IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Resolvit Christum esse impeccabilem ex plenitudine gloriae, sicut omnes alii Beati impeccabiles sunt; sed in Christo ex dispensatione mansit libertas ad merendum, quod aliis Beatis non convenit. Quomodo autem Beatus sit impeccabilis, an per aliquid intrinsecum ipsi, vel per extrinsecam Dei voluntatem, late tractat Doctor 4. d. 49. q. 6. Negat Christum esse impeccabilem ex vi unionis praecise, et idem ait supra d. 2. q. 1. Sequuntur Bassol. hic q. art. 1. Gabr. q. 2. Durand. q. 2. Rubion q. 1. et 2. Mars. 3. q. 9. art. 2. Ovandohic part. 3. 39. Rada 3. controvers. 4. art. 3. Faber hic d. 17. cap. 1. et communis Scotistarum, praeter Pitigianis, qui in alium sensum Scotum torquet. Med. supra refert Capr. dicere contra hanc sententiam non rationibus, sed flammis agendum esse. Censura Caprina parvi facienda est ; loca Patrum, quae adducuntur ab adversariis, non intelliguntur de unione hypostatica praecise sumpta, sed de ea, ut de facto fuit, et sic habuit gratiam et gloriam concomitantes.
Respondeo (a), hic sunt duae difficultates, una quomodo Beatus non potest peccare; alia, quomodo Christus, cum esset viator, potuit habere naturam impeccabilem cum Beatis. Primus articulus pertinet ad quartum librum, de hoc ibi dist. quaest. 6. 49.
De secundo dico quod cum Christus in primo instanti unionis ejus cum Deo fuit beatus, et beatitudo abstulit sibi omnem peccabilitatem vel possibilitatem peccandi, quae potest auferri per beatitudinem, licet cum hoc dispensative staret potestas merendi ; plenitudo enim gloriae, qua ipse fuit conjunctus fini, non minus quam alius beatus, licet potuit mereri, aeque excludit omnem potestatem in eo avertendi a fine, sicut in aliis. Illi tamen, qui dicunt quod ex vi unionis necesse fuit naturam unitam frui, haberent consequenter dicere, quod non solum ex plenitudine gloriae fuit impeccabilis, sed ex vi unionis ; hoc autem improbatum est supra d. 2. quaest. 1 . contra Henricum.