Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(a) Quantum ad secundum articulum. Haec littera hujus articuli clara est, et circa finem articuli praesupponit unum probandum diffuse in 4. distinct. 42. quia causa aequivoca est essentialiter nobilior suo effectu ; cum ergo primum effectivum sit causa effectiva aequivoca omnium causatorum, et hoc mediate vel immediate, sequitur quod essentialiter erit eminentius eis, et per consequens inter omnia entia simpliciter erit eminentissimum, et hoc est quod Doctor intendit in hoc articulo.