IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(a) Hic sunt duo. Respondendo ad quaestionem praemittit unum, scilicet quod est hic difficultas una est ex parte subjecti, alia est ex parte praedicati. Ex parte subjecti est difficultas, an totum per accidens dicatur incipere esse, vel ratione suae totalitatis, vel ratione formae accidentalis, vel ratione partis principalis, sicut si dicatur, Socrates albus incipit esse, an hoc totum, scilicet Socrates albus, dicatur incipere esse, an totum dicatur incipere esse tantum ratione albedinis, puta, quia albedo fit in Socrate, dicitur, Socrates albus incipit esse, aut ratione partis principalis, scilicet Socratis, puta, quia Socrates fit sub albedine, ideo Socrates albus incipit esse. Et addit quod quia haec est difficultas, non est ex parte aliorum Praedicamentorum, puta quod Socrates albus dicatur currere, non est, scilicet difficultas, an cursus verificetur de Socrate albo, puta, vel ratione albedinis, vel ratione Socratis, vel ratione totius entis per accidens ; nam aliquando praedicatum verificatur de toto per accidens ratione formae, ut cum dico, Socrates albus disgregat, quia disgregare inest praecise ratione albedinis. Aliquando verificatur ratione partis principalioris, sive ratione subjecti formae, ut cum dico, Socrates albus currit ; aliquando verificatur ratione totalitatis, ut cum dico, Socrates albus est ens per accidens; sed comparando totum per accidens ad hoc praedicatum incipit esse, videtur difficultas, an incipere esse conveniat toti per accidens, aut praecise ratione formae, aut praecise ratione totius, aut praecise ratione partis principalis.
Nota tamen quod haec difficultas non est de toto per se, quia hoc praedicatum incipit esse de rigore sermonis, verificatur de toto per se ratione suae totalitatis ; ratio est, quia totum per se dicit entitatem realem absolutam realiter aliam a qualibet sui parte, et per consequens totum compositum pro. prie incipit esse ; totum vero per accidens non dicit aliquam entitatem realem aliam a partibus, scilicet subjecti et accidentis, ideo difficultas est de toto per accidens.
(b) Ideo videtur esse difficultas ex parte praedicati, videlicet: An inceptio enuntiata per hoc praedicatum incipit, significet inceptionem totius ratione suae totalitatis, vel ratione alterius partis, et si ratione partis, cujus partis ? scilicet an formae an subjecti formae ? Dicit quod de vi sermonis non potest respectu hujus praedicati incipit subjectum magis arctari.
Et nota bene quod aliud est praedicatum verificari de aliquo subjecto, et aliud est ipsum determinare vel arctare, quia quod determinat subjectum, se tenet praecise a parte subjecti, ut cum dico, homo albus, ly albus determinat hominem ad standum pro homine albo; et hoc modo nullum praedicatum determinat subjectum arctando ipsum, et per consequens nec incipit esse, nec aliud praedicatum de vi sermonis determinat vel arctat subjectum, licet possit verificari desubjecto ; si enim albedo faceret per se unum cum homine, tunc haec esset per se primo homo, modo albus est coloratus,et sic coloratum verificatur de homine tantum ratione albedinis, et tamen non dicitur quod coloratum determinet vel coarctet subjectum. Similiter haec est per se secundo modo, animal rationale est risibile, ita quod ly risibile per se secundo modo verificatur de animali rationali ratione rationalitatis: patet, quia haec non esset per se secundo modo, animal est risibile ; licet ergo rationale determinet animal ad standum pro animali rationali, quia ponitur a parte subjecti, ut determinatio subjecti, et risibile verificetur per se secundo modo de animali rationali, non tamen dicitur istud determinare vel arctare.
Et si dicatur quod subjectum dicitur arctari per praedicatum, quia talia sunt subjecta, qualia permittunt eorum praedicata.
Dico quod vera est ista propositio quantum ad suppositionem simplicem materialem vel personalem, et tamen talia praedicata non dicuntur determinare subjecta, sed quod tantum sic vel verificatur de subjectis, ut cum dico, homo est dictio dissyllaba; hoc praedicatum praecise verificatur de homine,
ut supponit materialiter, ut scilicet accipitur tantum pro ista dictione homo. Similiter cum dico : homo est species, ly species non verificatur de homine, nisi accepto secundum suppositionem simplicem, ita quod tantum stet pro conceptu hominis cognito, ut patet a Doctore in suis Universalibus. Similiter cum dico, homo currit, ly currere non determinat hominem, sed non potest verificari, nisi de homine habente verum esse reale. Et sic patet quomodo nullum praedicatum dicitur determinare subjectum, licet possit aliter et aliter verificari de subjecto, ita quod aliquando verificatur ratione totius, ut cum dico, homo generatur, vel incipit esse ; aliquando tantum ratione partis minus principalis, ut cum dico, homo secundum oculos videt. Ideo de isto praedicato incipit esse, est difficultas, an scilicet incipere esse significet inceptionem secundum primum esse, an secundum quodcumque esse, scilicet an incipere esse tantum verificetur de toto, de quo praedicatur secundum primum esse illius, et hoc vel secundum primum esse totale, vel secundum primum esse partiale; an etiam posset verificari de toto tantam secundum aliquod esse, et non secundum esse primum, sive totale, sive partiale.
Dicit Doctor quod incipere esse potest verificari de toto secundum quodcumque esse, sive illud esse sit primum totale, sive primum partiale, sive nec primum totale, nec primum partiale. Exemplum primi : Socrates incipit esse, ly incipit verificatur de Socrate secundum primum esse totale Socratis. Exemplum secundi : Si corpus Socratis, quod est primum esse partiale Socratis, per prius acquireretur in Socrate, posset dici, Socrates fit corporeus,vel incipit esse corporeus,vel Socrates corporeus incipit esse, et sic ly incipit esse verificatur de toto ratione primi esse partialis. Exemplum tertii: Socrates albus incipit esse, ly incipit verificatur de Socrate ratione albedinis, quae de novo acquiritur in Socrate.
Adverte tamen quod si esse, quod de novo acquiritur in aliquo, sit esse secundum quid, sicut est esse cujuscumque accidentis, quod dicitur secundum quid, ut comparatur ad substantiam, tunc de tali esse non dicitur incipit esse simpliciter, sicut cum dico, Socrates secundum albedinem incipit esse, intelligitur incipere esse tantum secundum quid, quia tantum secundum albedinem, quae est esse secundum quid, et ideo esset tantum secundum quid ; Socrates albus secundum albedinem incipit esse, ergo Socrates albus incipit esse. Si vero acquiratur de novo esse simpliciter, quale est omnis substantia, tunc si aliquid incipiat esse secundum aliquod esse substantiale, tunc incipit esse simpliciter, ut cum dico, corpus animatum secundum animam incipit esse ; ergo corpus animatum incipit esse simpliciter, quia anima, secundum quam est animatum, dicit esse simpliciter.
In proposito, cum Christus significet Verbum hominem secundum Damascenum cap. 49. et homo de novo habeat esse in Verbo, sequitur quod si ista est vera: Christus secundum humanitatem incipit esse, quod ista sit simpliciter vera, Christus simpliciter, quia homo secundum quem dicitur incipere esse, dicit verum esse simpliciter. Et quamvis aliqui minus quam bene intelligentes Doctorem, velint istum in hoc passu improbare, dicentes quod ista est simpliciter falsa : Christus incipit esse, quia ly Christus supponit pro Verbo, et tunc Verbum inciperet esse.
Dico quod quando dicimus, Christus incipit esse,ly Christus non tantum includit Verbum sed includit naturam humanam, quae dicit esse simpliciter, ita quod ly incipit verificatur de toto Christo, non ratione Verbi, sed ratione naturae humanae dicentis esse simpliciter, et praecipue ista est vera: Christus incipit esse simpliciter, quia incipit esse secundum naturam humanam, quia incipere esse de vi sermonis non dicitur praecise verificari de aliquo subjecto secundum esse primum illius, si istud esse sit primum totale, sive partiale, sed etiam secundum quodcumque aliud esse, ut supra dixi. Modo in Christo non est aliquod esse primum totale, quia ex Verbo et natura humana non fit aliquod verum esse, ut supra patuit, et esse primum Christi non totale est simpliciter aeternum, quia illud est suppositum divinum ; dicitur ergo incipere esse secundum aliquod esse simpliciter, scilicet secundum naturam humanam, quae non est primum esse Christi, nec primum totale, nec primum partiale, et sic ista est vera de vi sermonis: Christus incipit esse simpliciter.
(c) Hoc modo etiam posset concedi ista propositio. Vult dicere breviter quod ista est concedenda: Christus incipit esse, quia Christus significat naturam humanam, quae incipit esse ; et similiter ista conceditur: iste homo incipit esse, et iste homo non supponit pro natura humana singulari assumpta, sed supponit pro Verbo, non tamen absolute sumpto, sed pro Verbo ut actu est sub humanitate, et ideo haec conceditur: Iste homo incipit esse simpliciter, quia licet iste homo supponat pro Verbo, tamen includit naturam humanam, sub qua intelligitur Verbum, quae incipit esse, sicut si diceretur, hoc album incipit esse, demonstrando Socratem non absolute, sed sub albedine, quae de novo acquiritur in Socrate, et sic licet hoc album supponat pro Socrate, non tamen supponit pro Socrate absolute sumpto, sed pro Socrate, ut sub albedine ; sic in proposito, ista tamen non est concedenda: Verbum incipit esse, vel Filius Dei incipit esse, quia in istis Verbum supponit simpliciter secundum esse absolutum Verbi, quod nullo modo incipit esse.