, non esset nisi potentia acceptata, et tunc non propter istam essent omnes aliae acceptatae, sed acceptata essentia omnes aliae potentiae sunt acceptatae. Dico quod etsi non esset nisi una acceptata, esto quod habitudo consisteret in operatione unius potentiae, adhuc propter istam potentiam, essentia et omnes aliae potentiae erunt acceptatae.
Ad aliud, dico quod magis requiritur dispositio in principali agente, quam in instrumento in operatione meritoria, si instrumentum esset extrinsecum principali agenti. Sed quando instrumentum est idipsum, quod principale, magis debet instrumentum determinari quam principale, cum sit principium immediatum operationis ; nunc autem potentia non est res alia ab essentia.
Ad aliud de congruentia, dico quod aliqua est convenientia in tota essentia animae ad imaginem comprehendendo potentias, ut sub actibus, et gratia aliquo modo reformat imaginem deformatam, licet non sit immediate in essentia. Vel potest dici quod essentia animae semper correspondet unitati essentiae divinae, et repraesentat distinctionem personarum, ut potentiae sunt sub actibus, ideo magis potest salvari congruentia ; si immediate sit gratia in potentia quam in essentia.