CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De oppositis mansuetudini.
Superbundantia autem in ira secundum omnia fit circumstantia et iratum et irae causam : et enim irascitur quibus non oportet, et quibus causis non oportet, et magis quam oportet, et velocior est ad irascendum quam oportet, et pluri tempore tenet quam oportet iram. Haectamen omnia non uni et eidem iracundo inesse possunt, quia opposita essent in eodem. Velocius enim irascens disponitur calido velociter moventi, et sicco acuto in motu obedienti. Diu autem retinens iram, duro disponitur adusto et frigido, in quo tamen eget caliditas : sicut est melancholia quae est ex cholera adusta : et haec uni et eidem secundum eamdem complexionem inesse non possunt. Non ergo esse posset quod ista quae diximus de iracundo, uni. et eidem inessent. Malum enim si omnifariam malum sit, etiam seipsum destruit : eo quod tunc de habitu et habitudine boni nihil relinquit. Sicut caecitas destruitur, si totus habitus,et habitudo ad visum destruatur : et ideo si malum integrum sit, nihil boni habens admixtum, importabile fit : maxime tamen in ira. In illa enim semper est irascentis animus in afflictione.
Quidam enim abundantes in iracundia, irascuntur et quibus non oportet, et in quibus causis non oportet, et magis quam oportet.Quiescunt autem volociter, et hoc optimum habent : eo quod subtilis spiritus nocumentum concipiens et sanguinem accendens, a calido subtili velociter movente citius exspirat cum quo exspirat calidum ad vindictam incitatis, quibus exspirantibus sanguis refrigeratus residet, et cor quiescit. Hoc autem accidit eis ideo, quia iram non retinent propter dictam causam, sed reddunt per vindictam, vel fiunt manifesti propter repulsionis signum : quia tales velocitatem habent ad irascendum, et post iram statim requiescunt. In tali autem superabundantia sunt illi qui dicunt acrocholi, scilicet acuti, et ad omne contristans iracundi, et in omni eo quod aliquo modo nocet, propter quod et tale nomen acceperunt. Acrocholus enim dicitur ab . AdminBookmark quod est extremus, et AdminBookmark quod est ''ira ,
quasi extremam in ira habens velocitatem : propter quod aliquando dicuntur exicholi ab AdminBookmark quod est velocitas, et AdminBookmark quod est ira.
Quidam autem alii superabundantes in ira, dicuntur amari, qui scilicet ab ira difficile solubiles sunt et multo tempore irascuntur. Retinent enim iram diu, eo quod isti spiritum habent terrestrem fumosum et calidum grossum sicut est lapidum ignitorum. Sanguinem etiam habent spissum grossum non de facili infrigidabilem, et ideo conceptam injuriam diutissime tenent : nec in eis quies facile fit nisi cum illatam injuriam retribuerint. Punitio enim quae appetitui vindictae satis facit, paenis illis saturata, impetum irae quietat pro tristitia irae delectationem faciens in vindicta. Non facta autem vindicta grave habent in spiritu conturbato tenentes nocumentum : et isti. tales sunt impersuasibiles : eo quod in
Ira et signis irae non sunt manifesti, sed clausi manentes in seipsis propter gravitatem spiritus et spissitudinem sanguinis qui non pulsat ad exterius nisi magnum habeat impetum, et hoc fit in vindicta : propter duritiam autem complexionis quae fortiter recipiens unum non de facili recipit contrarium, impersuasibiles efficiuntur. Tenentes igitur iram paulatim digerunt eam in seipsis : et talis digestio magno tempore indiget : et ideo diu tenent iram. Fit autem haec digestio per impuri a puro separationem, quando scililicet impurus et amarus spiritus paulatim evaporans evanescit, et ab humido non communicato quietus surgit spiritus, formas operabilium quiatus rationi repraesentans, de quibas etiam recte judicat ratio. Accidit autem talibus et seipsis molestissimos esse et amicis. Sibiipsis quidem propter irae angustiam, amicis autem propter impersuasibilitatem.
Quidam autem etiam excellentium difficiles vocantur, irascentes in quibus non oportet, et magis quam oportet, et pluri tempore quam oportet, et non commutantur ab ira nisi nocenti inferant cruciatum vel punitionem.Difficiles autem isti dicuntur, eo quod aliquando habent superabundantias aliorum, exicholi scilicet et amari. Velocis enim irae sunt manifesti sicut exicholi,et impersuasibiles sicut amari : propter quod difficiles sunt ad convivendum et sibi et aliis. Contingit autem eis qui accidentes habent complexiones sicut melancholicis de melancholia adusta quae est ex sanguine adusto : propter quod participant propria et cholericorum et melancholicorum. Ex sanguine enim accedunt ad levitatem cholerae, ex adusto autem humore ad gravitatem melancholiae : propter quod isti optimi essent, ut Aristoteles in Problematibus dicit, si ab ira removerentur : constantis animi enim sunt et ad heroicas virtutes et divinas optime dispositi, naturam vitri rubei habentes, qualis fuit Hector, et multi aliorum in philosophia et virtutibus heroicis florentes.
Extremum autem in defectu, proprie mansuetudinis nomen habet vel inuitatis, licet mansuetudinem medio adaptemus. Mansuetus enim est, quem aliena injuria non provocat, et provocativus et donativus est, non punitivus. Medius autem est, qui provocatus punit ut debet et quantum et quando : abundans quiescit cum cruciatum infert vel punitionem. Et, sicut dicit Eustratius, cruciatus vocatur cum condignam infert paenam secundum quantitatem injuriae illatae : et haec vocatur paena debita. Punitio autem vocatur, quando non debitum attendit, sed vindictae excessum.