72. De Beata Maria V. Tempore Paschali.
80. In Festo S. Nicolai. De Episcopo Puerorum.
86. De paenitentia non differenda.
91. De Paenitentia et de Statu mundano.
93. Planctus de temporum nequitia.
95. Adhortatio ad bellum sacrum.
96. Adhortatio ad bellum sacram.
98. Pro Vacatione in Natali Domini.
99. Pro Vacatione in Natali Domini.
100. Pro Vacatione in Natali Domini.
101. Pro Vacatione in Natali Domini.
102. Pro Vacatione in Natali Domini.
108. Altercatio inter Fratres et Magistrum.
II. CANTIONUM BOHEMICARUM AUCTARIUM.
122. De sanctissima Trinitate.
123. De sanctissima Trinitate.
158. De ss. Iacobo et Christophoro.
159. De s. Iohanne Evangelista.
177. De sanctissima Trinitate.
1. Vanitatum vanitas,
omnia sunt vana,
Nil sub sole stabile
in vita humana,
Velut fumus transiit
gloria mundana.
Ista cur amplecteris,
O tu mens insana?
2. Caecus es? an oculus
tibi caligavit
Et apertis oculis
caecitas prostravit,
Vel tuam dementiam
furor induravit?
Ista non consideras
neque cor expavit?
3. Die, miser homuncule,
quidnam cogitasti,
Cuius erunt omnia
haec, quae congregasti?
Ad caput reponitur
tibi, quod amasti?
Nequaquam, sed possides
id, quod ignorasti.
4. Animam diaboli
rapiunt ad poenas,
Amici pecunias
dividunt amoenas,
Vermes carnem devorant
simul atque venas,
Res tua devolvitur
ad manus alienas.
5. Uxori et liberis
res tuas liquisti,
Pro his, miser, animam
tuam posuisti,
Uxor ducit alium,
quem tu non novisti,
Tui obliviscitur,
quam sic dilexisti.
6. Sic perit memoria
tuorum filiorum
Ipsis succedentibus
in prosperis bonorum,
Gaudent cum gaudentibus,
ut mos est eorum,
In tui memoria
cum sonitu verborum.