QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Utrum singulare sit per se intelligibile a nobis ?
D. Thom. hic lect.9. et de anim. q. tinio. a 20. Aut. And. hic q. 13. Flaad. ibid. 21. a 2. Scot. g. 22. de aniin. Cavellus ibid. Vide ei latos ante q.proxime praecedentem.
Videtur quod non, auctoritatibus. Et primo auctoritate Aristotelis hic: videtur enim dicere, pluries ostendere, quod abeuntibus a
sensu, etc. Item 2. de Anima, sensus est singularium, intellectus universalium. Ex quo multipliciter arguitur hic, quia diversarum potentiarum sunt diversa objecta, et in permutando. Et etiam deducitur de proportione potentiae ad subjectum, secundum materiale et immateriale; intellectus Angelicus omnino immaterialis, sensus omnino materialis, intellectus noster medio modo ; ergo consimiles conditiones objectorum. Additur etiam quarto , quod materia secundum se est ignota, illam includit singulare. Major habetur in isto cap. t. c. 35. et ad hanc intentionem videtur. Minor habetur ex de Caelo et Mundo. t.c. 92. Cum dico hoc caelum, dico materiam, etc. Item quod quid est est objectum intellectus, ex 3. de Anima, t. c. 10. et inde, singulare non habet proprium quod quid est, tum quia tunc esset definibile ; tum quia tunc de ipso esset scientia propria, quorum utrumque est contra Aristotelem cap. penultimo hujus, t. c. 53. contra Platonem, et improbat secundum, quia tunc quandoque scientia esset scientia, quandoque non scientia. Tum, etiam tertio, infinitae possent esse scientiae, quia infinitas non repugnat singularitati: unde propter hanc rationem secundum Porphyr. Jubet Plato quiescere, et singularia ab arte relinquere. Tum etiam quarto, habens notitiam perfectam de specie specialissima, haberet imperfectam, et in potentia tantum de quolibet singulari, sicut est de genere et specie, Sed hoc consequens improbatur, nam agens per cognitionem non potest perfectissime sic dirigere in agendo, nisi cognoscat perfectissime agibile quantum possibile est, artifex autem per artem tantum habens universalem cognitionem de domo, perfectissime se dirigit in faciendo hanc domum ita perfecte, sicut si hanc perfecte eamdem prius novisset ; igitur domus facta non est nata perfectius cognosci ab ipso, quam in universali.
Item ad principale, si singulare per se intelligitur, universale per se non intelligitur, consequens est falsum. Probatio consequentiae, aut universale intelligeretur per eamdem speciem, per quam et singulare, aut per aliam: non per eamdem, tum quia idem, quomodo repraesentabit aliquid sub ratione distincti et indistincti ? tum quia aut sic per eamdem, quod unica species, quae est ipsius universalis, est etiam omnium singularium, aut quaecumque est alicujus singularis propria, illa etiam cum hoc est ipsius universalis. Non primo modo, quia unica species non est distincta ratio cognoscendi plura, ut plura: non secundo modo, quia tunc essent tot intentiones universalium, quot singularium. Non secundo principali modo, tum quia tunc pari ratione manet specialis universalis cum specie cujuslibet singularis, et tunc infinitae species erunt universalis; aut si secunda intendat primam, poterit intendi cognitio universalis in infinitum: quicumque enim plura singularia intelligit, perfectius intelliget universale. Tum, quia quando duae species infuerint, quare altera est universalis, et altera singularis, cum ab eodem phantasmate gignantur, et virtute ejusdem intellectus agentis?
Contra, intellectus concipit differentiam inter universale et singulare: igitur extremum, et utrumque secundum propriam rationem, quia tantum sic differunt. Item, discurrit a singulari ad universale, et e converso; ergo cognoscit utrumque extremum discursus. Item, singulare solum movet intellectum, quia movere illud est actio realis; ergo est suppositi. Item, virtus inferior, ut sensus potest cognoscere singulare; ergo magis superior. Item, species per se repraesentat illud a quo gignitur, quaelibet species intelligibilis primo gignitur a singulari, non ab intellectu agente, quia tunc esset ejus species, et principium intelligendi ipsum. Dicitur, quod in alio lumine aliud repraesentat. Contra, lumen non facit aliam speciem, species ex natura sua repraesentat illud cujus est. Exemplum de quercu putrida non valet, quia duae rationes agendi concurrunt, secundum quarum utramque in lumine semper agit, sed altera actio est imperceptibilis sensui, quando fit fortior actio, scilicet lucis incorporatae, ibi quando color movet in praesentia luminis majoris: quando autem fortior non potest esse propter defectum luminis, minor percipitur. Item, ad principale, nullius est distincta memoria, cujus non praecessit distincta apprehensio, intellectus suorum actuum, qui non sunt sensibiles habet distinctam memoriam, ut patet, et hoc inquantum singulares: ergo et distinctam notitiam habet eorum, quando insunt.
Responsio, quaestio est Metaphysica, quatenus quaerit de intelligibilitate singularis respectu intellectus simpliciter, pertinet ad librum de Anima, quatenus quaerit de intellectione singularis respectu intellectus nostri, etc. De primo articulo primo videndum est, quomodo singulare sit per se intelligibile. Secundo, quomodo est primo intelligibile. Tertio, quomodo simpliciter erit sumptum primum intelligibile respectu duplicis intellectionis.