QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Singulare pro nunc intelligitur a nobis per reflexionem, et confuse tantum, et explicat modum, etsi nihil resolvat, de quo fusius agit q. 22. de An. ubi in commentario egi de hoc a num. 13. posui varios de hoc dicendi modos. Solutiones Doctoris sunt obscurae. Vide Antonium Andream hic quaest. 13. quia clarius ea proponit et solvit. Vide etiam Scholium ultimum q. 13.
De secundo dicitur, quod intelligimus singulare reflectendo ad phantasmata, intelligitur enim per lineam reflexam secundum Aristotelem in 3. de Anima, text. comm. 10. Commentator habet lineam sphaeralem, et ipse sic exponit, et quidditas abstrahitur a quidditate, donec restet quidditas a qua non posset abstrahi, sed tunc esset linea recta, non sphaera, nec sphaeralis. Aliter exponitur, quod in phantasia confusum est substantia cum accidentibus, vel multa accidentia mutuo se contrahentia: intellectus intelligendo universale, abstrahit quodcumque illorum: intelligendo tandem ut intelligat singulare secundum naturam, quae est haec, non inquantum haec, sed cum accidentibus propriis, huic componit subjectum cum accidentibus, et ita terminus a quo et ad quem reflexionis, est confusum, et in medio est distinctum. Unde dicitur, quod non tantum sunt nomina secundae intentionis conditiones singularis exprimentia, ut singulare, suppositum, etc. sed etiam aliqua primae intentionis, ut indivi duum, unum numero, incommunicabile, etc. Natura igitur determinata istis, intelligitur, et est conceptus non simpliciter simplex, ut ens, nec etiam simplex quidditativus, ut homo, sed tantum quasi per accidens, ut homo albus, licet non ita per accidens: et iste est determinatior conceptus, ad quem venimus in vita ista, nam ad nihil devenimus, cui de ratione sua inquantum a nobis cognoscitur, contradictorie repugnat alteri inesse, et sine tali conceptu nunquam concipitur singulare distincte. De hoc autem, et quomodo aliter singulare sit intelligibile, quaere quaestione de Universali. Quomodo autem est sensibile, quaere in solutione 2. argumenti.
Ad argumenta igitur : Ad primum, quod dicta Aristotelis hic communiter sunt de simul toto illud enim immanifestum est recedens a sensu, et scientia fleret non scientia, quia habitus idem manens mutato objecto, mutaretur. Ad aliud, illud est modus objecti, non ratio intrinseca, neque cognita. Contra, quae differentia inter objectum sensus et intellectus? Respondeo, sensus est subordinatus; ergo objectum secundum omnem rationem subordinatur, ideo non valet proportio permutata, sicut nec in aliis ordinatis. Sed quomodo est sensus singularis determinate magis quam intellectus? Respondeo, sensus simul totius est, et ideo actus sensus non est abstractus ab existentia, intellectio autem abstrahitur. Et est ista conditio objecti, non tantum per accidens concomitans, sed per se inquantum sensatum ; per accidens autem semper concomitatur intellectionem quidditatum, de qua loquitur Aristoteles ut plurimum, quia de visione intellectuali nihil videtur locutus. Ad deductionem de organico ignis, non est organicus, nec virtus in semine, non tamen producunt universalia solummodo; sequitur, ergo non determinatur ad objectum ex natura organi, quae est determinatae complexionis, sicut determinantur sensus; aliunde potest determinari, et sensus indeterminari, quia natura ut natura est principium agendi in sensum. Ad illud de materia : de simul toto exponitur, quod est mutabile, et ideo ignotum, id est non scibile. Ad secundum principale, major falsa est ex quaestione de individuatione, quia ille gradus individualis facit unum de se cum natura. Primum consequens de definitione conceditur, et secundum, si scientia hujus dicitur habitus inclinans ad speculandum aliquid de hoc, inquantum hoc. Aristoteles exponitur de simul toto. Et quod objicitur de infinitate, quodlibet infinitorum est scibile nobis, non omnia simul, sicut si species ponantur infinitae, ultimum de scientia in potentia conceditur. Et cum improbatur per artificem, respondetur, quod facit singularitatem per accidens, quia nullam per se, quam inesse consequitur singularitas, facit autem per accidens, quod non per se cognoscit: ducitur enim ratio ad oppositum, quia est possibile cum alia intellectione per evidentiam rei. Ad tertium principale, videtur ostendere, quod per nullam intellectionem, quam modo habemus, abstrahendo sic possibile sit dare modum, quo universale per se intelligatur, et singulare per se, et est pro primo secundi articuli: vel ad primum secundi articuli principalis, aut si est possibile, quaere in quaestione de Universali. Ad argumenta contra 1. 2. et 4. intelligitur de conceptu non simpliciter simplici, vel simul toto, secundum praedicta tertium et quintum de natura, quae est singularis, sextum de aggregato cum accidentibus.
ANNOTATIONES ad Quaest. 14. et 15.
Sequuntur quaestiones 14. et 15. de intelligibilitate singularis, t. c. 35. quae etiam communiter occurrunt, et in quibus varii varie sentiunt, quarum ordo ad praecedentem et sequentem quaestionem posset ponderari, nam in aliquibus sequuntur sequentem hic ; et sic videntur fundari in textu, sed de hoc parum refert, prima etiam istarum non videtur multum necessaria, quia eadem fundamenta pro et contra fere habentur in secunda: ideo posset notari Extra, sed ad majorem expressionem possunt legi ambae. Nam una est de intelligibilitate singularis absolute, alia in ordine ad intellectum nostrum, supra etiam lib. 1. q. 5. in aliquibus originalibus ponitur tota hic 14. sub brevitate tamen, et satis bene esset ibi ab propositum, ut ibi notavi.
Processus Doctoris in hac 14. satis patet, arguit enim ad utramque partem copiose, et solvit secundum viam Thomae argumenta principalia, et impugnat in fine solutiones. Ad argumenta alterius partis habentur responsiones q. 15. et supra lib. 2. ubi se remittit. In 2. etiam Sententiarum d. 9. et 3. plura ad haec habet, et in q. Collationum, et in q. lib. de Anima, et in Theorematibus propositione 3. et in 4. dist. 45. et in 3. d. 14. et in Quodlibeto, quaest. 13. et in 3. d. primi quae in quaest, sequente amplius pertractari habent.
In q. 15. arguit etiam ad partes fere ut prius copiose, ubi post oppositum ibi: dicitur quod in alio lumine, etc. usque illuc: Item ad principale, etc. assignatur Extra ab aliquibus.
Resolutio quaestionis in duobus articulis satis clara est, et notabilis valde in 2. arg. principali, parte 1. ibi : Contra, dictum est, quod intellectus noster, etc. usque illuc, de secundo dicitur, etc. assignatur extra ab aliquibus, sed tota littera valde notabilis est, et subtilis atque singularis, quare legatur et exponatur attente ubique. Opiniones antiquorum et modernorum, adde hic si volueris. Vide supra 1. Phys. et 2. et 3. de Anima, et in hoc 1. et Sententiarum d. 3. et alibi. Vide Occham in primo, et quodlibetis, et defende veritatem Scoticam ubique. De modo vero cognoscendi singulare, nota valde ea, quae ponit Doctor in 2. parte 2. principalis argumenti, et quaere alios varie ad haec, ubi prius infra magis in q. de Universali hic singularissime repetit. Vult breviter Doctor hic, quod singulare est per se intelligibile, et primo, et abstractive, et intuitive, sed non a nobis pro statu isto, sub propria ratione et unitate, nisi in conceptu quodam vago seu confuso, aut certe aggregato, et hoc maxime cognitione abstractiva: sed de intuitiva dubium videtur, ubi poterit lector conclusiones ordinate proponere plures, vel unam ut posui.
Quoniam autem definitio ratio est, et omnis ratio partes habet, ut autem ratio ad rem, et pars rationis ad partem rei, similiter se habet. Text. com. 33.