MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
g III.
Sufficientia virtutum sumitur hoc modo : Virtutum quaedam immediate sunt Deum, quaedam, mediate. Immediatae autem virtutes distinguuntur secundum de- lectabile trium virium motivarum, fides respectu veritatis, spes respectu arduitatis, charitas respectu bonitatis. Mediatae vero sunt secundum tres actus trium virium, scilicet rationalis,irascibilis, et concupiscibilis, qui sunt discernere, aggredi, concupiscere. Penes discernere prudentia, penes concupiscere temperantia, penes aggredi fortitudo. Quarta, scilicet justitia, sumitur secundum ordinem ad alterum.