QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Primum dictum, singulare est per se intelligibile. Secundum, est per se primo, id est, adaequate, intelligibile. Tertium, singulare abstrahens ab existentia non est primo intelligibile per innuitionem Ratio pro singulis dictis est satis clara. Vide Doctorem fuse de hac re, q. 22. de Anim. et ibi nostrum Commentarium.
De primo : Intelligibilitas absolute sequitur entitatem, ut dictum est 6. q. ultima, singulare totam entitatem quidditativam superiorum includit, et ultra hoc gradum ultimae actualitatis et unitatis, ex quaestione de individuatione, quae unitas non diminuit, sed addit ad entitatem et unitatem, et ita ad intelligibilitatem. Item, singulare nihil includit, quod non includit universale, nisi gradum praedictum, sed non excluditur ab ipso intelligibilitas, ratione alicujus inclusi in universali, quia tunc universale non esset per se intelligibile, nec ratione illius gradus, quia tunc Deus, vel Angelus singularis, non esset per se intelligibile; ergo, etc.
De secundo : Primo intellectum est, quod adaequat actum intelligendi, puta quando videtur quantum bipedale, ut adaequat visionem, pars ejus licet per se videatur, non tamen adaequat visionem; sic quando species intelligitur, ut adaequans intellectionem, illud est primo intellectum, non genus, nec differentia primo intelligitur, licet utrumque per se intelligatur. Ad propositum, quodcumque aliud a singulari intelligitur, includit incomplete singulare, quantum ad quidquid intelligibilitatis est in eo, quia nec includit gradum, quo singulare est singulare ; singulare autem includit complete quidquid est intelligibilitatis in quocumque superiori. Non est ergo natum intelligi singulare, ut pars inclusa in primo intellecto, sed tantum ut primum intellectum, in quo alia quaecumque superiora per se intelliguntur. Juxta hoc additur, quod ideae divinae maxime erunt singularium, quia distincte repraesentant omnia alia intelligibilia a Deo.
De tertio : Intellectio est duplex, una quidditativa, quae abstrahit ab existentia, alia quae dicitur visio, quae est existentis, ut existens. Prima licet sit communiter respectu universalis, potest esse primo respectu singularis, et quando est singularis, est ejus primo, non enim singulare ex se determinatur ad existentiam, quia abstrahit, sicut et universale; intellectio secunda est simul totius, id est, singularis inquantum existens. Et
sic exponendo simul totum apud Aristotelem non includet aliquod accidens, sed tantum existentiam, quae non est de ratione alicujus, nec inquantum quid, nec inquantum hoc participans quid: non est autem singulare primo modo, objectum intellectionis secundae, nec e converso, sicut exponetur respondendo ad secundum argumentum.