Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
7. Non timebis a timore nocturno, a sagitta volante per diem, a negotio perambulante in tenebris, a ruina et daemonio meridiano. Duobus quae supra dixit, redduntur duo quae infra dixit. Non timebis a timore nocturno, a sagitta volante per diem: et propter timorem nocturnum, a negotio perambulante in tenebris; et propter sagittam volantem per diem, a ruina et daemonio meridiano. Quid est timendum in nocte, et quid in die? Cum quisque ignorans peccat, tanquam in nocte peccat: cum autem sciens peccat, tanquam in die peccat. Duo ergo illa leviora; ipsa sunt graviora, quae repetita sunt. Intendite, ut diligenter hoc, si 1154 Dominus annuerit, exponatur vobis: obscurum est enim, et erit magnus fructus si intellexeritis. Tentationem quae fit in ignorantibus levis, timorem nocturnum appellavit; et tentationem quae fit in scientibus levis, sagittam volantem per diem appellavit. Quae sunt leves tentationes? Quae non sic instant, non sic urgent, ut cogant, sed possunt cito declinata transire. Eadem rursus fac gravia. Si persecutor instat, et vehementer terret ignorantes, id est nondum firmos in fide, nec scientes quod ad hoc sunt christiani, ut futuram vitam sperent; cum coeperint terreri de malis temporalibus, putant quod deseruit illos Christus, et sine causa sunt christiani; non norunt enim, ut dixi, quia ad hoc sunt christiani, ut praesentia superent, et futura sperent: invenit illos negotium perambulans in tenebris, et capit eos. Sunt autem quidam qui noverunt se ad futuram spem vocatos; quia quod nobis promisit Deus, non est de ista terra, non est de ista vita; quia istae omnes tentationes tolerandae sunt, ut illud accipiamus, illud acquiramus quod nobis promisit Deus in aeternum; norunt ista: sed quando coeperit persecutor instare vehementius, agere minis, poenis, tormentis, aliquando cedunt, et scientes tanquam in die cadunt.