Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
9. (( vers. 7.)) Multi ergo ceciderunt a daemonio meridiano. Quam multi, vultis nosse? Sequitur, et dicit: Cadent a latere tuo mille, et dena millia a dextris tuis: ad te autem non appropinquabit. Cui dicitur hoc? cui, fratres, nisi Domino Jesu Christo? Dominus enim Jesus, non solum in se, sed et in nobis. Recordamini verba illa: Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4) ? Quando ipsum nemo tangebat, et dicebat, Quid me persequeris? numquid non in nobis seipsum computabat? Quando dicebat, Qui fecit uni ex minimis meis, mihi fecit (Matth. XXV, 40) ; nonne in nobis 1156 seipsum computabat? Non enim divisa sunt ab invicem membra, caput et corpus. Quid est caput et corpus? Salvator et Ecclesia. Quomodo ergo dictum est, Cadent a latere tuo mille, et dena millia a dextris tuis? Cadent enim a daemonio meridiano. Magnus terror, fratres, a latere Christi cadere, a dextris Christi cadere. Quomodo cadent a latere? Quare illi a latere, illi a dextris? Quare mille a latere, et dena millia a dextris? Quid est, a latere mille? Quia pauciores sunt mille, quam dena millia quae a dextris cadent. Qui sunt isti? Modo planum erit in nomine Christi, modo apertum erit. Quibusdam promisit Christus quia cum illo judicabunt; Apostolis scilicet, qui dimiserunt omnia, et secuti sunt eum. Nam Petrus ait illi, Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te; et hoc illis promisit, Sedebitis super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel (Id. XIX, 27, 28) . Nolite putare quia ipsis solis promisit Dominus. Ubi enim sedebit Paulus apostolus, qui plus omnibus illis laboravit (I Cor. XV, 10) , si non ibi sedebunt nisi duodecim? Ille enim tertius decimus est. Nam de duodecim cecidit Judas; in locum autem Judae traditoris Matthias ordinatus est: in Actibus Apostolorum legimus (Act. I, 15-26) . Impletae sunt duodecim sedes. Non ibi sedebit qui plus omnibus illis laboravit? An duodecim sedes perfectio est tribunalis ? Nam millia sedebunt in duodecim sedibus. Sed unde mihi probas, ait aliquis, quia et Paulus inter judices erit? Audi illum dicentem: Nescitis quia angelos judicabimus (I Cor. VI, 3) ? Judicabimus, inquit. Et ipse non dubitavit in praesumptione, qua credidit, computare se inter illos qui judicabunt cum Christo. Qui ergo judicabunt cum Christo, principes Ecclesiae sunt, perfecti sunt. Talibus dixit: Si vis esse perfectus, vade, vende omnia tua, et da pauperibus. Quid est, Vis esse perfectus? Vis mecum judicare, et non judicari. Ille contristatus abscessit (Matth. XIX, 21, 22) ; sed multi hoc fecerunt, et multi hoc faciunt: ergo isti cum illo judicabunt. Sed multi promittunt sibi quia judicabunt cum Christo, quia dimittunt omnia sua et sequuntur Christum, sed habent praesumptionem de se, habent quemdam typhum et superbiam, quam Deus solus potest nosse, et non possunt evitare daemonium meridianum, id est, casum ferventis caloris nimiae persecutionis. Tales multi cum essent illo tempore, qui distribuerant omnia sua pauperibus, et sibi jam promittebant quia sessuri erant cum Christo, et judicaturi gentes, fervente calore persecutionis tanquam a daemonio meridiano defecerunt in tormentis, et negaverunt Christum. Ipsi sunt qui a latere ceciderunt: tanquam sessuri cum Christo ad mundum judicandum, ceciderunt.