PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
ENARRATIO.
" Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere. "
Hic tangit partem illam, quae secundum superiorem divisionem est de orationis instantia et devotione. Cum enim ea quae dixit, virihus propriis nullus possit habere : restat ut devotione et instanlia orationis impetrentur. Et sic hic istud inducitur capitulum.
Sicut enim superius diximus, in hoc capitulo agitur de perfectione mandatorum, quae secundum praesentem slatum est causa electionis.
Unde hoc capitulum dividitur in tres partes : in quarum prima docet de orationis instantia, et humilitate per quam pervenitur ad perfectionem mandatorum : in secunda autem, supponit in quo consistit mandatorum perfectio : in tertia autem, quia omnis perfectio et consummatio est in communicatione passionum Christi, ideo de revelatione suae passionis supponit, et de ejus proprio effectu.
Prima harum partium dividitur in tres partes : in quarum prima docet instantiam orationis : in secunda autem, ejusdem orationis docet humilitatem. Quia autem humilitas difficulter discitur, ideo in tertia exemplarem de humilitate supponit doctrinam.
Prima harum partium continet tria. Praemittit enim suum, quod persuadere intendit, intentum : secundo, ad persuadendum inducit simile : tertio autem, juxta simile positum format persuasionis doctrinam.
In primo horum sunt duo. Ostendit enim primo doctrinae modum, et secundo euam aperit intentionem.