In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Ad tertium, exponit illud, quod potest quis facere, si vult, potest simpliciter, quia addendum est, et debet vel potest velle, quia sine hac determinatione, illud est suppositio impossibiis, quia Deus potest peccare, si vult, quia tamen hoc velle nequit, simpliciter peccare nequit ; vel neganda est propositio propter implicationem impossibilis, sicut haec: asinus potest intelligere, si vult.
Ad primum (b) argumentum dico, quod Christus potuit dicere, et dixit totam illam orationem, et per consequens partem ejus, quia ibi est consequentia necessaria ; proferens enim illam conditionalem, profert utramque categoricam ; sed hoc fuit tantum materialiter dicere ; sed non potuit dicere, id est, asserere illam partem, quia hoc non potuit esse, nisi intellectus ejus posset decipi, si acquiesceret, vel animi signum voluntarie prolatum discordaret a significato; quorum neutrum potest esse in perfecte Beato, quia utrumque est imperfectionis, unum moralis, alterum intellectualis.
Ad secundum (c), dico quod natura, quam assumpsit, erat de se possibilis peccare, quia non erat beata ex vi unionis, et habuit liberum arbitrium, et ita vertibile ad utrumlibet ; sed per beatitudinem est confirmatum a primo instanti, ut sit impeccabile, sicut Beati sunt impeccabiles.
Ad alterum (d), dico quod illa major est falsa de virtute sermonis, quia notat unam categoricam sequi ad unam conditionalem, quae conditionalis est necessaria, et categorica sequens est contingens, et ex necessario non sequitur contingens ; ideo enim illa conditionalis, quae antecedit in conditionali totali, est necessaria, quia antecedens includit consequens ; velle enim respectu hujus, quod est peccare, includit posse, quia velle non tantum est posse hoc, sed agere ; consequens autem est contingens, quia alicui naturae convenit, alicui non.
Si tamen ista major debeat aliquo modo verificari, oportet eam exponere, ut antecedens illius conditionalis totalis habeat aliquam determinationem, sine qua consequens non sequitur ex eo et debet illa determinatio esse ista, quod si quis potest, et vult, et debet vel potest illud velle, potest simpliciter ; sine ista enim determinatione non sequitur consequens, puta si non potest hoc velle nisi ex suppositione impossibilis ; quod autem est possibile ex suppositione impossibilis, non est possibile simpliciter. Sic autem minor est falsa, Christus potuit velle peccare, quia sicut non potest peccare, ita nec velle peccare.