Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
6. (( vers. 5, 6.)) Scuto circumdabit te veritas ejus. Quae sunt alae, hoc est scutum; quia nec alae sunt, nec scutum. Si aliquid horum proprie esset, numquid alae scutum esse possent, vel scutum alae? Sed quia figurate per similitudines dici omnia ista possunt, ideo et alae et scutum esse potuerunt. Si vere lapis esset Christus, leo non esset; et si leo esset, agnus non esset: ideo et leo (Apoc. V, 5) , et agnus (Joan. I, 29) , et lapis (Act. IV, 10, 11) , et vitulus, et si quid hujusmodi; quia nec lapis, nec leo, nec agnus, nec vitulus, sed salvator omnium Jesus Christus. Istae enim similitudines sunt, non proprietates. Veritas ejus, inquit, circumdabit te. Tanquam scutum veritas ejus est; ut non misceat eos qui in seipsis sperant, cum eis qui in Deo sperant. Peccator est, et peccator: sed da peccatorem de se praesumentem, contemnentem, peccata sua non confitentem, et dicet, Si Deo displicerent peccata mea, non permitteret me vivere. Alius autem oculos non audebat levare, sed percutiebat pectus suum, dicens, Domine, propitius esto mihi peccatori (Luc. XVIII, 13) . Et ille peccator, et ille: sed ille irridens, iste plangens; ille contemptor, hic confessor peccatorum suorum. Veritas autem Dei quae non personas accipit, discernit poenitentem a defendente, discernit humilem a superbo, discernit praesumentem de seipso a praesumente de Deo. Ergo veritas ejus tanquam scuto circumdabit te.