REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Opinio Henrici, et D. Thomae gratiam non esse virtutem, sed lumen quoddam supernaturale, se habens ad virtutes Theologicas, sicut lumen naturale ad acquisitas, refutatur, quia sic non daretur fides informis ; et rejicitur duplex responsio ad hoc, quae non est D. Thomae, quia absurdissima est.
Solet dici ad quaestionem quod gratia sit quoddam lumen supernaturale, et juxta illud ponebatur aliud lumen, scilicet gloriae, ideo non est virtus. Et si arguitur contra istos, quod tunc non possit esse fides informis, quia semper esset fides conformata regulae suae, et talis non potest esse informis, dicebatur dupliciter : Primo, quod fides non manet eadem specie post peccatum mortale, et ante. Secundo sic, quod licet maneat charitas eadem specie, tamen secundum gradum superiorem dicitur charitas ; secundum vero gradus inferiores fides et spes, Et sic per peccatum mortale destruitur secundum talem gradum, et tunc non dicitur charitas manere.
Sed primum non est verum, quia per peccatum, quod non est peccatum infidelitatis, non corrumpitur fides praecedens, sicut patet in multis peccatoribus, qui eosdem articulos fidei credunt post peccatum et ante. Unde cum quis peccat, si corrumperetur fides praecedens, oportet quod habeat novam fidem de articulis fidei, et quod Deus in peccando infundat sibi novum habitum, et cum quis justificatur de novo, quod semper infundat sibi Deus novam fidem et spem, quod videtur omnino falsum.
Similiter secundum est falsum, quia per peccatum mortale destruitur charitas, ita quod nihil illius formae remaneat, et tamen remanent fides et spes ; igitur, etc. Ideo non tenentur illae opiniones modo, neque quod charitas diminuitur, quamquam posset de potentia absoluta, ut dictum prius est sed tantum corrumpitur, sicut sibi debetur corruptio propter mortale peccatum ; veniale enim peccatum nihil potest minuere de charitate, nec etiam Deus subtrahit propter veniale aliquam partem charitatis, quia tunc puniret ultra condignum, subtrahendo magis bonum pro minus malo.