QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Adductis optimis argumentis ad utramque partem, solvit in favorem D. Thomae argumenta partis affirmativae, sed explicat et refutat solutiones primi et secundi, remittens se ad dicta q. 3. 1. 2. ubi agit quomodo substantia pro nunc sit a nobis intelligibilis, et tangit singulare essa per se intelligibile, quod etiam tenet 2. d. 3. q. 6. adsecuiidum et q. 11. et q. 22. de An. ubi multa de hoc adduxi argumenta partis negativae hic adducta n. 3. solvit quaest, seq. a n. 4.
Ad primum argumentum pro alia parte dicitur, quod ens est objectum intellectus, non tamen ut communissimum, sed ut extendit se ad quodlibet ens immateriale, vel consideratum ut immateriale, hoc est abstractum a materia, non simpliciter, sed individuali, tale autem abstractum est universale. Aliter dicitur, detur quod ens, ut extendit se ad quodcumque, sit objectum intellectus. Quando dicitur ultra, quod singulare est maxime ens, hoc falsum est in materialibus. per se loquendo, imo illud quo formaliter est aliquid singulare, ut materia individualis, magis facit ad non esse, quam si esse speciei per se esset sine tali materia, quia illa est principium corruptionis.
Et quando dicitur, quod prima substantia maxime est substantia, verum est ut substantia dicitur a substando, quia pluribus substat, ita intelligitur dictum in Praedicamentis, non autem maxime substantia, quia perfectissima in essendo. Ad secundum, quando dicitur quod movere realiter est singularis, dico, quod movere intentionaliter imprimendo speciem, potest esse objecti universalis. Aliter dicitur, quod intellectus non movetur intentionaliter ab universali, sed ab intellectu agente principaliter, et phantasmate instrumentaliter, quorumutrumque est singulare. Ad aliud dicitur, quod intellectus primo intelligens universale, consi-, derat se per aliquid illud intelligere, et non per essentiam suam, quia denovo illud intelligit ; ergo per aliquid in se factum, quod non potest esse, nisi sensus et phantasma aliquid receperint a singulari extra: ergo sic reflectendo intelligit singulare, et cum sic intellexit, comparationes facit, et inductionem et intentiones attribuit.
Ad aliud, lumen quod est principale efficiens gignitionis speciei de aliquo, magis confert speciei vim repraesentandi objectum sub certa ratione quam originans, licet originans, det sibi vim repraesentandi naturam objecti in se.
Ad aliud, conceditur quod singularia immaterialia sunt per se intelligibilia, non materialia, quia principium individuationis in eis est materia individualis. Prima responsio, et secunda, et tertia, et quinta satis videntur esse secundum sententiam Thomae, 1. part.
85. et 86. q. prima, et aliam viam quaere de objecto intellectus in 2. quaest. 3. in fine.
Contra responsionem secundam ad primum argumentum principale, et contra responsionem septimi argumenti: Singularitas non est per se causa non intelligibilitatis, hoc enim concedit responsio ad septimum, et oportet concedere de Deo, saltem natura individui nihil addit ultra naturam speciei, nisi singularitatem ; ergo nihil est in singulari impeditivum intelligibilitatis, quia nec forma speciei, nec materia, nec singularitas alterius, vel amborum , et nihil est in natura singulari lapidis, nisi materia singularis, et forma singularis lapidis. Contra primam responsionem ad secundum argumentum : Movens intentionaliter , prius naturaliter est, quam species ab ipso impressa sit in intellectu possibili, sed illa prius naturaliter est ibi, quam objectum cujus est, sit ibi, ut cognitum in cognoscente: si ergo universale secundum quod universale movet intentionaliter, illam speciem imprimendo, prius naturaliter universale ut universale, habebit aliquod esse, quam sit in intellectu ut in cognoscente. Sed illud prius est esse extra intellectum ; igitur universale secundum quod universale, habet esse extra intellectum, et aliud quam cognosci.
Contra responsionem secundam, cujuslibet potentiae passivae proprium objectum est ejus motivum: ergo proprium objectum intellectus possibilis est phantasma, vel intellectus agens. Respondeo, propositio prima est falsa, nam potentia cognitiva non tantum habet recipere speciem objecti, sed etiam tendere per actum suum in objectum. Et istud secundum est essentialius potentiae, quia primum requiritur propter imperfectionem potentiae, et objectum principalius est objectum, quia in ipsum tendit potentia, quam quia imprimit speciem. Quod patet, si Deus imprimeret speciem intellectui, vel oculo, eodem modo ferretur in objectum, sicut modo, et objectum ita esset objectum : Sed Deus non esset objectum, quia in ipsum non tendit potentia, et tamen ipse imprimit, sicut impressit Angelo species creaturarum. Haec ergo est vera: cujuslibet passivi est aliquid motivum per se, sed non oportet in potentiis apprehensivis, quod illud motivum sit proprium objectum potentiae sub ratione qua est motivum, sed oportet, quod ipsum sub ratione qua objectum, terminet actum potentiae. Hoc patet in voluntate, qui enim dicunt eam passivam, dicunt eam moveri ab objecto,secundum quod intellectum est: sed tendere in objectum non secundum quod est in intellectu sed secundum illud, quod est in se, juxta illud Commentatoris 12. Metaphysicae, commento 36. Balneum secundum quod est in anima, movet appetitum effective, sed secundum quod est in se extra movet ut finis. Sed propria ratio objecti voluntatis est ratio finis. et ut res est in se, et non ratio efficientis, nec ut est in intellectu ; ergo patet falsitas propositionis, et quomodo verificatur. Imo nec est vera in potentiis naturalibus, objectum enim propriae potentiae passivae est accidens, vel ens actu ad quod terminatur, et illud non agit in potentiam passivam, sed aliud in ipsam agens producit istum actum, vel istud ens actu. A simili haec est falsa : Omnis potentia activa nata est per se agere in suum objectum. Si objectum suum sit terminus suae actionis, terminus intellectus agentis non est ipsum phantasma in quod agit, sed universale, saltem in cognitivis videtur verum. Intellectus enim Dei est activus respectu suae essentiae, non tamen agit quidquam in ipsam. Similiter voluntas nostra nihil agit in objectum suum, etiam secundum ponentes ipsam esse activam, sed tamen sua actione tendit in objectum. Probatur ergo falsitas primae, quia nec omni, nec soli objecto contingit, vel convenit movere: ergo, etc.
Dictum est quidem igitur, et nunc ipsum verum, et tamen amplius, et manifestius dicemus repetentes. Nam quaecumque sunt rationis partes, et in quas dividitur ratio, hae sunt priores, aut omnes, aut quaedam. Text, commenti 35.