MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. VI.
Perfectio in virtutibus, aut est quantum ad actus interiores, aut quantum ad actus exteriores. Si ad exteriores, vel quantum ad gustum, vel tactum, vel quantum ad alios sensus. Si quantum ad
gustum, vel tactum, sic erit abstinere a licitis, et haec est continentia : vel recte uti licitis, et haec est castitas. Si antem quantum ad alios sensus, sic est modestia. Si autem quantum ad actus interiores, aut ille erit irascibilis, aut concupiscibilis, aut rationalis. Si irascibilis, aut respectu illorum quae sunt contra finem, et sic est patientia : vel respectu finis, et sic est longanimitas. Si autem est actus rationalis, vel est quoad Deum, vel quoad seipsum, vel quoad proximum. Si ad Deum, sic est fides : si ad seipsum, sic est bonitas quae est dulcedo animi. Si autem est ad proximum, tunc vel est in bonum regendo motus concupiscentiae, et sic est benignitas : vel in bonum regendo motus irascibilis, et sic est mansuetudo. Si autem sit actus concupiscentiae, aut erit ad Deum, et sic est charitas : aut ad seipsum, et sic est gaudium : aut ad proximum, et sic est pax.
Concedimus ergo, quod istae perfectiones secundum omnes status et diversitates excellentissime fuerunt in beata Virgine.