CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De vitiis oppositis veritati.
Ille autem qui fingit majora quam sunt in ipso nullius alterius finis gratia, nisi quia talis placet fictio, pravo quidem assimilatur, hoc est, corrupto secundum veritatem : nisi enim pravus esset, non utique gauderet mendacio propter seipsum : quia mendacium secundum seipsum pravum est. Similitudo enim habitus ad actum gaudium facit: propter quod in habitu pravus est. Hac tamen pravitate magis videtur esse
vanus simpliciter loquendo, quam malus sive malignus et injuriosus in proximum. Nulli enim nocet nisi sibi, quando mendacium propter mendacium eligit.
Si autem alicujus gratia hoc facit, hoc potest esse gloriae vel lucri. Gloriae quidem quando jactat ea quae vel ex natura vel ex fortuna adveniunt : puta pulchritudinem, fortitudinem, nobilitatem, divitias. Propter lucrum autem quando talia fingit vel jactat quae propinquis sunt delectabilia et propter quae facile dant ut audiant. Ex his enim propinqui efficiuntur commissivi et donativi, ex quibus ille lucra congerit. Qui quidem gratia honoris vel gloriae fin- , git, non extremo vituperabilis est, et proprie vocatur jactator : talis enim honestum habet movens, quamvis mentiri turpe sit. Qui autem facit hoc gratia argenti vel aliorum quaecumque in valore argenti computantur, deformior et vituperabilior est : eo quod non adeo honestum habet movens. Quando autem hoc dicimus fingere jaclatorem, non intelligimus de potentia fictionis ex. arte : haec enim bona est, sicut in multis descriptionibus poeticis patet. Unde ex hac jactator non est. Sed intelligimus de fictione quae ex habitu est, quae ex sola electione fictionis procedit, quia fictio secundum se placet, quemadmodum diximus de mendace, quod quidam mendacio ipso gaudet. Quidam autem mentitur gloriam appetens vel lucrum. Ille igitur qui gloriae gratia jactat, talia fingit in quibus laus est vel felicitas, hoc est, bona fortuna quam Antiqui felicitatem appellabant. Qui autem lucri gratia fingit, simulat talia a quibus lucrum potest haberi a propinquis conviventibus : et in quibus per investigationem pertranseundo non potest inveniri, quod non sunt existentia et vera : puta quando jactat se esse medicum propter utilitatem lucri, vel quando jactat se esse divinatorem propter hoc quod in talibus delectatur proximus propter curiositatem futurorum : vel fingit se esse sapientem, ad quod suspenditur proximus propter admirabilitatem : propter quod etiam haec tria jactant vel similia tribus istis. Quia in eis sunt quae dicta sunt, scilicet lucrum a proximo : ei quia de facili non investigatur an vera vel falsa sint.
Cyrones autem in minus dicentes et mentientes quam in eis sit, gratiosiores , quidem secundum morem videtur quam iactatores. Tum propter hoc, quia humilibus sunt similes : tum et propter hoc, quia non faciunt hoc lucri gratia alicujus : nec faciunt propter mendacium quod placet eis : sed hoc faciunt fugientes molestum et timidum et probrosum quod est in jactantiae abundantia : unde et isti maxime gloriosa de se negant. Ut etiam Socrates optimus in virtu te fecit, qui cum multa et admirabilia sciret in omnibus, se ignorare simulavit et inferiorem aliis esse.
Qui parva et manifesta mentiendo se lingunt bancopanurgi dicuntur, et facile contemptibiles sunt : et talis fictio ad minus quandoque jactantia videtur esse et magis quam ironia : puta modus vestimenti Laconum. Superabundantia enim sic in defectu et quae valde defectus est, proprie est iactantium. Hoc nomen bancopanurgi, videtur esse . derivatum ab anchidis, quod est genus calceamentorum delicatorum quo lones,. hoc est, Graecae mulieres utebantur., Est autem genus calceamenti delicatinon pretiosi, quod mulieribus datum fuit. Unde veteres dicebant bancon deli-. ciosum et mollem et delicatum. Laconum autem vestis, sicut Aycuoson
in Chronicis dicit, vilis valde fuit. Et propter hoc reprehendunt eos comoediarum fictores. Unde Plato in praespesibus dixit: " Gaudes, ut existimo, ad aleas ludens, ipsum qui tecum ludit de gradu suae dignitatis deponere quaerens. Disponis enim superare eum, quem superare non est magnum, verbi gratia vagum hirsutum sordidas vestes trahentem : " hoc enim in vestitu suo Lacones faciebant, in ipso vestitu promittentes quamdam abstinentiam, et quamdam religionis observantiam : sicut quidam faciunt hypocritae habitus vilitate religionem mentientes. Qui autem moderate utuntur ironia et circa ea quae non valde prompta sunt, hoc est, quae non valde manifesta sunt, et in parum a vero deviant gratiosi videntur propter dictas a nobis causas, scilicet quia et humiles videntur, et non onerosi
Cum autem duo opponantur judicio, scilicet jactator et eyron, plus opponitur jactator : plus enim distat a vero quando eyron non jactator est : et deterior est jactator in quan tum fit pluribus, et in quantum malitia ejus magis difficulter conteritur. Innatum enim homini est ad alta contendere et magis de se praesumere.