QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Singulare pro hoc statu non posse a nobis distincte intelligi vel sentiri, de quo late Doctor de Anim. q. 22. Ratio est forte, quia propter peccatum impedimur, ne singularia, vel substantias distincte pro nunc intelligamus, ut velle videturAug. citatus a Scoto 2. d. 3. q. 8. et i. d. 3. q. 3. num. 24.
De secundo articulo principali, primo videndum est, quomodo intellectus noster in hoc statu non intelligit per se singulare, nec sensus sentit. Secundo, quomodo aliquo modo intelligimus singulare, et sentimus, et quomodo non.
De primo ostenditur, quod ita est, sic : potentia cognoscens per se aliquod objectum sub aliqua ratione, circumscripto quocumque alio, illo remanente, cognoscet illud per se: non sic est de intellectu, nec de sensu nostro respectu singularis; ergo, etc. Probatio primae partis minoris : distinctissima intellectio singularis videtur esse alicujus intentionis, quam intellectus distincte cognoscit ; sed posita illa praecise, amota differentia temporis, amoto alio et alio gradu intentionis, et sic de omnibus accidentibus illi intentioni, non videtur quod intellectus noster sciat distinguere vel discernere, si ostendatur sibi a quacumque alia intentione singulari ejusdem speciei: ergo, etc. Probatio secundae partis minoris per idem : haec albedo ponatur simul in loco cum illa albedine, manet ergo haec et haec, illa et illa, quia haec non est haec, per hoc esse in loco, alia numquid sensus discernit in eodem loco duas esse albedines numero, si sint aeque intensae ? non. Quomodo etiam visus discernit diversitatem solarium radiorum, qui tamen a quibusdam ponuntur continue variari?
Contra illud objicitur, quod numerus propriorum sensibilium est per se sensibilis. Respondetur, quando utrumque sensibile secundum illam unitatem, secundum quam est principium numeri, est proprium sensibile, talis non est unitas singularis proprie dicta, hujus primi quaeritur proptei quid.
Respondeo, nulla potentia cognoscitiva in nobis cognoscit rem secundum suam absolutam cognoscibilitatem, inquantum scilicet est in se manifesta, sed solum inquantum est motiva potentiae, quia potentiae cognitivae hic moverentur ab oppositis: natura autem non movet secundum gradum singularitatis. Tum, quia ille gradus non est principium actionis, sed limitativus principiorum actionis, tamen a posteriori, quia non est principium assimilandi, sed natura tantum, et idem est principium agendi et assimilandi.
Contra, operationes sunt singularium, primo hujus. Respondeo, si intelligatur de principio quo, exponitur, illud est naturae, non sine singularitate, non tamen singularitate formaliter. Contra, dictum est quod intellectus noster in hoc statu non potest cognoscere singulare, sub ratione qua est singulare, quia natura non movet secundum gradum singularitatis, quia ille gradus singularitatis non est principium actionis, sed limitativus principiorum actionis. Sed hoc si verum esset, concluderet quod Angelus non intelligit singulare, ita quod singularitas sit modus intellecti, qui ejus intellectus est passivus. Ideo dicitur corrigendo, quod omnis entitas actualis cujuscumque rationis, est ratio . agendi in intellectum actione intelligibilitatis, quia sic actus et intelligibile convertuntur. Probatur de existentia, quae est alterius rationis ab entitate quidditativa et individuali, quae tamen movet ad intellectionem, quae est visio ; non tamen entitas individualis, vel existentiae est principium actionis naturalis distinctae contra actionem intelligibilitatis intellectualem, ita enim quantitas est activa. Ex hoc sequitur, quod intellectus immediate receptivus actionis objecti, potest moveri a singularitate, non autem qui est receptivus mediante actione naturali; tantum primus est intellectus Angelicus, qui videt immediate singulare materiale: secundus est noster intellectus, in quem non agit natura, nisi mediante gignitione in sensum, quae potest dici actio naturalis materialis respectu illius, quae est intelligibilis in intellectum Contra, intellectus noster habet aliquam intellectionem, quae dicitur visio, quae potest esse naturae existentis sine visione singularitatis, sicut visus oculi videt: ergo intellectus noster est immediate receptivus actionis a re; ergo a singulari. Hoc conceditur, aliter non esset memoria in intellectu, ut est praeteriti, illa enim non est, nisi cujus fuit visio intellectualis; et tunc corrigitur, quod omnis entitas actualis est ratio agendi immediate in intellectum, qui capax est, non cujuslibet actionis immediate, sed a tali entitate, sic intellectus Angeli a quacumque entitate, noster non, nunc ab entitate individuali. Quae ratio cum sit capax actionis ab existentia, quae magis videtur alterius rationis.
Item, quare Angelicus, non noster? nonne potentiae ejusdem rationis sunt respectu omnis entitatis? Istud poni potest tertium, cujus non est causa in natura potentiae intellectivae cum illis duabus de phantasmate, et tunc Angelicus potest, quia perfectior, nec passivum a pluribus est imperfectius, quando non potest perfici nisi patiendo, sicut perspicuum non est minus perfectum, quod est illuminabile a quocumque luminoso, quam quod tantum a Sole. Ulterius de intellectu agente potest dici, quod non habet actionem circa intelligentiam ; et ideo nulli objecto coagit in intellectione visiva, quae est immediate in intellectiva, non mediante specie in memoria. Tunc enim non esset visio, sed nec intellectus agens objecto nato intelligi visive, coagit ad speciem in memoria, quiallla fit ibi mediante visio ne, et ita ab intelligentia, non ab intellectu agente. Itaque cum omnis entitas, quae est actu in re, nata sit ab Angelo videri, nulla requirit intellectum agentem, nec in nobis natura, quae nata est videri, et est actu in re, ut natura. Sed nec in nobis respectu singularis, quia si esset natum movere intellectum nostrum, esset ad visionem universalem, ut universale non est actu in re: et ita non est actu sub ratione talis intelligibilis, nisi fiat in memoria, quia intelligentia praesupponit actu intelligibile ; ergo non potest fieri in memoria ab intelligentia, sed tantum ab intellectu agente, non a re tantum, quia non sic est indeterminata, nec nata est sola agere nisi in intelligentiam, nam in Angelo et nobis tantum propter universale est intellectus agens.