PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Dicit igitur :
" Et dixerunt Apostoli Domino. "
Audientes enim lauta mirabilia de merito et praemio misericordiae : de merito quidem in villico : de praemio autem in divite purpurato, et Lazaro : et tanlum terrorem in scandalo : delectati in praemio futurorum, dixerunt Domino:
" Adauge nobis fidem. "
Quasi dicerent : Jam quidem credimus, sed crescere in fide aeternorum desideramus. I Petr. II, 2 : Lac concupiscite, ut in eo crescatis. 1 ad Corinth.XIII, 11 : Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus : quando autem factus sum vir, evacuavi quae erant parvuli. Sic enim nobis augelur fides, quando nos augemur in fide, et abnegamus ea quae erant parvuli, hoc est, dubitationem, et timorem. Unde, Matth.XIV, 31 : Modicae fidei quare dubitasti ? Ergo " adauge nobis fidem, " ut et nos augeamur in fide. Ad Hebr. XI, 21 : Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis. Ita et nos ista praesentia propter futura desiderantes, petimus crescere in fide.
" Dixit autem Dominus : Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro : Eradicare, et transplantare in mare : et obediet vobis. "
" Dixit autem Dominus, " respondens Apostolis. Et suum dicere fuit suum facere, sicut dicit Gregorius Nazianzenus. Psal.XXXII, 9 : Ipse dixit, et facta sunt.
" Si habueritis fidem, etc. "
Tangit hic duo : fidei propriam qualitalem, et potentiam.
Propria qualitas fidei notatur per hoc quod dicitur : " Si habueritis fidem sicut granum sinapis. " Et quidem in praecedentibus dictum est, quod granum sinapis parvum et sublileest in substantia, et acutum valde in actione, et calidum, et dissolutivum. Parvitas autem significat fidei humilitatem. Matth. XI, 25 : Abscondisti haec a sapienlibus et prudentibus, et revelasli ea parvulis. Humilibus enim ea quae sunt fidei revelantur.
Sublilitas autem sinapis subtililatein significat sapienliae fidei, de qua dicitur, I ad Corinth. ii, 6 et 7 : Sapienliam autem loquimur inter perfectos : sapienliam nero non hujus saeculi, neque principum hujus saeculi qui destruuntur :sed loquimur Dei sapienliam in mysterio quae abscondila est. In hac enim veritate subtilitas maxima est.
Haec est etiam acuta in penetratione, quia contigit corda ad consentiendum veritati. Ad Hebr.IV, 12 : Vivus est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti. Hinc est quod de verbis fidei dicitur, Psal. CXIX, 4 : Sagittae potentis aculae. His enim verbis sicut sagittis transfigitur cor hominis.
Calidum autem est per charitatem, quae per dilectionem operatur, et per illam dissolvit quidquid est machinalionum adversus fidem. Hoc igitur modo fides habita, ut granum sinapis habetur. Superius autem et super Matthaeum plura dicta sunt de hoc .
" Dicetis huic arbori moro. "
Hic iangit de potentia fidei, et dat exemplum in arbore moro. Matthaeus autem,XVII, 19 et seq., dat exemplum in monte. Et secundum litteram quidem intelligit quod in Matthaeo dicit, quod nihil est impossibile credenti. Et exempla sunt materialia.
Quantum autem ad mysterium, mons est aititudo fastus diabolici, qui stare non potest ante fidei humilitatem. Arbor autem signifieat eum, qui fructificat mundo et diabolo. Haec arbor morus est a nigredine fructus. Et quia muscis et vermibus est apta, folia enim comedunt vermes, qui bombices dicuntur, et faciunt inde sericum, subtile opus ad vanilatem mundi. Isa. XIX, 9 : Confundentur qui operabantur linum, pectentes et texenles sublilia. Muscae autem quae importunae sunt, et insident per examina fructibus mori, sunt cogitationes carnales et tentationes curuis. Eccle. x, 1 : Muscae morientes perdunt suavilalem unijuenli, hoc est, devotionis. Et haec arbor non floret, quia non habet honorem virlutis. Eccli. XXIV, 23 : Flores mei fructus honoris et honestatis. Et ideo ab hac arbore nullum mel colligitur : quia nihil habet dulcedinis, sed est amari succi, et grossi,et ideo non floret. Job, XVII, 2 : In amariludinibus moratur oculus meus. Hic succus dum exprimitur et vino permiscetur, vehemenler oppilativus efficitur. Unde moretum quod ex moris et vino confectum est, valde est inebriativum : et sic aufert sensum, et motum, et inducit ebrietatem. Isa. XXVIII, 7 : Hi erraverunt in ebrietate, nescierunt videnlem.
Sic ergo significat arborem fructificantem in diabolo. Huic ergo dicetis :
" Eradicare, "
Hoc est, radices quas infixisti evelli?. Jerem. I, 5 et 10 : Prophetam in gentibus dedi te : ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, etc.
" Et transplantare in mare, "
Hoc est, vel in amaritudinem paenitentiae, vel inferni amaritudinem : sed primum est convenientius, quia sic operatur devotio fidei. Psal. cv, 7 : Irritaverunt ascendenles in mare, mare Rubrum. Sic dicitur in Psalmo lxxiv, 9 : Inclinavit ex hoc in hoc : verumtamen faex ejus non est exinanita.
" Et obediet vobis, "
Creaturis fidei : eo quod ipsa fides innititur omnipotentiae. Sicut fides Beatae Virginis slelit in verbo potentiae, quod dixit Angelus : Quia non erit impossibile apud Deum omne verbum . De conceptu autem Sarae, illi verbo innitebatur, quod dixit Angelus : Numquid Deo quidquam est difficile ?Et illi quod dixit Dominus : Omnia possibilia sunt credenti . ''Sic igitur quia fides obedit omnipotentiae, ideo omnia obediunt fidei.
" Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicat illi : Statim transi, recumbe :
Et non dicat ei : Para quod caenem, et praecinge te, et ministra mihi do- nec manducem et bibam, et post haec tu manducabis etbibes?
Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quae ei imperaverat?
Non puto. "
Hic tangit de fidei obsequiosa humilitate.
Dicit autem duo. Primo enim ponit exemplarem similitudinem : secundo, juxta similitudinem accipil doctrinam.
In simililudine tangit sex, quorum primum est, servi ad dominum conditio : fecundum est, servi obsequium : teitium est, incompetens esse servo domini commodum : quartum est, servo congruum obsequium post obsequium : quintum est, servo deberi servilem cibum : sexlum est, servo non deberi gratias de obsequio, quia sibi obsequium est debitum. Et haec sex per ordinem in littera continentur.
De primo dicit :
ii Quis autem veslrum, " hoc est, aliquis veslrum, " habens servum, " quia non omnium Apostolorum fuit habere servum : eo quod plerique eorum erant valde pauperes, et victum ipsimet manu et arte quaerebant. I ad Corinth. 1, 26 : Videle vocalionem veslram, fratres, quia non multi sapienlcs secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles. Sed aliqui nobiles et divites erant inter eos : sicut Matthaeus, et Barlholomaeus, et pauci alii. Et ideo dicit : Aliquis veslrum " habens servum. "
Ecce condilio servi ad dominum, sicut et nostra condilio est ad Deum. Isa. lx, 12 : Gens et regnum quod non servierit libi, peribit: et Gentes soliludine vaslabuntur. Psul. CXVIII, 125 : Servus litus sum ego, da mihi intellectum, Domine.
" Arantem. "
Haec duo obsequia Apostolis et discipulis conveniunt. Arare enim, est corda vomere verbi, et aratro disciplinae proscindere. Luc. IX, 02 : Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens relro, aptus est regno Dei. I ad Corinth, III, 9 : Dei agricultura estis. Osee x, 11 : Arabit Judas, et confringet sibi sulcos Jacob. Proverb. XIII, 23 : Multi cibi in tiovalibus patrum.
" Aut pascentem. "
Hoc est secundum opus curae pastoja ralis, et praecipue pascuae boum : quia boves significant clericos, qui et ipsi possibiles sunt ad arandum. His enim . Praelatus majorem curam debet impendere, ut ex ipsis arantes corda plebium semper possit accipere. Job, I, 14 : Boves orabant, et asinae, hoc est, simplices, pascebantur juxta eos. Eccli. XXXVIII, 26 : Qui tenet aratrum, et qui gloriatur in jaculo, stimulo boves agitat. Stimulus enim quo agitat, est aculeus divini timoris. Jaculum autem est acutum auctorilatis. His enim duobus boves praeparat, et incitat ad arandum.
" Qui regresso de agro "
Actionis et excercilii praedicationis, " dicat illi. " Regresso (inquam) de labore actionis ad domum contemplationis.
" Transi, " ab actione ad quietem, " et recumbe, " quiescens. Quasi dicat:. Hoc non dicet ei, dum aliquid operis restat ad agendum in tanta necessitate lemporum. Sicut enim dicitur, Job, v, 7 : Homo nascitur ad laborem. Exercendus est ei qui suscepit agrum, hoc est, Ecclesiam regendam. Et ideo quies, non est conveniens servo. Eccli. XXXIII, 23 : Panis, et disciplina, et opus servo.
" Et non dicat ei : Para quod ccenem. "
Quasi dicat : Opus aralri et boum pa-. sturani perficiens, statim opus coquina- tonis domi in manu accipit : et sic de opere in opus transit, dicens cum Psalmista, Psal. lxxvi, 6 : Duri: Nunc caepi: haec mutatio dexterae Excelsi. Eccli. XVIII, 6 : Cum consummaverit homo, tunc incipiet. Sicut enim dicit Beatus Bernardus, " Homo ab homine servo non uni-" cum, sed multiplex obsequium exi-" git. " Tamen et hoc obsequium con-. gruum est Aposlolis, qui de fructibus quos excolunt, Domino refectionem parant. Genes, XXVII, 7 : Affer mihi de venalione lita, et fac cibos ul comedam, et benedicam tibi coram Domino. Coquuntur enim Iii cibi igne cliarilalis : praeparantur manu sapienliae, et condiunlur sapore bonitalis divinae. Sic parantur cibi, quibus libenter vescitur Pater noster : sicut dicit Rebecca, hoc est, sapientia divina.
" Et praecinge te, et ministra mihi. "
Ecce aliud obsequium post coquinationem, ministratio ad mensam. Joan. XII, 26 : Qui mihi ministrat, me sequatur : et ubi sum ego, hoc est, in habitu servi ministrans, illic et minister meus erit. Ad Philip. II, 7 : Formam servi accipiens,... et habitu iuventus ul homo, scilicet, ad ministerium praeparatus.
" Donec manducem, " praeparatos ad te cibos mihi incorporando, " et bibam, " hoc est, sine difficultate glulliam. Et signilieat inuocentes, ad gratiam venienles sicut ad Domini refectionem.
" Et post haec tu manducabis et bibes. "
Vel corporaliter sustentatus vel refectus : quia refectio non debetur nisi ei qui laboravit. II ad Thessal. III, 10 : Si quis non vult operari, nec manducet. Psal. cxxvii, 2 : Labores manuum Illarum quia manducabis, beatus es, et bene tibi erit. Unde, Genes. XXIV, 33, dixit fidelis servus Abrahae Eliezer :
Non comedam, donec loquar sermones meos. Vel etiam spiritualiter in contemplatione Domini dapibus refectus : quia haec refectio non datur nisi post laborem ac:ionii : quia non sapit cibus spirilualis nisi post laborem virtulis. Unde, Proverb. XXXI, 18, dicitur : Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus.
" Numquid gratiam habet servo illi?"
Dominus scilicet gratiam habet servo a quo tot genera exigit obsequiorum. Psal.CXVIII, 128 : Ad omnia mandata tua dirigebar, omnem viam iniquam odio habui.
" Quia fecit quae ei imperaverat, " dominus ejus. Luc. xv, 29 : Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum praeterivi.
" Non puto, "
Scilicet, quod gratias agat : quia debitum explevit servus, et vapularet nisi faceret. Luc. XII, 47 : Ille servus, qui cognovit volunlalem domini sui, et non praeparavit, et non fecit secundum volunlalem ejus, vapulabit multis.
" Sic et vos, cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite : Servi inuliles sumus : quod debuimus facere, fecimus. "
Hic accipit doctrinam juxta simililudinem inductam.
Dicit autcm quatuor: servitii generalitatem, omnium praeceptorum obedientiam, humilitatis recognitionem, et debiti adslrictioncm.
De primo dicit : " Sic et vos, " ut ille servus generaliter serviens, " cum feceritis omnia. " Exod. XXIV, 7 : Omnia quae loculus est Dominus faciemus, et erimus obedientes.
" Quae praecepta sunt vobis, " quia, sicut dicitur, Jacob. II, 10 : Quietemque lolam Legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. Quia connexae sunt virtutes, et connexa sunt mandata. Nec vult Deus habere obedientem in uno, sed in omnibus. Tob. v, 1 : Omnia quaecumque praecepisti mihi faciam, pater.
" Dicite : Servi inutiles sumus. "
Ecce humilitatis recognitio, scilicet, quod factum proprium parvum videatur, et inutile ex seipso. Et si aliquid est in eo, quod hoc sit ex Deo. Isa. lxiv, 6 : Quasi pannus menstruatae universae justitiae nostrae. Psal. cxxxviii, 10 : Imperfectum meum viderunl oculi tui. Ex nobis enim opus nostrum est inutile. I ad Corinth. xv, 9 : Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum di-, gnus vocari Aposlolus. I ad Corinth, in, 7 : Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat : sed qui incrementum dat, Deus.v Quod debuimus, etc. "
Obligationis et debiti ad obsequendum recognitio : quia, " quod debuimus, " ex natura qua conditi sumus ab ipso, et ex pretio quo empti sumus ab ipso, " facere, fecimus : " etiamsi in nullo essemus remunerandi. Sic enim ille qui formam nobis dedit serviendi, servivil. Matth. xx, 28 : Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis. Luc. XXII, 27 : Quis major est, qui recumbit, an qui ministrat ? nonne qui recumbit ? Ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat. Et, ibidem, v. 20 : Qui major est in vobis, fiat sicut minor : et qui praecessor est, sicut ministrator.
Sic ergo determinata est pars de fidei Christianae obsequiosa humilitate.
" Et factum est, dum iret in Jerusalem, transibat per mediam Samariam et Galilaeam.
" Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi. "
Dicuntur autem hic quatuor, in quibus ostenditur efficacia fidei, scilicet,.. sanandorum leprosorum occursus, sanitalis a sanati cupientibus interpellatio,. sanationis sacramentalis in fide operatio, et sanatorum de beneficio percepto gratiarum actio.
In primo horum quinque dicuntur : Domini de miraculo futuro dispositio, via Domini ad sanilatis operationem congrua directio, castelli in quod intravit inventio, leprosorum occursio, et leprosorum mystica numeratio.
De primo igitur dicit : " Et factum est. " Ibi est versus. Et intelligitur factum in divinae sapientiae dispositione, quae omnia Christi opera disposuit. Joan. XVII, 4: Opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam. Isa. XXXVII, 20 : Ex diebus antiquis ergo plasmavi illud, et nunc adduxi.
" Dum iret, etc. "
Ecce, viae ad salutem salvandorum directio. Duo autem dicit: intentionem Christi quo tendebat, et loca per quae transibat.
Dicit igitur : " Dum iret, " hoc est, dum ire disponeret, " in Jerusalem, " ubi excessum completurus erat nostrae salutis. Sicut enim supra dixit, XIII, 33 : Non capit prophetam perire extra Jerusalem.
" Transibat per mediam Samariam, "
Scilicet in eundo Jerusalem. Per illam enim frequenter transibat, et ibi multos converterat: sicut dicitur, Joan.
IV, 39. Et ibi eliam discipulos ad eundum ad messem adhortatus fuerat. Quare autem dicatur Samaria, jam supra, IX. 52, diximus . Et quia jam fides ibi pullulare sicut granum sinapis coeperat, ideo ibi conveniens fuit ut virtus ejus ostenderetur. Sic ergo transibat per mediam Samariam, ut undique ad eum confluere possent qui salutem cupiebant.
" Et Galilaeam,"
Quia et ab illa praedicare incepit. Et de Galilaea praecipuos ex Aposlolis et discipulis vocavit. Unde et Galilaei discipuli vocabantur. Act. ii, 7 : Nonne ecce omnes isti qui loquuntur, Galilaei sunt ? Coniortando ergo illos per miracula, qui jam de his regionibus credere inceperant, per ipsas praecipue transibant.
" Et cum ingrederetur quoddam castellum, "
Hoc est, oppidum incastellatum : quia cum multis discipulorum turbis ibat : nec poterant eum capere loca parva : et ideo frequenter ibat ad civitates, et oppida. Maxime quia ibi plures erant quibas verbum salutis prodesse poterat. Adhuc autem, quia et facto mystice docuit, ut nos et nostra semper in tuto loco collocaremus. Dixerat enim per linguam Ecclesiastae,x,15 : Labor slultorum affliget eos qui nesciunt in urbem pergere. In cujus rei figuram, 11 Reg. v, 9 : Habitavit David in arce, et vocavit eam Civitatem David : ut et nos recipientes Dominum, in locum munitum recipiamus eum : ubi sunt fossata humiliatum : ubi sunt muri sacramentorum, et praeceptorum, et consiliorum : ubi sunt turres vitae et contemplationis altitudinum : ubi sunt portae virtutum : ubi praesidia Angelorum, et Sanctorum.
Profundum quippe humilitatis est fossatum : sicut dicitur, Ezechiel. XLIII, 13 : Haec quoque erat fossa altaris. Quia terrenos alTectus effodientes, in ima humilitatis pervenire debemus.
Custodia autem sacramentorum, et praeceptorum, et consiliorum solidorum : et ad voluntatem, et opus, et debitas circumstantias, et bonum finem quadratorum, fortissimum perficit murum hospitii Domini, in quo tute collocatur. Isa. XXVI, 1 : Ponetur in ea murus, et antemurale.
Turres autem sunt vitae et contemplationis fastigia. Judith, XIII, 1 : Et dixit Judith a longe custodibus murorum : Aperile portas, quoniam nobiscum est Deus, qui fecit virtutem in Israel. Psal. CXXI, 7 : Fiat pax in virtute lua, et abundanlia in lurribus luis.
De portis autem virtutum dicitur in Psalmo cxvii, 19 : Aperile mihi portas justitiae, etc.
Praesidia Angelorum etiam non desunt. Haec enim sunt illa praesidia, de quibus dixit Jacob, quod vocantur Mahanaim, hoc est, castra. Castra enim Dei sunt haec .
In hoc enim castellum intrat tute Jesus cum discipulis suis Galilaeis qui voluerunt eum praecipitare 3, et Samaritanis qui noluerunt eum recipere , pertransiens. Sic igitur docet mystice quod vel quale sit sibi lutum hospitium. Omnis enim Chrisli actio nostra est inslruclio.
" Occurrerunt ei, "
Per devotionem, et sibi offerentes. Amos, IV, 12 et 13 : Praeparare in occursum Dei tui, Israel. Quia ecce formans montes, et creans ventum, et annuntians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam, et gradienssuper excelsa terrae: Dominus Deus exercituum nomen ejus.
Quinque gratias tangit , quas exhibet pcnirrenii Facit enim mcnios allissimae justitiae, de quibus, Jerom. XXXI, 23 : Benedicat tibi Dominus, pulchritudo justitiae, mons sanclus. Psal. lxvii, 17 : Mons in quo beneplacilum est Deo habitare in eo. Hic est qui creat venlum in refrigerio concupisccntiae per flatum Sancti Spiritus. Daniel. III, 30 : Fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem. Hic facit homini annunliari eloquium suum per verilatis inspiralionem ad intellectum. Psal. lxxxiv, 9 : Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Hic facit matutinam nebulam. Haec autem est fumus, et vapor devotionis ad elevationem solis in corde et lucis : ut mane a diebus juventutis elevetur haec nebula. Eccli. XLIII, 24 : Medicina omnium in festinatione nebulae. Osee, VI, 4 : Misericordia veslra quasi nubes matutina. Hic graditur conculcando, et despiciendo super excelsa terrae. Despicit enim omnia ad excelsa terrenae altitudinis pertinentia, dicens illud Judicum, v, 21 : Conculea, anima mea, . robuslos. Et illud Malachiae, IV, 3 : Calcabitis impios, cum fuerint cinis sub plantapedum veslrorum. Hic est Dominus Deus noster, cui omnes infirmi debent occurrere, quia in his gratiis recipiunt sanitatem.
" Decem viri leprosi. "
Numero, sexu, et aegritudine describuntur.
Numero enim decem, quia decem defectibus subjacebant horum quibus omnis ordo divinus perficitur ad numerum salutis et perfectionis. In opere enim deficiebant a rectitudine virtutis, a consilio sive prudenlia ordinis, et a directione legis. Opus enim nostrum lege . regulatur ut sit licitum : prudenlia ordinatur, ut sit honestum : viitute autem perficitur, ut sit aedificalofiurn. De qui- bus dicit Aposlolus, I ad Corinth.VI, 12 : Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. Omnia mihi licent, sed ego sub nullius redigar potestate. His igitur deficiebant in opere : et erat opus eorum fcedo maculatum, et lepra respira sum ad deformitatem morpheam.
In virtule autem operativa, sive spiritus, sive corporis, a tribus deficiebant. Viitus enim operativa triplex est : rationabilis, opus quidem decernens : concupiscibilis, bonam voluntatem disponens : et irascibilis, contraria bono, et impedimenta removens. Lepra autem in rationabili, est protervitas phantastica : lepra vero in concupiscibili, est conciipiscentia mundana : lepra autem in irascibili, est indignatio ad id quod ad bonum promovet et inclinat. Primum est lepra insipienliae : secundum, lepra libidinosae concupiscentiae : tertium autem, lepra famosae irae. De primo dicitur in Psalmo XIII, 1 : Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in sludiis suis. De secundo, Psal. XIII, 3 : Omnes dedicarunt. De tertio autem dicitur, Ibidem, XIII, 3, quod simul inutiles facti sunt : quia prorsus inulilis est, qui bono indignatur, et malum amplectitur. Haec est enim malitia daemoniaca.
Simililer in cordis imagine sunt quatuor corruptiones. Imago Dei debet esse thesaurus divinorum honorum per memoriam, debet esse lucerna veritatis per intellectum, debet esse dulcedo divinae bonitatis per voluntatem, debet esse imago totius Trinitatis per assimilationem. Lepra autem respergens memoriam, est Dei oblivio : lepra inficiens intellectum, est vanitalis intuitio : lepra respergens voluntatem et corrumpens, est in caducis delectatio : lepra autem totam faciem animae deformans, est imaginis diaboli vel mundi conformalio. De primo horum dicitur, Isa. lvii, 11 : Mentita es, et mei non esrecordata. De secundo, dicitur, Isa. XXVIII, 15 : Posuimus mendacium spem nostram, et men dacio proiecti sumus. De teilio,dici-
tur, Joan. VIII, 44 : Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vullis facere. Desideria aulem diaboli sunt in mala et perversa voluntate, et pertinaciter corrupta. De quarlo autem dicitur, Tsa. I, 4 : Dereliquerunt Dominum, blaspkemaverunt sanclum Israel, abalienali sunt retrorsum. Isa. lix, 13 : Aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri. Imitando enim diabolum, imaginem Dei in similitudinem diabolicam convertunt: et sic lepra deformante, imago maculatur.
Istae decem leprae decem sunt leprosi. Sed primi tres lepram habent in exterioribus.
Et prima quidem lepra, lepra manus Moysi , quae facta est leprosa per eductionem de sinu. Manus enim refertur ad opera : et haec inficitur, quando in occulto sinus, nec lege, nec consilio honestatis, nec rectitudine virtutis regulatur. Virlutis autem defectus in opere manum maxime inficit.
Secunda lepra est, quae est jex defectu consilii et honestatis, quando homo lotus 1 turpis in opere et inhonestus efficitur, nihil agens consulte. Luc. v, 12 : Ecce vir plenus lepra, et videns Jesum.et procidens in faciem, rogavil eum, dicens : Domine, si vis, potes me mundare.
Tertia lepra est, quae est in opere ex defectu liciti, quia fit contra legem. Dicit enim Augustinus, quod peccatum est dictum, vel factum minus rectum contra legem Dei. Dicitur, II Paralip. XXVI, 21: Habitavit Ozias in domo separala, plenus lepra. Tales enim legi non obedientes, semper se ab aliis separant, et sunt excommunicati a Domino.
Lepra autem quarta quae est rationis opus decernere debentis, est lepra Simonis, qui obediens interpretatur, ex quo a lepra est purgatus: sed antequam curaretur Dominum hospitio non recepit, sed de factis Domini perverse murmuravit . Lepra autem concupiscibilis est lepra scilicet Mariae , in cujus fronte apparuit lepra : quia concupiscentia procedit ad notitiam et cum verecundia : quia etiam ipsa frequenter denudat verecunda. Lepra autem irascibilis distortae, est lepra Naaman Syri , quae per ablutionem Jordanis, qui humilis descensus interpretatur, curata est : quia talis indignatio non procedit nisi ex superbia et fastu ne curatur nisi per humilitatem.
Quatuor autem imaginis leprae sunt significatae per quatuor leprosos sedentes in porta Samariae, qui ad castra Syrorum Dei inimicorum transfugere cogitaverunt, et bonis illorum suas supplere inopias .
Sic ergo sunt decem leprosi. Isti omnes qui ad Dominum veniunt sunt " viri, " virilem animum induentes: quia spem et fidem habentes, ad Salvatorem viriliter venerunt. Hoc enim fuit opus viri. Job, XXXIV, 10 : Viricordati, audite me. Ad Ephes. IV, 13 : Occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi.
Hi dicuntur " leprosi, " sicut dictum est : quia cum lepra sit corruptio nutrimenti, ex corruptione vasorum procedens, et usque ad fontes membrorum pertingens : propter quod etiam incurabilis est, nisi per miraculum magnum. Vasa autem in quibus omne nutrimentum est bonae vilae, sicut potentiae divinae imaginis, et vires motivae in ipsis, sunt corruptiones prius inductae : et pertingunt ad fontes membrorum, operum scilicet, quae inliciuntur, ex quorum congerie sicut ex membris constituitur corpus humanae vitae. Unde Dominus, Levit. XIII et XIV, passim, dat multas leges et mandata de lepra. Et dicit cavendum a lepra corporis, quae est sicut lepra imaginis: et a lepra vestis, quae adhaeret corpori, et est signilicans lepram motivarum sive operativarum virtulum : et a lepra domus, quae signilicat lepram operum, eo quod est in exterioribus sicut domus.
" Qui steterunt a longe:
Et levaverunt vocem, dicentes. "
Ecce sanitatis impetrandae petitio, et Salvatoris interpellalio.
Et dicuntur tria : a longe enim stant, vocem levant, et Salvalorem interpellant.
De primo dicit: " Qui steterunt a longe. " In quo duo notantur, scilicet, rectitudo voluntalis, et humilitas.
In primo autem duo notantur. Qui enim slat, immobilis est. Per quod significalur stalus talis, quod ullerius non processerunt in peccatis : ne morbus cresceret in eis. Per positionem autem corporis, quae recta et erecta est in stante, duo rursus significanlur, scilicet, voluntalis rectitudo, et cordis per intenlionem ad caelum directio et erectio.
Et de primo horum trium dicitur, Jerem. VI, 16 : State super vias,... et videle quae sit via bona. Quasi dicat: Non procedatis amplius in via mala per quam incurristis : sed state, hoc est, gradum sistitc.
De secundo dicitur, Cantic. I, 3: Recti diligunt te. Ad Hebr. XII, 13 : Gressus rectos facile pedibus, hoc est, affectibus veslris.
De tertio dicitur, Genes. xv, 5: Suspice caelum, et numera slellas si potes. Psal. lxiii, 7 : Accedel homo ad cor allum.
Humilitas autem notatur in hoc quod et a longe steterunt. " Lepra enim hominibus abominabilis est morbus : et ex humilitate se elongaverunt, Luc. XVIII, 13 : Publicanus a longe slans, nolebat nec oculos ad caelum levare. Psal. cxviii, Ibo: Longe a peccatoribus salus.
" Et levaverunt vocem, dicentes. "
Tria notantur in hoc : cordis intentio, vocis ad intcllectum expressio, et aperla edictio eorum quae in corde conceperant.
Cordis intentio notatur per elevationem : quia cordis intentio innuit cordis compunclionem. Isa. lii, 8 : Levaverunt vocem, simul laudabunt. Matth, II, 18 : Vox in Rama audila est, ploratus, et ululalus multus. Roma autem interpretatur alla vel excelsa.
Per " vocem " autem notatur ad intcllectum expressio, quia vox est sonus articulariter ad discernendum formatus. Et de hoc dicitur, Job, VII, 11 : Non parcam ori meo, loquar in tribulatione spirilus mei, confabulabor in amariludine animae meae.
" Dicentes. " Dicere autem pertinet ad enarrationem peccatorum. Isa. xliii, 26 : Narra, si quid habes, ul justificeris. Josue, VII, 19 : Fili mi, da gloriam Domino Deo Israel, et cortfilere, alqiie indica mihi quid feceris, ne abscondas.
" Jesu praeceptor, miserere nostri."
Ecce Salvatoris et salulis interpellalio, et expostulatio.
Dicunt autem duo : Salvatorem enim interpellant, et misericordiam expostulant.
Primum notatur in hoc quod dicunt: " Jesu praeceptor. " Ubi duo innuunt : auctorem salutis, et ordinatorem vitae et operis.
Auctor salulis intelligitur in nomine " Jesu, " qui Salvalor interpretatur, eo quod secundum nomen suum, ut dicitur, Eccli. XLVI, 1 et 2, fortis est in salutem Gentis. Luc. I, 71: Salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos. Ac si dicat quilibet eorum illud orationis Manassae : Indignum salvabis me secundum magnam misericordiam luam."Praeceptor " autem ordinator est vitae per legem positam. Et in hoc innuit salvandorum obedientiam, si salutis con-
sequanlur grai iam. Praeceptor enim est qui vilae ponit lpgem et praecepta. Eccli. XLV, 6 : Dedit illi coram praecepta, et legem vilae et disciplinae. Ac si dicant: Praeceptis tuis parati sumus obedire. Psul. XXXVI, 1 : Lex Dei ejus in corde ipsius, et non sitpplanlabunlur gressus ejus .
" Miserere nostri."
Hic petunt misericordiam, ostendentes patentem esse miseriam. Eccli. XXVI, 1: Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos, et ostende nobis lucem miserationum luarum. Ac si quilibet eorum dicat illud Matthaei, VIII, 2: Domine, si vis, potes me mundare : et ideo miserere ut velis. Sapient. XII, 18 : Subest enim libi, cum Dolueris, posse.
" Quos ut vidit, dixit: Ite, ostendite vos sacerdotibus."
Hic tangit infirmorum sanalionem.
Dicit aulem tria: sanitatis causam in auclore salutis, sacramenlalem sanitatis causam, et sanitatis perfectionem.
In auctore salutis sunl duae causae sanitatis : visio, et verbum.
Primam notat per hoc quod dicit: " Quos ut vidit. " Visio enim Dei est processus luminis gratiae ad illuminandum tcnebras infirmitatum et peccatorum. Psal. XXIV, 16 : Respice in me, et miserere mei: quia unicus et pauper sum ego, hoc est, unice et singulariter pauper. Et hoc maxime compelit leprosis, qui ex infirmitate sunt abjecli et ubominabiles. Isa. lxiv, 9: Ecce, respice, Domine, populus litus omnes nos. Exod. III, 7: Vidi affliclionem populi mei in aegyplo.
" Dixit, " hoc est, verbum sanitatis emisit. Sapient. XVI, 12: Neque herba, neque malagma sanavit eos: sed litus, Domine, sermo qui sanat omnia. Psal. CVI, 20: Misit verbum suum, et sanaviteos, et eripuit eos de inleritionibus eorum.
" Ite, ostendite vos sacerdotibus, "
Ad quorum judicium pertinet de discretione inter lepram et lepram: sicut praecipitur, Levit. XVI, 2 et seq.
Dicit autem tria: profectum in obedientia et poenitentia, criminis manifestationem, et sacerdotis judicium.
De primo dicit: " Ite. " Quasi dicat: Proficite in via virtutum sicut incepistis. Psal. lxxxiii, 8 : Ibunt de virtule in viriulem. Jerem. IV, 6: Nolite starc. Proverb. VI, 3 et 4 : Discurre, festina, suscila amicum tuum, ne dederis somnum oculis tuis.
" Ostendite vos, " quia curari non potest, qui medico non ostendit vuluera. Proverb. XXVIII, 13 : Qui abscondit scelera sua, non dirigetur : qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur.
Sic igitur ostendite vos " sacerdotibus, " et horum judicio state : et quod injunxerint, tenete : et quod constitutum est, offerte. Ut per claves absolutionem consequamini: et miraculum exinde famosum efficiatur, et divulgatum pluribus, ad fidem proficiat plurimorum. Matth. VIII, 4: Vade, ostende te sacerdoli, et offer munus quod praecepit Moyses.
Sic ergo, " ite, ostendite vos sacerdotibus. "
" Et factum est, dum irent, mundati sunt. "
Ecce sanitatis perfectio. Merito enim obedientiae, quia simpliciter obediverunt, mundationem leprae sunt consecuti. Signanler ostendendo, quod in contritione cum volunlate obediendi peccatores mundantur ante confessionem, et receptionem injunctae paenitentiae. Deus enim solus emundat peccata. Psal. l, 19: Cor contritum et humiliatum. Deus, nondespicies. Daniel. III, 39: In anhno contrito et spiritu humilitatis sitscipiamur. Et ideo, " dum irent, " in proposito se ostendendi, et satisfactionem offerendi, omnes " mundati sunt. "
" Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna vooe magnificans Deum,
Et cecidit in faciem ante pedes ejus, gratias agens: et hic erat Samaritanus. "
Tangilur hic gratiarum aclio mundatorum.
Dicuntur autem hic duo, scilicet, unius gratitudo cum ingratitudine aliorum, et acceptatio gratitudinis unius cum exprobratione ingratitudinis aliorum.
Dicit autem hic octo de gratitudine istius, quorum primum est istius ab ingratis divisio et distinctio : secundum autem, beneficiorum sibi impensorum recognitio : tertium autem, est ipsius ad beneficium regressio : quartum vero, vocis in laude magnificatio: quintum, magnifica benefactores praedicatio : sextum, casus in faciem adoratio: septimum, ad pedes Je u humiliatio: octavum, est gratiarum de beneficio percepto exhibitio. Post haec octo ponitur ab Evangelista istius tam laudabilis viri descriptio.
De primo autem horum dicit:
" Unus autem ex illis, "
Qui in se indivisus fuit, et ab aliis divisus. In se quidem indivisus, quia indiviso corde in Christum ferebatur lotus, dicens illud Psalmi IX, 1 : Confitebor tibi, Domine, in loto corde meo. Psal. cxviii, 10 : In loto corde meo exquisivi. te, ne repellas me. Daniel. III, 41: Nunc sequimur te in loto corde, et timemus. te.
Hic eliam ab aliis est divisus, non in- gratus sicut alii. Apocal. XVIII,4: Exile de illa, popilius meus. Osee, IV, 17 et 18 : Dimitte eum, separalum est convivium eorum.
Taliter igitur " unus ex illis, "
" Ut vidit quia mundatus est. "
Ecce beneficii percepti recognitio : quia qui non recognoscit, ingratus est. Iad Corinth.II, 12 : Accepimus Spiritum, qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis. Ideo improperat quibusdam ingratis, Isa. I, 3 : Cognovit hos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui: Israel autem me non cognovit, et populus meus non inlellexit. In-. grati enim est non recognoscere munus et manum largientis.
" Regressus est. "
Ecce tertium, ad benefactorem regressio. Job, XXXVIII, 35: Numquid milies fulgura, et ibunt: et reverlenlia dicent tibi: Adsumus. Iste enim ut fulgur, impetu Spiritus ivit in obedientia praecepti ad sacerdotes : et fractus nmore henefactoris, reversus est ad ipsum. Ezechiele I, 14: Animalia ibant. et revcrtebanlur in simililudinem fulguris coruscantis.
" Cum magna voce. "
Ecce quartum de magna voce laudis. II Machab. I, 3: Ut colatis eum, et faciatis ejus voluntalem corde magno, et animo volenti. Vox enim magna de magno corde et animo processit. Psal. XXVI, 6 : Circuivi, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferalionis.
" Magnificans Deum. "
Quintum est, hoc est, magno extollens: praeconio. Et hoc est dare gloriam : quia gloria late patens, praeconium est, sicut dicit Tullius. Psal. XXXIII, 4 : MagnificateDominum mecum. et exaltemus nomen ejus in idipsum Eccli. xliii, 33: Denedicenles Dominum, exaltate illum quantum potestis : major enim est omni laude.
" Et cecidil in faciem. "
Ecce sexium, quod est adoratio, quae latria vocalur. Exod. IV, 31 : Andierunt . quod visilasset Dominus filios Israel, et quod respexisset affliclionem eorum, et proni adoraverunt. Cadens enim in faciem, videt quo cadit: et ideo bene et munde cadit, et casuin suum ordinat. I ad Corinthi XVI, 25 : Ita cadens in faciem suam, adorabil Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit. Cadens autein rctrorsum, casum suum non ordinat, nec videt quo cadit: et ideo ille male cadit in peccatum, vel paenam peccati. I Reg. IV, 18 : Cadens de sella retrorsum, fractis cervicibus exspirauit.
" Ante pedes ejus. "
Ecce septimum, quod est humiliationis : quia ante pedes ejus diabolus exit, aufeiens secum plagam lepra?, quam ex peccato iiiiulil. Habacuc, III, 5 : Egredietur diabolus ante pedes ejus. Psal. cxxxi, 8 : Adorabimus in loco ubi sleleruntpedes ejus. Ante pedes etiam doctrinam quaesivit. Deuter. XXXIII, 3 : Qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius.
" Gratias agens. "
Octavum est, de gratiarum actione. Eccle. I, 7 : Ad locum unde exeunt flumina, gratiarum videlicet, reperiuntur, scilicet per gratiarum actionem, ut iterum fluant. 1 ad Thessal. v, 18 : In omnibus gratias agite.
" Et hic erat Samaritanus. "
Hoc dicitur ad conmendationem
istius : quia cum non escet illuminatus doctrinis Prophetarum, et pauca miracula vidissel, tamcn fide fultus redivit. Matth. VIII, 10 : Amen dico vobis, . non iuveni tantam fidem in Israel. Forte ideo dixit hoc, quia alii minus devoti fuerunt de filiis Israel, et prqpler Pharisaeos non rediverunt. Hic aulem de Samaria salutem quaerens, venit in terraui Judaeorum. Hoc est quod dicit. Samarilani enim in hoc eommendantur, quod facile crediderunt ad vocem mulieris : sicut habetur, Joan. IV, 30. Item, quod misericordes luerunt : sicut patet, Luc. x, 34, ubi Samaritanus curam ejus egit, quem sacerdos et levita Judaei praeterierunt. Commcndantur eliam de gratiarum actione de beneficio percepto, ut hic. Ac si diceret illud Aposloli, I ad Corinth. xv, 10 : Gratia Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit.
" Respondens autem Jesus, dixit:. Nonne decem mundati sunt? et novem ubi sunt ?
Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena.
Et ait illi: Surge, vade: quia fides tua te salvum fecit. "
Hic tangilur acceptatio devotionis ejus qui gratias agit, cum reprobatione ingratitudinis aliorum.
Et dicuntur hic duo : acceptatio devotionis, et absolutio cum confortatione. gratias agenlis.
In primo horum Iunguntur quatuor : ostensio immensae gratiae ad ignominiam indevotorum, requisitio ad agcndum gratias suorum receptorum donorum, acceptatio gratias agentis, et innuitur judicium condemnulionis ex comparalione revertentis. . Dicit igitur: " Ei respondens, " non adverbum aliquod, sed ad factum.
" Dixit Jesus, " volens adstantcs illuminare ad gratiarum actionera :
" Nonne decem mundati sunt ? "
Quasi dicat: Sic. Omnibus enim large dona salutis impendit. Jacob. I, 4: Dat omnibus affluenter, et non improperat.
Ergo,
" Et novem ubi sunt? "
Ecce quod ingratos ad gratiarum actionem requirit. Job, XXXVIII, 7 : Ubi eras, cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent, scilicet in gratiarum aciione, omnes filii Dei. Quasi dicat: Tu cum illis non apparuisti.
Isti autem novem deficientes a denarii perfectione, significant eos, qui post perceptam gratiam, abeunt retrorsum. Isa. I, 4 : Abalienati sunt retrorsum. II Petr. II, 22 : Canis reverstus ad suum vomitum: et, Sus Iota in volutabro luti.
" Non est inventus qui rediret. "
Scilicet unus tantum de decem ex corde conversus inventus est qui rediret ad gratias agendum mihi.
Ecce exprobratio ingratitudinis, et acceptatio gratias agentis. Sicut adhuc multi acceptis multis donis Domini, quibus curantur infirmitates paupertatum et ignorantiamm, et aliorum defectuum corporalium et spirilualium, ad Dominum per gratiarum actionem non revertuntur. Deuter. XXXII, 15 : Incrassatus est dilectus, et recalcitravit: incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit Deum factorem suum, et recessit a Deo salularisuo.
" Nisi hic alienigena. "
Innuit alios alienigenas non fuisse, et ideo comparalione istius esse condemnandos. Luc. XI, 32 : Viri Ninivitae surgent in judicio eum generatione hac, etcondemnabunt illam : quia paenitentiam egerunt ad praedicationem Jonae. Matth. XXI, 31 : Publicani et meretrices praecedent vos inregnumDei. Psal. lxxxvi, S : Ecce alienigenae, et Tyrus, et populus aethiopum, Id fuerunt illic. Alienigenae enim de gentilitate et idiotis venientes, et populus laicorum de nigredine ignorantiae et tenebrarum peccatorum habitabunt in civitate Domini : et clerici foras excludentur, et Judaei, prophetas et magnas habentes doctrinas. Hoc est ergo quod dicit.
" Et ait illi, "
Confortans eum ad perseverantiam. Matth. XXIV, 13 : Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
" Surge, vade. "
Verbum est confirmationis.
Et dicit tria : duo enim imperat, et tertio dicit effectum meritorium.
Imperat enim quod a loco humiliationis surgat, ad aeterna se de caetero erigendo. Ad Coloss. iii, 1 et 2 : Quae sursum sunt quaerite, ubi Chrislus est in dextera Dei sedens: quae sursum sunt sapile, non quae super lerram.
Imperat eliam qued vadat, dicens : " Vade, " proficiendo ad Deum, et ad proximorum aedilicationem. Matth. x, 16: Ite, ecce ego mitto vos. Idem est, Luc. x, 3. Joan. xv, 16 : Ego posui vos ut eatis, et fructum offeratis. Marc.XVI, 15 : Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae.
Sic ergo, " surge et vade. "
" Quia fides tua, "
Hoc est, fidelitas tua : quia facis hoc quod dixisti, cum diceres : Jesu praeceptor. Haec, inquam, fidelitas, et fides tua. Proverb. xx, 6 : Multi homines misericordes vocantur: virum autem fidelem quis inveniet ? Luc. XVIII, 8 : Filius ho-minis veniens, putas inveniet fidem in terra ? Hic enim de decem nisi unum invenit.
Haec igitur fides tua
" Te salvum fecit, "
Et in salute conservabit. Luc. VII, 50: Fides tua te salvam fecit: vade in pace. Haec autem fides operans per dilectionem, est fides cum operibus.
" lnterrogatus autem a Pharisaeis : Quando venit regnum Dei ? "
Hic determinat de fidei firmitate : ne discipuli et electi a fide deflectantur.
Sunt autem duo in parte ista, quorum unuffl est responsio ad quaestionem Pharisaeorum : secundum autem est, habita occasione a Pharisaeis, instructio ad firmitatem fidei discipulorum.
In primo autem horum duo dicit: audit enim quaestionem Pharisaeorum, et adaptat congruam responsionem.
De primo dicit : " lnterrogatus. " Pharisaei enim videntes operationem omnipotentiae fidei, et advertentes eum ire in Jerusalem (ubi erat caput regni) intelligenles concurrere signa plenitudinis temporis ex prophetia Danielis, existimabant Chrislum ascendere Jerusalem, ut regnum Dei et David occuparet: liberando Judaeos a tributo Romanorum, et dominio alienigenarum. Et haec est causa interrogalionis istius.
Et hoc est: "lnterrogatus autem a Pharisaeis, " qui praecipue libertatem populo promittebant: " Quando venit, " per manifestationem, " regnum Dei, " hoc est, potestas completa Dei in populo suo, exclusis alienigenis, Romauis, et Herode, et Pilato a potestate ? Isa. XXVI, 13 : Possederunt nos domini absque te, lanium in te recordemur nominis tui. Isa. lxiii, 19 : Facti sumus quasi in principio cum non dominareris nostri, neque invocarelur nomen tuum supernos. I Machab. II 10 et 11 : Quae gens non haereditavit regnum ejus, et non obtinuit spolia ejus ? Omnis composilio ejus oblata est. Quae erat libera, facta est ancilla. Et promissiones de regno restituendo fuerunt: sicut illa Ezechielis, XXXIV, 23 : Suscitabo super eas, scilicet oves meas, pastorem unum, qui pascat eas, servum meum David : ipse pascet eas, et ipse erit eis in pastorem. Et illa Osee, I, 11 : Congregabuntur filii Juda, et filii Israel pariter: et ponent sibimel caput unum, et ascendent de terra : quia magnus dies Jezrahel, hoc est, Sanclis Dei. Hoc enim inlerpretatur Jezrahel. Et illa Amos, IX, 11: In die illa suscitabo tabernaculum David quod cecidil, et reaedificabo aperturas murorum ejus, et ea quae corruerant inslaurabo, et reaedificabo illud sicut in diebus anliquis. Ex omnibus hujusmodi Scripturis, et ex signis omnipotentiae quae apparebant in Domino, putabant regnum terrenum ab eo fore instaurandum. Et haec est causa istius quaestionis.
" Respondens eis, dixit: Non veniet regnum Dei cum observatione. "
" Respondens eis dixit. " Non plene instruens, sed tantum per negationes excludens erroneum intellectum : ut impleret quod dixit, Matth. VII, 6 : Nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras anle porcos.
Et hoc est quod dicit: " Non veniet. "
Duo tangit: unum quidem in communi, aliud autem quod est quasi specificalio illius.
De primo dicit:
" Non veniet regnum Dei, "
In mundum istum, " cum observatione, ii hoc est, cum signis certis, per quae cerlum tempus ejus observari possit. Quia aliter dies Domini non veniret sicut fur, sicut dicitur, I ad Thessal. v, 2: et, Apocal. III, 3: Veniam ad te tam-quam fur. Sed hoc videtur falsum : quia, Matth, XXIV, 3 et seq, discipuli eamdem quaestionem movent Domino dicentes : Die nobis quando haec erunt ? et quod signum aduentus liti et consummationis saeculi ? Respondit Dominus, ponens eis multa signa sui advenlus.
Ad hoc dicendum, quod in veritate multa signa posita sunt appropinquantis regni : sed nullum positum est quod certum tempus, et diem, et horam demonstret. Et ideo dicit, ibidem, Matlh. XXIV, 36 : De die autem illa et hora nemo scil, neque Angeli caelorum, nisi solus Pater. Act. I, 7 : Non est veslrum nosse lempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate. Unde Hieronymus : "Nulli " sanctorum Angelorum, nec alicui San-" ctorum hominum hujus diei notitiam " concessum est habere : quod solus " Deus Pater et Filius et Spiritus san-" ctus, id est, unus Deus incognitum " aliis servat. " Et ideo patet quod Pseudoprophetae sunt, qui de scienlia hujus diei gloriantur.
" Quod autem dixit in communi, specilieat: dicens :
" Neque dicent: Ecce hic, nut ecce illic. "
Duo tangit: negotiationem falsae Pharisaeorum opinionis, et parvam regni Dei manifestationem.
De primo dicit: " Neque dicent, " sicut vos putatis, qui saecularc et in corporali potentia regnum Dei futurum existimatis.
" Ecce hic " est regnum Dei in potentia saeculari David, et victoriis super corporales inimicos vestros : " aut ecce illic, " sicut multi haeresiarcha: dixerunt, ul Donatus dixit esse in AFrica, et Ariuni dixerunt esse alibi. Regnum enim gratiae Dei, in potestate saeculari non erit: neque in una parte mundi, sed in toto mundo : quia lotum orbem obtinebit. Isa. lx, 12 : Gens et regnum quod non
senierit tibi, peribit: et Gentes soliludine vastabuntur. Non ergo erit hic, vel illi : sed potius hic, et ibi, et ubique Isa. XLIX, 6 : Dedi te in lucem Gentium, ut sis salus mea usque ad extremum ierrae. Psal. CXII, 3: A solis ortu iisque ad occasum, laudabile nomen Domini. Malach. I, 11 : Ab ortu solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in Gentibus : et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda.
Contra hoc tamen objicitur per illud Joel, in, 2 : Congregabo omnes gentes, et deducam eas in vallem Josaphat, et disceptabo cum eis. Ergo videtur, quod ad minus regnum ultimae consummationis incipiat in valle Josaphat.
Ad hoc dicendum, quod Josaphat ibi sumitur appellative secundum interpretationem Josaphat, quod interpretatur judicium Domini. Unde sensus est : Congregabo omnes Gentes in resurrectione communi, in vallem judicii Domini : ibi disceptabo cum eis de electione electorum, et de reprobatione condcmnandorum. Dicitur autem in valle hoc judicium futurum, quia erit in isto aere contra terram. I ad Thessal. IV, 17 : Simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erimus. Et quia in humili isto aere erit, ideo dicitur futurum in valle.
" Ecce enim regnum Dei intra vos est. "
Hic tangit quamdam obscuram regni Dei delerminationem. Atlendenduni autem est, quod regnum Dei, essentialiter de regno Dei loquendo, est eo inpleta potestas in scienlia, et virtute, et aclibus justitiae Dei: sicut saepe diximus. Haec autem potestas est in gratia, et in gloria. Hic quidem in gratia : in futuro autem, et praecipue in judicio extremo erit in gloria. Materialiter autem regnum Dei est in Sanctis et Beatis, in quibus obtinet et plenum locum habet haec potestas justitiae : et in damnatis, quosjustitiae potestas premit. Et hoc est quod dicit Apostolus, ad Roman. XIV. 17 : Non est regnum Dei esca et potus, sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sariclo.
Et de hoc regno praecipue dictum est: " Inlra vos est, " quia totum est in observantiis justitiae in interioribus, et non in exterioribus. Tamen secundum litteram hic intendit regnum materiale jam esse inlra Pharisaeos : quia et rex justorum, et prima ordinatio potestatum, et principum Apostoloium et discipulorum fuit intra eos, et non recognoverunt. Unde, Psal. xlvi, 10 : Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham : quoniam dii fortes terrae vehementer elevati sunt. Et iterum, Psal. xliv, 17 : Pro patribus luis nati sunt libi filii, constitues eos principes super omnem t errant.
De rege aulem dicitur, Isa. XXXIII, 22 : Dominus legifer noster, Dominus rex noster. Et de utrisque sinrul dicitur, Isa. XXXII, 10 : Ecce injustitia regnabit rex, et principes in judicio praeerunt. Sic ergo obscure loquens Pharisaeis, celat eis mysterium regni sui: quod tamen aperte declarat discipulis, quibus dixit, Matth . XIII, 11 et 13, et Luc. VIII, 10 : Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, caeleris autem in parabolis : ut videnles non videant, et audienles non intelligant.