De aliis causis incarnationis filii dei.
Sunt tamen et aliae rationes incarnationis divinae. Quia enim homo a spiritualibus recesserat, et totum se rebus corporalibus dederat, ex quibus in deum per se ipsum redire non poterat, divina sapientia, quae hominem fecerat, per naturam corpoream assumptam hominem in corporalibus iacentem visitavit, ut per sui corporis mysteria eum ad spiritualia revocaret.
Fuit etiam necessarium humano generi ut deus homo fieret, ad demonstrandum naturae humanae dignitatem, ut sic homo neque Daemonibus subderetur, neque corporalibus rebus.
Simul etiam per hoc quod deus homo fieri voluit, manifeste ostendit immensitatem sui amoris, ut ex hoc iam homines deo subderentur non propter metum mortis, quam primus homo contempsit, sed per caritatis affectum.
Datur etiam per hoc homini quoddam exemplum illius beatae unionis qua intellectus creatus increato spiritui intelligendo unietur. Non enim restat incredibile quin intellectus creaturae deo uniri possit, eius essentiam videndo, ex quo deus homini unitus est, naturam eius assumendo.
Perficitur etiam per hoc quodammodo totius operis divini universitas, dum homo, qui est ultimo creatus, circulo quodam in suum redit principium, ipsi rerum principio per opus incarnationis unitus.