De errore Photini circa incarnationem filii dei.
Hoc autem divinae incarnationis mysterium Photinus, quantum in se est, evacuavit. Nam ebionem et cerinthum et Paulum Samosatenum sequens, dominum iesum christum fuisse purum hominem asseruit, nec ante mariam virginem extitisse, sed quod per beatae vitae meritum, et patientiam mortis, gloriam divinitatis promeruit, ut sic deus diceretur non per naturam, sed per adoptionis gratiam. Sic igitur non esset facta unio dei et hominis, sed homo esset per gratiam deificatus, quod non singulare est christo, sed commune omnibus sanctis, quamvis in hac gratia aliqui excellentiores aliis habeantur.
Hic autem error auctoritatibus divinae Scripturae contradicit. Dicitur enim ioan.
I, 1: in principio erat verbum; et postea subdit: verbum caro factum est. Verbum ergo quod erat in principio apud deum, carnem assumpsit, non autem homo, qui ante fuerat, per gratiam adoptionis deificatus.
Item dominus dicit Ioan. VI, 38: descendi de caelo non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me.
Secundum autem Photini errorem non conveniret christo descendisse, sed solum ascendisse, cum tamen apostolus dicat, Ephes. IV, 9: quod autem ascendit, quid est nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae? ex quo manifeste datur intelligi, quod in christo non haberet locum ascensio, nisi descensio praecessisset.