CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
In hoc tertio articulo probat ens, cui triplex primitas praedicta competit, esse tantum unum, quatuor rationibus. Sed primo probat esse, necesse esse, tum quia est incausabile, tum etiam quia nihil potest esse ei incompossibile.
Quantum ad (a) tertium articulum dico , quod non tantum ista triplex primitas sic inest eidem naturae, quod cui una inest insunt aliae, sed etiam est ibi talis identitas, quod primum efficiens est tantum unum secundum quidditatem et naturam.
Ad quod ostendendum, ostendo primo quamdam conclusionem praeambulam, secundo principale.
Praeambula est, quod efficiens quod est primum triplici primitate ostensa, est ex se necesse esse. Probatio, quia est penitus incausabile, nam contradictionem includit aliquid esse prius eo in genere causae efficientis vel finis, et per consequens in genere cujuscumque causae ; ergo est omnino incausabile.
Ex hoc arguo sic: Nihil potest non esse nisi cui aliquid incompossibile positive vel privative potest inesse, sed ei quod est a se et penitus incausabile, non potest aliquid inesse, quod sit ei incompossibile positive vel privative; ergo, etc. Major patet, quia nullum ens potest destrui nisi per incompossibile sibi positive vel privative. Minor probatur, quia illud incompossibile, aut potest esse a se aut ab alio: si a se, ergo est a se; ergo duo incompossibilia sunt simul, vel neutrum erit, quia utrumque destruit esse alterius. Si ab alio, contra, nulla causa potest destruere aliquod ens propter repugnantiam sui effectus ad illud, nisi suo effectui det perfectius et intensius esse quam sit esse alterius destructibilis ; nullius autem entis ab alio est nobilius esse a sua causa quam sit esse entis a se, quia omne causatum habet esse dependens, sed quod est ex se, habet esse independens.
Ex hoc ultra (b) ad propositum, probatur unitas naturae primae, quod est principale intentum in isto tertio articulo, et ad hoc adduco tres rationes. Prima est talis, quia si duae naturae sint necessariae esse, aliquibus rationibus propriis realibus distinguuntur , et dicantur A et B; istae rationes aut sunt rationes formaliter necessario essendi, aut non. Si sic, et praeter haec illa duo per illud in quo conveniunt sunt formaliter necessaria ; ergo utrumque duabus rationibus formalibus erit necesse esse, quod est impossibile, quia cum neutra illarum rationum per se includat aliam, utraque illarum circumscripta esset necesse esse per alterum, et ita esset aliquid necesse esse per illud, quo circumscripto, non minus esset necesse esse. Si vero per illas rationes quibus formaliter distinguuntur , neutrum formaliter sit necesse ; ergo illae rationes non sunt formaliter rationes necessario essendi, et ita sequitur quod neutrum includitur in necesse esse, quia necesse esse nihil includit quod non sit necesse esse.
Secundo probatur idem (c), quia duae naturae eminentissimae non possunt esse in universo; ergo nec duo prima effectiva. Probatio antecedentis , quia species se habent sicut numeri, ex 3. Metaph. et per consequens si duae non possunt esse in eodem ordine, multo magis nec duae possunt esse primae vel duae eminentissimae.
Hoc patet (d) tertio per rationem de ratione finis, quia duo fines ultimi si essent, haberent duas coordinationes entium ad se, ita quod ista entia ad illa nullum ordinem haberent, quia nec ad finem illorum; nam quae ordinarentur ad unum finem ultimum, non possunt ordinari ad alium , quia ejusdem causati duas esse causas totales vel perfectas in eodem ordine, est impossibile. Tunc enim esset aliquid in aliquo ordine per se causa, quo non posito nihil minus esset id perfecte causatum: ordinata ergo ad unum finem nullo modo ordinantur ad alium, nec per consequens ad illa quae ordinantur ad alium, et ita ex his et illis non fieret unum universum.
Hoc etiam quarto confirmatur in communi, quia nulla duo possunt esse terminantia totaliter dependentiam alicujus ejusdem, quia tunc illud terminaret dependentiam,quo substractonon minus terminaretur illa dependentia, et ita non esset dependentia ad illud. Sed ad efficiens eminens et ad finem dependent alia essentialiter: ergo nullae duae naturae possunt esse primo terminantes alia entia, secundum istam triplicem dependentiam praecise: est ergo aliqua una natura terminans entia secundum istam triplicem dependentiam, et ita habens istam triplicem primitatem, ergo, etc.