QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Utrum in rebus materialibus materia sit pars quidditatis rei?
Arist. 2. Phys. cap. 1. et 1. Metaph. cap. 7. text. 51. A ver. ibid. Comment. 21. et 34. Alh. 1. Metaph. text. 12. Avicen. 5. Metaph. cap. 4. S. August. 19. de Cicit. cap. 9. Damasc. lib. de fide. cap. 3. Alens. 3. p. q. 6. D. Tbom. 1. p. q. 85. art. 4. et I. contra Gent. cap. 21. Ferrarien 1. contra Gentes, c. 21. Capriol. in 4. dist. 44. a. 1. art. 1. Jandun. hic q. 12. Auton. Andr. ibid. aegid. q. 2. Flandria. q. 19. art. 3. Conimbr. 1. Phys. cap. 9. a. 10. Suar. disp. 36. Metaph. sect. 2. Vide Scotum in 3. dist. 22. q. unica.
Quod non, auctoritate 5. hujus, cap. de Causa : Omnes partes definitionis sunt formae. Item ibidem,
Forma est, quod quid erat esse; ergo sola forma pertinet ad quidditatem. Item 7. text. com. 35. quod quid erat esse animalis, est anima. Item, in eodem cap. text. comm. 34. materiale nunquam secundum se est dicendum, sed illud quod non secundum se inest, non pertinet ad quidditatem. Item, inferius, text. com. 35. quaecumque partes in quae dividitur, ut materia, sunt posteriora, sed nullum posterius pertinet ad quidditatem. Item, quod quid est, est principium cognoscendi illud cujus est, sicut habetur in cap. praecedenti, text. c. 20. et 21. et inde, sed materia non est principium cognoscendi illud cujus est. Probatio minoris in commento c. materia sive sensibilis, sive intelligibilis, secundum se, est ignota, idem primo Physic. comm. 35. Item, in dictis secundum se, quod quid est est idem cum eo cujus est; ergo nihil pertinet ad definitionem, quod prohibet hoc, sed in omnibus habentibus materiam non est idem. Minor probatur in isto cap. text. com. 39. dicit enim sic, materia est omnis illius, quod non est idem cum suo quod quid est, et inferius text. com. 41. dicit, concepta cum materia non idem. Item 8. hujus, c. de Forma, text. com. 8. homo, et homini esse, non idem, nisi anima sit homo. Item, in epilogo illius cap. text com. 40. quae sunt partes, ut materia, non inerunt in ratione substantiae. Si exponatur de materia individuali, contra, ita posset negare partes formales esse partes rationis, quia forma individualis non inest in ratione universalis, sed non videtur ita negareMe forma, sicut de materia.
Dicitur, quod Aristoteles negat in hoc cap. text. c 35. de hac forma, quod sit pars quidditatis hominis, sicut et de hac materia, sic de hac anima, sicut de hoc corpore. Contra, communiter excludit materiam, non communiter formam. Item, hic in littera, text. com. 35. ex hac ratione universaliter videtur dicere quod substantiae simul totius quodammodo est definitio, quodammodo non, quia secundum speciem est, secundum materiam non est, quia indeterminata est materia. Idem Commentator, comm. 35.
Oppositum in isto cap. text. com. 33. Incisio non pertinet ad definitionem, sed quae syllabae eam quae est elementorum, sed elementa pertinent ad materiam. Item ibidem, text. comm. 36. si anima non est animal, tunc dicendum quod anima non est tota quidditas, ita intelligitur solutio sua. Item, contra Platonem, text. com. 36. Parabola Platonis non bene se habet, quia non est simile de circulo et homine; superfluum est enim auferre materiam a quidditate rerum, quia quaedam sunt hoc in hoc, scilicet forma in materia, sicut in naturalibus.