In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum in baptizante requiratur intentio actualis ?
D. Thom. 3. p. q. 64. a. S. D. Bonav. Ricbard. Suarez et Alens. citati pro quaest, praeced. Navar. sum. c. 1. n. 15. et c. 25. num. 105. et seq. Gerson lib. 1. de regulis moral. Sotus d. 1. q. 5. art. 8. Major. 4. d. 12. q. 7.
Ad secundum (a) sic proceditur et arguitur, quod requiritur in baptizante intentio actualis, quia ab actu primo non procedit effectus, nisi mediante actu secundo. Intentio habitualis est, sicut actus primus; ergo ab ea non procedit effectus sine intentione actuali, quae teneat locum actus secundi.
Oppositum, non minus sufficit in ministro intentio ad merendum quam ad Sacramentum conferendum ; sed ad meritum non requiritur intentio actualis: ergo nec hic. Major probatur, quia meritum non habet effectum, nisi ex proprio voluntatis conatu ejus qui meretur; Sacramentum autem habet effectum non per motum voluntatis in aliquo, sed tantummodo si non ponitur obex. Minor probatur, quia si requireretur semper actualis intentio ad merendum, distractus in opere incepto quantumcumque perfecto, et quantacumque perfectione, non mereretur, quia non haberet intentionem actualem.