REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Utrum liberum arbitrium sine gratia possit cavere a mortali peccato ?
D. Thom. I. 2. quaest. 109. quaest. 3. 4. et 8. e hic quaest. 2. art. I. D. Bonavenl. art. I. quaest 2. Richard. art. I. quaest, I. et 3. Vega quaest 13. de justif. Suarez 3. de auxit. cap. 2. et I. part. tract. 2. lib. 2. a. cap. 9. Vasq. I. 2. disp. 198. et 199. Gregor. hic quaest, I. art. I Durand. quaest. 3. Henric. quodl. 9. quaest. 11 Bellarm. lib . 5. degrat.etlib . arbitr. cap. 6. et 7. Scotus in Oxon. hic.
Circa istam distinctionem vigesimam octavam quaeritur : Utrum liberum arbitrium sine gratia possit cavere a peccato mortali ? Quod sic, ad Rom. 1. Gentes sine lege sibi erant lex ; igitur sine lege cavebant peccatum per liberum arbitrium.
Item 3. de libero arbitrio, Augustinus, nullus peccat quando facit quod vitare non potest ; igitur si non possit vitare per liberum arbitrium, non potest peccare per liberum arbitrium.
Item, Anselmus de libero arbitrio, c. 3. Liberum arbitrium est potestas servandi rectitudinem, etc. igitur ipso remanente potest vitare obliquitatem.
Oppositum, iste fuit error Pelagii.