CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De eutrapelia, circa quid sit ?
ne sibi mens resolvatur, oportet quod circa hanc sit quaedam collocutio et quidam convictus, quae consona sint conviventibus, et quae ordinat et disponit ad hoc quod homo faciat et dicat qualia ad jucunditatem oportet facere et dicere, et ut oportet facere et dicere, et ut similiter ab aliis dicta et facta audiat et accipiat. Discolus enim est ille, qui non vult audire, et facere talia qualia influit aliis. Cum igitur hoc bonum civile sit et liberale, circa hoc virtus erit specialis.
In convictu autem tam in factis quam in dictis naturalis habitus est, quem in secundo diximus, intendens delectabile quod est in ludo. Omni enim lusus studioso necessarius est, ne sibi mens efficiatur inutilis. Si enim semper intendat, et ex studio vehementer animum applicet ad aliquid ad discendum vel faciendum, pro certo spiritus resolvitur, et resoluto spiritu propter motus animales membrorum, artus destituuntur, et destitutis membris etiam ipsum studium virtutis annihilatur : propter quod homo studiosus requie indiget, in qua spiritus relaxetur, et sensus ad placentia dissolvatur : sicut et in physicis operationibus natura indiget somno : et talis est requies in ludo. Studioso autem non convenit ludus nisi liberalis. Liberalis autem ludus est, qui in dictis et factis virtuti nullum facit praejudicium, sed jucunditatem affert facienti. Circa talem ergo ludum qui licet non sit virtutis essentialiter, tamen quia quaedam utilis dispositio est virtuosi, convenit esse virtutem : et ex ipsa ratione materiae circa quam est, patet hanc virtutem posterius esse adjunctam quam aliae, et magis est ornatus Studio si quam virtus. Tali itaque existenti requie in vita civili et in tali conservatione quae est cum ludo liberali,. in qua oportet quemlibet studiosum vivere,
Manifestum autem est, quod. etiam circa hoc est tam superabundantia quae - dam quam defectus quidam a medio. Qui enim in derisione jucunditatis risum facientis superabundant, in omnibus risum facere intendentes tam in liberalibus ludis quam non liberalibus, bomolochi quidam videntur esse, et sunt onerosi omnino in omnibus factis desiderantes risum, et magis conjectantes risum facere quam decora in jucunditate facere vel dicere quod turpe est, et magis conjectant risum facere quam quod subtrahendo contristent conviventem sive convidameuni. Communiter igitur dicitur AdminBookmark , Bomolochi enim dicuntur volatilia avida et avide edentia, quae propter cibum Insident templis, intestina relicta a sacrificiis avide comedentia : a AdminBookmark quod est templum, quod est insidioraris dicta. Unde AdminBookmark tales conviciati et exprobrati sunt : quia sicut volatilibus talibus quae nos milvos vocamus, nullum opus aliud est quam intendere circa templa a quibus accipiunt cibum, ita et talibus curiosum est a deformibus dictis et factis non discedere dummodo moveant ad risum. Conviciatum ergo est et exprobratum potius non contristare conviventem qui non gaudet nisi in ludis indecentibus, quam facere vel dicere indecora quae risum moveant et faciant jucunditatem. Alii autem qui neque ipsi utique dicunt vel faciunt aliquod ridiculosum vel jocosum, et aliis dicentibus vel
facientibus talia, molesti essent, AdminBookmark Graece, Latine autem duri vel austeri vocati sunt, in quibus nihil est jucundae delectationis.
lutor hos autem, duos moderate decentibus ludis in dietis et factis ludentes, eutrapeli appellantur : dicti ab AdminBookmark quod est bene, et AdminBookmark quod est verto, tis, quasi bene vertens factum et dictum ad jucunditatem. Tales enim motus mores videntur esse : quia sicut corpora ex motibus judicantur, ita et mores animae judicantur esse ex tali versione ad jucunditatem, vel dulces, vel amari: et sicut ex motibus commensuratis sana vel non sana judicantur corpora esse debilia et fortia, ita et mores judicantur ex motibus animae. Cum autem ludus redundet fere in omnes, eo quod omnes fere ludum et risum appetant : et cum plures magis in ludo gaudeant quam oportet, et conviciari in ludis eligant non liberalibus, plures bomolochi : quia secundum superabundantiam ludo utuntur : et abusive tales histrionice ludentes, eutrapeli aliquando dicuntur, eo quod multis sunt gratiosi. Quod autem differant et non parum bomolochi et eutrapeli, manifestum est ex his quae dicta sunt. Medio autem habitui qui eutrapelia vocatur, proprium est quod eutrapelus sit epidexiotis epidexios, quod est, cujus proprium est dicere et facere ad alterum et recipere et audire ab alio qualia congruunt modesto et liberali : componitur enim nomen ab AdminBookmark quod est supra, et AdminBookmark quod est pa-
ctus. Inde epidexiotis, quasi superpactus in dictis et factis ad ludum pertinentibus : decentia enim quaedam est et civilis tale dicere et audire in ludi parte. Liberalis enim ludus decentiam virtutis habens, differt a ludo servili qui indecens est, et servorum proprius. Et differt ludus disciplinati a ludo indisciplinati. Hoc autem probatur ex comoediis veterum et modernorum. In his enim apud quosdam erat turpiloquium. Derisio enim apud quosdam erat suspicio : unde derisionem turpiloquium reputantes, turpiloquium ludum reputabant. Hi autem qui reputabant suspicionem in turpiloquio, contristabantur, suspicantes quod tales in habitu essent turpiloqui quales ostendebant se esse in sermone vel facto. Ad honestatem autem referendo dicta vel facta non parum differunt ista : saepe enim in ludo fit convicium. Quaeramus igitur, utrum ille qui bene ad jucunditatem convicia dicit, determinari debeat sic quod bene convicians describatur in dicendo in ludo quae non decet dicere nisi liberalem, (liberalem autem dicimus, nullis servilibus intendentem vel deditum) : vel describi debeat per hoc quod in conviciantibus ludis non contristat audientem, vel etiam per hoc quod in talibus ludis conviciantibus delectat conviventem : vel si aliquo istorum modorum, utrum adhuc hoc maneat indeterminatum quibus ludis conviciantibus indecentia dicere debeat, vel quibus ludis non contristare debeat audientem, vel quibus delectare conviventem : hoc enim determinari non potest. Aliud enim et aliud alii et alii odibile et delectabile : sed in omnibus haec observabit eutrapelus, quod talia audiet et recipiet a convivente tam in conviciantibus ludis quam in liberalibus, qualia facere et dicere ad alium consuevit. Ad unum enim morem pertinet, quod qualia quis infert alii, talia recipiet ab eodem. Quae enim quis sustinet et recipit ab alio audiens in ludis, hoc etiam facere videtur ad alios.
Non tamen eutrapelus omne convicians in ludo faciet : convicium enim contumelia quaedam est. Contumeliae autem quaedam tam sunt magnae, quod tristitiam magnam et odium faciunt inter conviventes : unde et legispositores quaedam contumeliosa dicere prohibent, cives in concordia tenere volentes : sed in ludis propter jucunditatem hominum aliquando conviciari oportet. Quantum au-
tem conviciari oporteat et quantum non in ludis, non est determinatum : sed oportet quod in his ille qui gratiosus sive studiosus et liberalis est, sic se habeat, quod in talibus ipse sit lex sibiipsi, apud se considerans a quibus conviciosum ludis sit recedendum et quae facienda. Talis igitur quidem medius est, qui sibi sic lex est, sive epidexius sive eutrapelus appelletur. Ludos autem, conviciantes vocamus convicia hominum repraesentantes : sicut est in ludis comoediarum et tragoediarum, in quibus vitia personarum recitantur et repraesentantur. Comoediae autem et tragoediae ad requiem inventae sunt ut in eis spiritus a studii vehementia remittatur : et ideo in genere ludi continentur. Boni autem viri proprium est quod non quaecumque facta vel dicta sustineat. Si enim patienter sustinet, opinionem de se faciet quod in talibus gaudeat : propter quod cum. sibi ipse sit lex, determinabit apud se quae recipiat cum delectatione, et quae sustineat sine tristitia, et in quibus contristatus repellat cum convicio et exprobratione. Talibus enim conviciari oportet, et exprobrari ab omni gratioso et liberali sive studioso.